initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<22. *Tobias*>

Capitulum 6

Numérotation du verset Tb. 6,1 
Profectus est autem Tobias 
marg.|  PROFECTUS. Beda VenerabilisBEDA. Domino veniente ad gentes salvandas, predicatores vestigia eius sunt secuti quia quod iussit impleverunt, unde : Euntes docete omnes gentes etc. Domum quoque Cornelii ipse Deus primo per se implevit Spiritus sancto et sic Petrus aqua perfudit. Canes vocantur predicatores quia Dei domum et eius substantiam et oves spiritales a furibus et bestialibus spiritibus et hereticis defendunt.
et canis 
interl.|  predicatores, unde « Famem patientur ut canes et circuiunt civitatem ».

Ps. 58, 7 et. 15.
secutus est eum et mansit prima mansione 
marg.|  MANSIT. Beda Venerabilis<BEDA.>. Dominice passionis sacramentum manifeste significatur. Piscis enim qui Tobiam devorare cupiens angelo docente occisus est diabolum significat qui dum in redemptore nostro carnem appetiit captus est potentia divinitatis. Tigris est fluvius qui rapidissimo cursu a tigri velocissima bestia sic nominatur decursum nostre mortalitatis significat, in quo piscis immanis latebat cum diabolus humani generis invisibilis seductor mortis habebat imperia. Mansit Tobias   iuxta Tigris fluenta quia Dominus mundo apparens inter mortales vitam duxit sed eum peccati unda non infundit nec in eo princeps mundi veniens quicquam habuit.
iuxta fluvium Tigris. 
interl.|  decursum mortalitatis
Numérotation du verset Tb. 6,2 
Et exivit ut pedes lavaret suos et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. 
marg.|  EXIVIT. Beda VenerabilisBEDA. Christus mortem cui nihil debebat accepit ut pedes, scilicet suos, id est membra sua a contagione peccati et mortis ablueret. Occurrit piscis eum devorare cupiens et Domino in cruce passo diabolus quo movente crucifixus erat advenit, querens si quid peccati in eo invenisset.
Numérotation du verset Tb. 6,3 
quem expavescens Tobias clamavit voce magna dicens : Domine invadit me. 
marg.|  QUEMEXPAVESCENS. Christus imminente mortis articulo cepit pavere et tedere non diabolum sed mortem que invidia diaboli intravit in orbem, naturali carnis fragilitate perhorrescens, unde : Pater transfer calicem hunc a me.
Numérotation du verset Tb. 6,4 
Et dixit ei angelus : APPREHENDE branchiam eius 
marg.|  APPREHENDE. Apprehendit Christus diabolum qui eum capere in cruce voluit et moriendo vicit. Apprehendit ergo branchiam ut caput nequissimum a corpore potentie sue dextera separaret id est nequitiam antiqui hostis ab his quos sibi corpus fecerat auferret, et hos corpori suo id est Ecclesie inferret. Branchiam enim habet piscis in confinio capitis et corporis. Est autem Christus caput Ecclesie que est corpus eius, et diabolus caput iniquorum {t. 2 : Erfurt, f. 168vb ; facsim., p. 336b} [Rusch, f.  168vb ] qui sunt corpus eius.
et trahe eum ad te.
interl.|  Dominus potentias diaboli comminuens paulum traduxit confidenter eruens illos de potestate tenebrarum quos filios lucis prescivit et predestinavit
quod cum fecisset attraxit eum in siccum et palpitare cepit ante pedes eius. 
marg.|  QUODCUMFECISSET. Quia cum Dominus nequitiam diaboli manifestaret, molitus est adhuc electis suis persecutionem commovere. Hi enim sunt  PEDES  EIUS per quos ambulat in terra qui super omnia regnat in celo.
Numérotation du verset Tb. 6,5 
Tunc dixit ei angelus : exentera hunc piscem et cor eius et fel et iecor repone tibi. 
marg.|  EXENTERAHUNCPISCEM. Beda Venerabilis<BEDA.> Dominus piscem exenteravit cum nequitiam diaboli latius sanctis aperuit et quasi arcana insidiarum eius reseravit. Reposuit sibi cor eius quia calliditatem eius in Scripturis indicavit de quo dicitur : « Serpens erat callidior cunctis animantibus terre ». Et alibi : « Num ignoramus astutias eius ? » Fel quoque reposuit quia quanto malitie furore contra genus humanum seviat, ad cautele studium scribi et conservari voluit. Iecur reposuit quia maligna eius consilia adversum nos per doctores veritatis insinuavit. Aiunt enim physici quia calore et occulta virtute iecoris excoquantur et digerantur cibi. Cum vero que agere disponimus sedula cogitatione quo ordine sint agenda exquirimus, quasi acceptos in stomacho cibos ardore iecoris excoquimus.

Gn. 3, 1.
Sir. (Eccli.) 1, 6 « Astutias illius quis agnovit ? ».
sunt enim hec necessaria ad medicamenta utiliter. 
marg.|  SUNTENIMHECNECESSARIA. Astutia diaboli et nequitia cognita nobis ad medelam proficiunt. Quanto enim ea certius exploramus tanto certius declinamus.
Numérotation du verset Tb. 6,6 
Quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via; cetera sallierunt
interl.|  sale sapientie

Ut in ritu exorcismi baptismalis : “Accipe homo sal sapientiae”.
que sufficerent eis, 
interl.|  id est apostolos de quibus dicitur : « Vos estis sal terre ».

Mt. 5, 13.
quousque pervenirent 
interl.|  Tobias et angelus, homo et Deus
in Rages civitatem Medorum. 
marg.|  ASSAVITCARNES. Quicquid sibi ex hoc pisce assumpserit significat eos qui audito Dei verbo malunt inter membra sui deceptoris putrida et mortua residere quam in corpus Christi venire. Assavit carnes quia quos carnales invenit Spiritus sancti igne spiritales ac fortiores reddidit qui super apostolos in ignis visione descendit.
marg.|  Tantos Dominus de Iudea collegit ad fidem quanti sufficerent ad exemplum vivendi vel ad ministerium predicandi donec in gentibus Ecclesie fundamenta locarentur.
Numérotation du verset Tb. 6,7 
Tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista que de pisce servare iussisti? 
Numérotation du verset Tb. 6,8 
Et respondens angelus dixit ei : Cordis eius particulam 
interl.|  astutiam cordis intellectam et ardore spiritus crematam
si super {t. 2 : Erfurt, f. 168vb ; facsim., p. 336b} [Rusch, f.  168vb ] carbones ponas, fumus eius extricat 
interl.|  effugat
omne genus demoniorum sive a viro 
interl.|  forti
sive a muliere, 
interl.|  debili
ita ut ultra non accedat ad eos. 
Numérotation du verset Tb. 6,9 
Et fel valet ad unguendos oculos quibus fuerit albugo et sanabuntur. 
Numérotation du verset Tb. 6,10 
Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ? 
Numérotation du verset Tb. 6,11 
Respondensque angelus ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam preter eam. 
Numérotation du verset Tb. 6,12 
Tibi debetur omnis substantia eius 
interl.|  Pater ad Filium : « Postula a me et dabo tibi ».

Ps. 2, 8.
et oportet eam te accipere coniugem. 
marg.|  OPORTET. Beda VenerabilisBEDA. Raguel populum gentium significat quem Dominus per predicatores suos visitare et de eius stirpe sponsam sibi Ecclesiam assumere dignatus est quam bene significat Sara uxoris Abrahe equivoca que genuit Isaac filium promissionis id est liberum Ecclesie populum. Raguel interpretatur pastus eius Deus vel amicus {Erfurt, f. 169ra ; facsim., p. 337a} [Rusch, f. 169ra ] qui scilicet dicere possit : « Dominus pascit me et nihil mihi deerit » et qui audire dignus sit : « Iam non dicam vos servos sed amicos meos ».

Ps. 21, 1
Io. 15, 15.
pascit] pascet cacogr. Rusch
Numérotation du verset Tb. 6,13 
Pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam in uxorem. 
Numérotation du verset Tb. 6,14 
Tunc respondit Tobias et dixit : Audio quia tradita est septem viris et mortui sunt, sed et hoc audivi quia demonium occidit illos. 
Numérotation du verset Tb. 6,15 
Timeo ergo ne forte et mihi hec eveniant et, cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. 
Numérotation du verset Tb. 6,16 
Tunc angelus Raphael dixit ei : Audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prevalere potest demonium. 
Numérotation du verset Tb. 6,17 
Hi namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se et a sua mente excludant et sue libidini ita vacent “sicut equus et mulus quibus non est intellectus” habet potestatem demonium super eos. 
Numérotation du verset Tb. 6,18 
Tu autem, cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. 
Numérotation du verset Tb. 6,19 
Ipsa autem nocte, incenso iecore piscis, fugabitur demonium. 
Numérotation du verset Tb. 6,20 
Secunda vero nocte 
interl.|  non carnaliter ne obloquetur ei quod infra dicet virginem
{t. 2 : Erfurt, f. 169ra ; facsim., p. 337a} [Rusch, f.  169ra ] in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. 
Numérotation du verset Tb. 6,21 
Tertia autem nocte, benedictionem 
interl.|  Forte erant constitute benedictiones ad hoc vel a sacerdote dicende vel ab aliis.
consequeris ut 
interl.|  postmodum
filii ex vobis procreentur incolumes. 
Numérotation du verset Tb. 6,22 
Transacta autem tertia nocte, 
interl.|  quia nondum carnalis intervenerat coninctio
accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidinis ductus, ut in semine Abrahe benedictionem in filiis consequaris.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Tb. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber22.xml&chapitre=22_6)