initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<22. *Tobias*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Tb. 5,1 
Tunc respondit Tobias patri suo et dixit : Omnia precepisti mihi. 
interl.|  Datur nobis exemplum ut sanctis patribus obediamus, unde : « Honora patrem tuum et matrem ».

a Mt. 15, 4; Mc. 7, 10.
Faciam, pater. 
Numérotation du verset Tb. 5,2 
Quomodo autem pecuniam hanc requiram ignoro. Ille me nescit et ego eum ignoro. Quod signum dabo ei ? Sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi. 
Numérotation du verset Tb. 5,3 
Tunc pater suus respondit illi et dixit : Chirographum quidem illius apud me habeo quod, dum illi ostenderis, statim restituet. 
Numérotation du verset Tb. 5,4 
Sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum. Salva mercede sua, dum adhuc vivo, ut recipias eam. 
Numérotation du verset Tb. 5,5 
Tunc egressus Tobias, invenit iuvenem splendidum stantem precinctum et quasi paratum ad ambulandum. 
Numérotation du verset Tb. 5,6 
Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum et dixit : Unde te habemus, bone iuvenis ? 
Numérotation du verset Tb. 5,7 
At ille respondit : ex filiis Israel. 
marg.|  ExfiliisIsrael. Erat enim ex numero angelorum qui sunt filii Israel quia semper vident Deum facie ad faciem et sepe mittuntur in custodia filiorum Israel id est videntium Deum, unde : « Constitui terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel. »

Dt. 32, 8.
Et Tobias dixit ei : Nosti viam que ducit in regionem Medorum ? 
Numérotation du verset Tb. 5,8 
Cui respondit : Novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi 
interl.|  Angeli enim apud sanctos manent.
interl.|  Boni enim equales angelis et coheredes et concives futuri sunt.
qui moratur in Rages Medorum que posita est in monte Egbathanis.
interl.|  Civitas sanctorum in monte, peccatorum in valle posita est.

Egbathanis ΩJ Ed1455 Rusch] Ecbatanis Clementina, Exbathanis Weber
Numérotation du verset Tb. 5,9 
Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hec ipsa nuntiem patri meo. 
interl.|  Nihil sine consilio patris agendum decrevit.
Numérotation du verset Tb. 5,10 
Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hec patri suo. Super que admiratus pater 
interl.|  quia cito occurrebat quod volebat, vel quia subito.
rogavit ut introiret ad eum. 
marg.|   TUNC  INGRESSUS  TOBIAS. Beda Venerabilis BEDA. Apparuit angelus Tobie et socium se prebuit et Filius Dei hominem assumpsit et visibiliter cum hominibus conversatus humanum genus salvavit. Introduxit Tobias angelum ad patrem etc. et Dominus per miracula que in carne fecit populo Iudeorum ex quo carnem susceperat ostendit quia est filius et angelus id est nuntius paterne voluntatis cui etiam gaudium perpetue salutis predicavit dicens : « Penitentiam agite. Appropinquavit enim regnum celorum ». Et desperantibus de lumine celesti : « Ego sum inquit lux mundi. Qui sequitur me non ambulat in tenebris ».

Mt. 3, 2 vel 4, 17.
Io. 8, 12.
Numérotation du verset Tb. 5,11 
Ingressus itaque salutavit eum et dixit : Gaudium tibi sit semper. 
Numérotation du verset Tb. 5,12 
Et ait Tobias : 
interl.|  populus Iudeorum
Quale gaudium mihi erit qui in tenebris sedeo et lumen celi non video ? 
Numérotation du verset Tb. 5,13 
Cui ait iuvenis : Forti animo esto. In proximo est ut a Deo cureris.
interl.|  « Appropinquabit enim regnum celorum ».

Mt. 3, 2 vel Mt. 4, 17
Numérotation du verset Tb. 5,14 
Dixit itaque Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? Et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. 
Numérotation du verset Tb. 5,15 
ET DIXIT EI ANGELUS : ego ducam et reducam eum ad te. 
marg.|  ETDIXITEI ANGELUS. Beda Venerabilis BEDA. Promittit angelus Tobie ducere filium suum in civitatem Medorum et reducere. Promittit Christus Iudeis credentibus quamuis plures sint cecati quia incarnationis sue sacramenta gentibus aperiat et in fine temporum populo Iudeorum latius pandat, comitante et cooperante divinitatis sue fide, deductus ad Medos dicit : « Alias oves habeo que non sunt ex hoc ovili ». De reducendo dicit Apostolus : « Donec plenitudo gentium intraverit et sic omnis Israel salvus fieret ». Interrogante angelum Tobia unde esset,  ego sum inquit  Azarias Ananie magni filius. Azarias adiutor, Ananias gloria Dei, Christus quoque fidelibus suis indicat quia ipse est de quo dicitur : « Adiutor meus et liberator meus tu es Domine ne moreris ». Et « Vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre ».

Io. 10, 16.
Rm. 11, 25-26 ut ref. Beda | intraverit] intraret Clementina.
Ps. 69, 6.
Io. 1, 14.
Numérotation du verset Tb. 5,16 
Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu. 
Numérotation du verset Tb. 5,17 
Cui Raphael angelus dixit : Genus queris mercenarii an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat ? 
Numérotation du verset Tb. 5,18 
Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias, Ananie magni filius. 
Numérotation du verset Tb. 5,19 
Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. 
Numérotation du verset Tb. 5,20 
Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum. 
Numérotation du verset Tb. 5,21 
Respondens autem Tobias ait : Bene ambuletis et sit Dominus in itinere vestro, et angelus eius comitetur vobiscum. 
Numérotation du verset Tb. 5,22 
tunc paratis omnibus que erant in via portanda, 
interl.|  necessaria
fecit Tobias ‘vale’ patri suo et matri sue et ambulaverunt ambo simul. 
marg.|   TUNC  PARATIS. Beda Venerabilis BEDA. Apparente Domino in carne, parata sunt omnia que ad redemptionem nostram necessaria erant et quibus Ecclesie fides et vita nutriatur et firmetur donec huius seculi via finiatur, id est virtutes eius doctrina, temptatio, passio, resurrectio, ascensio Spiritu sancti missio, fides credentium, persecutio infidelium, his in Iudea peractis, mediator Dei et hominum per apostolos Iudeis contribulibus suis et gentibus gaudia superne salutis et pacis predicavit et his qui accipere et credere volebant per seipsum donavit et sic ad salutem gentium per apostolos pervenit.
Numérotation du verset Tb. 5,23 
Cumque profecti essent, cepit mater eius flere et dicere : Baculum senectutis 
interl.|  muliebris impatientia, affectio materna
nostre tulisti et transmisisti a nobis. 
Numérotation du verset Tb. 5,24 
Numquam fuisset ipsa pecunia pro qua misisti eum. 
Numérotation du verset Tb. 5,25 
Sufficiebat nobis paupertas nostra ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. 
Numérotation du verset Tb. 5,26 
interl.|  In Domino confidit qui commisit eum.
Noli flere, salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt illum. 
Numérotation du verset Tb. 5,27 
Credo enim quod angelus Dei bonus comittetur ei, et bene disponit omnia que circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. 
Numérotation du verset Tb. 5,28 
Ad hanc vocem 
interl.|  suscepta consolatione
cessavit mater eius flere et tacuit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Tb. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber22.xml&chapitre=22_5)