initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<22. *Tobias*>

Capitulum 3

interl.|  {t. 2 : Erfurt, f. 167ra ; facsim., p. 333a} [Rusch, f.  167ra ]Iustus in principio est accusator sui. Qui celat vulnera nutrit nos quoque in omnibus que patimur. Deum iustum et misericordem esse sentiamus, unde : « Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine ».||

a Ps. 100, 1.
Numérotation du verset Tb. 3,1 
Tunc Tobias ingemuit et cepit orare cum lacrimis, 
Numérotation du verset Tb. 3,2 
dicens : Iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes vie tue misericordia et veritas et iudicium. 
Numérotation du verset Tb. 3,3 
Et nunc Domine memor esto mei. Ne vindictam sumas 
interl.|  quia sumo||
de peccatis meis 
interl.|  in futuro||
neque reminiscaris delicta mea 
interl.|  quasi parce mihi ego non parco||
VEL PARENTUM meorum. 
marg.|   VEL   PARENTUM  . Reddet Deus peccata patrum usque in tertiam et quartam generationem his qui se oderunt, et similes malis patribus sunt.||
Numérotation du verset Tb. 3,4 
Quoniam non obedivimus 
interl.|  sicut debuimus||
preceptis tuis et traditi sumus 
interl.|  ideo a te iusto iudice||
in direptionem 
interl.|  hostium predam||
et captivitatem 
interl.|  exilium||
et mortem 
interl.|  corporis et anime||
et in fabulam et in improperium omnibus nationibus 
interl.|  gentibus||
in quibus dispersisti 
interl.|  tu non illi||
nos. 
interl.|  peccatores||
Numérotation du verset Tb. 3,5 
Et nunc Domine magna 
interl.|  super nos||
iudicia tua quia non egimus secundum precepta tua et non ambulavimus 
interl.|  de virtute in virtutem||
sinceriter coram te. 
interl.|  etsi coram hominibus||
Numérotation du verset Tb. 3,6 
Et nunc Domine secundum voluntatem 
interl.|  que exuperat omnem sensum||
interl.|  que in omnibus iusta||
tuam 
interl.|  quasi non mea voluntas sed tua fit||
interl.|  non meam||
fac mecum 
interl.|  urgentibus Egyptiis filii Israel clamant ad Dominum||
et precipe 
interl.|  angelis||
in pace 
interl.|  in sinu, in quiete anime Abrahe cuius ipse pater sicut et fidei||
recipere spiritum meum. Expedit enim mihi magis mori quam vivere. 
interl.|  « Cupio dissolvi et esse » tecum, ne malitia malorum mutet cor meum.||

Cf. sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Cassiodorus, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
Numérotation du verset Tb. 3,7 
Eadem itaque die 
interl.|  qua Tobias oravit et illa oravit||
contigit ut Sara 
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. S   ara turbam nationum significat cuius doctores cuncti vitam tantum huius seculi quod septem diebus evolvitur noverant; eterna nesciebant. Ideo a diabolo rapti, quasi idolatrie mancipati donec venit Christus verus sponsus qui eam sibi in fide desponsavit hoste superato, sicut alligato diabolo presente et cooperante angelo in quo salvatoris divinitas sicut in Tobia significatur humanitas. Nec mirandum quod duas personas angeli scilicet et hominis unam Christi figurare personam dicimus, quia in expositionibus patrum legimus unam eius esse personam in Isaac et ariete figuratam, qui {t. 2 : Erfurt, f. 167rb ; facsim., p. 333b} [Rusch, f.  167rb ] in humanitate occiditur ut ovis, in divinitate permanet impassibilis cum patre sicut Isaac, cum Abraham domum revertitur incolumis. Si enim aries Christi humanitatem, homo significat divinitatem, cur non aptius homo humanitatem, angelus deitatem?||
marg.|  In superiori enim mentis nostre debemus orare. Unde Christus in monte Daniel in cenaculo orat et Eliseus habet cenacula et Christus in cenaculo Pascha celebrat.||
filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, 
Numérotation du verset Tb. 3,8 
quoniam tradita fuerat septem viris et demonium nomine Asmodeus 
interl.|  desertor, proprium nomen demonis.||
occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. 
Numérotation du verset Tb. 3,9 
Ergo, cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum {t. 2 : Erfurt, f. 167rb ; facsim., p. 333b} [Rusch, f.  167rb ] tuorum. 
Numérotation du verset Tb. 3,10 
Numquid et occidere me vis, sicut etiam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum* domus 
interl.|  mentis||sue et tribus diebus et tribus noctibus||
interl.|  in prosperitate enim et adversitate ad sanctam Trinitatem preces debemus dirigere||
non manducavit neque bibit, 
interl.|  sola oratione pinguescit quam macies corporis pascit||
Numérotation du verset Tb. 3,11 
sed in oratione 
interl.|  oratio Deum lenit, lacrima cogit, hec unguit, illa pungit||
persistens cum lacrimis deprecabatur Dominum, ut ab isto improperio 
interl.|  infidelitatis||
liberaret eam. 
interl.|  ex adventu filii||
Numérotation du verset Tb. 3,12 
Factum est autem die tertia CUM COMPLERET benedictionem, benedicens Dominum
interl.|  lumine sancte Trinitatis implemur ut orationem compleamus||
marg.|  CUM  COMPLERET  orationem. Nomen plenitudinis in bono solet accipi ; unde : « Ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum » etc. Et : « Impleti sunt dies purgationis Marie ». Et de Moyse : « Ad finem usque complevit » ||

Gal. 4, 4.
Corpus antiphonalium officii, n° 7307 ; cf. Lc. 2, 22.
Dt. 31, 30.
Numérotation du verset Tb. 3,13 
dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus 
interl.|  non recens ||

Cf. Ps. 80, 10 : « Non erit in te Deus recens ».
patrum nostrorum 
interl.|  quos debemus imitari quorum iuvamur meritis||
qui cum iratus fueris 
interl.|  similiter cum iratus fueris misericordie recordaberis||
misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis 
interl.|  non dimittit Deus peccata nisi in tribulatione et cordis contritione ; unde : « Cor contritum et humiliatum non despicies ».||

Ps. 50, 19.
his 
interl.|  non aliis||
qui invocant 
interl.|  ore, corde et opere||
te. 
interl.|  non aliud a te||
Numérotation du verset Tb. 3,14 
Ad te Domine 
interl.|  non ad idola, non ad mea merita||
faciem 
interl.|  mentis que tibi soli placet||
meam converto 
interl.|  quia inveni cor meum ut orarem te||
ad te oculos meos 
interl.|  interiores de quibus dicitur : « Leva oculos tuos et vide ». Et alibi : « Oculi tui columbarum ».||

Gn. 13, 14 ; 31, 12 ; Za. 5, 5 ; cf. Is. 49, 18 ; 60, 4 ; Hier. 3, 2.
Ct. 1, 14 ; 4, 1.
erigo. 
Numérotation du verset Tb. 3,15 
Peto Domine ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. 
Numérotation du verset Tb. 3,16 
Tu scis 
interl.|  quia||
Domine quia numquam concupivi virum 
interl.|  nolui cognoscere « thorum in delicto » ||

Sap. 3, 13 : « … que nescivit thorum in delicto ».
et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. 
interl.|  carnis||
Numérotation du verset Tb. 3,17 
Numquam cum ludentibus 
interl.|  quia risus doloribus miscebitur||
miscui me, neque cum his qui in levitate 
interl.|  mentis||
ambulant 
interl.|  de vitio in vitium||
participem me prebui. 
interl.|  non consensi||
Numérotation du verset Tb. 3,18 
Virum 
interl.|  ut tibi fructum faciam||
autem cum timore tuo ,  
interl.|  timens maledictionem sterilitatis||
non cum libidine mea, 
interl.|  carnis||
consensi suscipere. 
Numérotation du verset Tb. 3,19 
Et aut ego indigna fui illis, 
interl.|  nihil temere diffiniamus que nobis dubia sunt ; Deo diffinienda reservemus||
aut illi forsitan mihi digni non fuerunt quia forsitan viro alii 
interl.|  quod verum est||
conservasti me.
interl.|  intactam||
Numérotation du verset Tb. 3,20 
interl.|  quasi nescio quod horum sed tu nosti||
consilium tuum 
interl.|  Unde « Quis consiliarius eius fuit ? » ||

Is. 40, 13 ; Rm. 11, 34.
Numérotation du verset Tb. 3,21 
Hoc autem pro certo habet omnis qui colit te quia vita eius, si in probatione fuerit ,  
interl.|  perstiterit||
coronabitur; 
interl.|  « Qui legitime certaverit coronabitur » et « Qui perseveraverit salvus erit ».||

Cf. 2 Tim. 2, 5
Cf. Mt. 10, 22 ; 24, 13
si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; 
interl.|  a te ne deficiat||
et si in correctione fuerit, ad misericordiam 
interl.|  Misericorditer enim corripis qui flagellas omnem filium quem recipis.||
venire tuam licebit. 
Numérotation du verset Tb. 3,22 
Non enim delectaris 
interl.|  Qui creasti perdere non vis.||
in perditionibus 
interl.|  tribulationibus||
nostris 
interl.|  quod a nobis||
quia post tempestatem 
interl.|  corporis vel animi||
tranquillam 
interl.|  utriusque, unde « Post tenebras spero lucem ».||

Iob. 17, 12.
facis et, post lacrimationem et fletum, 
interl.|  « Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur ».||

Mt. 5, 5.
exultationem infundis. 
Numérotation du verset Tb. 3,23 
Sit nomen tuum, Deus 
interl.|  cui omnia debemus||
benedictum in secula. 
interl.|  sine fine||
Numérotation du verset Tb. 3,24 
In illo tempore exaudite 
interl.|  implete||
sunt preces amborum 
interl.|  Tobie et Sara||
in conspectu 
interl.|  in beneplacito||
glorie summi Dei, 
Numérotation du verset Tb. 3,25 
et MISSUS EST angelus Domini 
interl.|  Christus||
sanctus Raphael 
interl.|  medicina Dei||
ut curaret eos ambos, quorum uno tempore recitate sunt orationes in conspectu Domini. 
marg.|  MISSUS  EST. Beda Venerabilis<BEDA>.   Raphael medicina Dei missus est Dominus in mundum qui de se ipso ait : « Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus » qui et populum iudaicum a tenebris perfidie et gentilem liberaret ab idolatrie servitute de quo vocabit magni consilii angelus.||

Mt. 9, 12.
populum] popuum cacogr. Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Tb. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber22.xml&chapitre=22_3)