initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<22. *Tobias*>

Capitulum 7

Numérotation du verset Tb. 7,1 
Ingressi sunt autem
interl.|  doctores verbi
ad Raguelem
interl.|  populum gentilem quem Dominus per doctores abiit
et suscepit eos
interl.|  » Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris obedivit mihi ».

Ps. 17, 45.
Raguel cum gaudio. 
Numérotation du verset Tb. 7,2 
Intuensque Tobiam Raguel, dixit Anne uxori sue : Quam similis est iuvenis iste consobrino meo. 
Numérotation du verset Tb. 7,3 
Et cum hec dixisset ait : Unde estis iuvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Neptalim sumus, ex captivitate Ninive
interl.|  ex his scilicet quos Ninivite captivaverant
Numérotation du verset Tb. 7,4 
Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt : Novimus. 
Numérotation du verset Tb. 7,5 
Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est. 
Numérotation du verset Tb. 7,6 
Et misit se Raguel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans supra collum eius 
Numérotation du verset Tb. 7,7 
dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. 
Numérotation du verset Tb. 7,8 
Et Anna uxor eius et Sara ipsorum filia lacrimate sunt. 
Numérotation du verset Tb. 7,9 
Postquam autem locuti sunt, precepit Raguel occidi arietem et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, 
Numérotation du verset Tb. 7,10 
Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Saram filiam tuam. 
Numérotation du verset Tb. 7,11 
QUO AUDITO verbo Raguel 
interl.|  gentilis populus
expavit, sciens quid evenerit illis septem viris 
interl.|  universis doctoribus
{t. 2 : Erfurt, f. 169rb ; facsim., p. 337b} [Rusch, f. 169rb ] qui ingressi sunt ad eam, et timere cepit ne forte et huic similiter contingeret. Et cum nutaret et non daret petenti ullum responsum, 
marg.|  QUOAUDITO. Beda Venerabilis<BEDA.> Audiens populus gentium verbum fidei et admonitus ab apostolis ut de stirpe sua Christo daret uxorem, non sine certa exploratione potuit nove fidei iura suscipere quia olim multos doctores habuit qui omnes quasi septenario numero comprehensi hanc tantum vitam noverant, de eterna nihil certum dicebant et ideo sine spe vite immortalis eterne mortis rapuit eos interitus, docente autem intrinsecus veritate et foris per doctorum ora sonante tandem intellexit quod iustum est ut qui stulta dicerent stulte perirent.
Numérotation du verset Tb. 7,12 
dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti 
interl.|  Christo
quoniam huic timenti 
interl.|  non alii
Deum debetur coniunx filia tua. Propterea alius 
interl.|  qui non recte docebat
non potuit habere illam. 
Numérotation du verset Tb. 7,13 
Tunc dixit Raguel : 
interl.|  confirmatus in fide
Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit. 
Numérotation du verset Tb. 7,14 
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me ut ista coniungeretur cognationi sue secundum legem Moysi. 
interl.|  predicentis prophetam suscitabit Dominus vobis ex fratribus vestris.

Cf. Act. 3, 22 : « Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam meipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis. » Dt. 18, 15 : « Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. »
Et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. 
Numérotation du verset Tb. 7,15 
Et apprehendens 
interl.|  Deus enim operatur in nobis ut operemur.
dexteram filie sue, 
interl.|  Ecclesie
dextere Tobie tradidit dicens : Deus Abraham et Deus Isaac, Deus Iacob 
interl.|  omnium fidelium qui per hos patres significantur
vobiscum sit et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis. 
marg.|  DEUSABRAHAM. Beda Venerabilis<BEDA.> Sicut in baptismo abrenuntiamus diabolo et omnibus operibus eius et in Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum nos credere confitemur et symbolum nostre fidei quasi cartam accipimus.
Numérotation du verset Tb. 7,16 
Et, accepta carta, fecerunt conscriptionem coniugii. 
Numérotation du verset Tb. 7,17 
Et post epulati sunt, benedicentes Deum. 
Numérotation du verset Tb. 7,18 
Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam et precepit ei ut pararet alterum cubiculum. 
Numérotation du verset Tb. 7,19 
Et introduxit illuc Saram filiam suam et lacrimata est. 
Numérotation du verset Tb. 7,20 
Dixitque ei : Forti animo esto filia mea. Dominus celi det tibi gaudium pro tedio quod perpessa es.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Tb. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber22.xml&chapitre=22_7)