initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<22. *Tobias*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Tb. 9,1 
Tunc vocavit Tobias 
interl.|  fideles qui membra Christi sunt
angelum ad se, quem quidem hominem 
interl.|  prius
estimabat, 
interl.|  tantum
dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultas verba mea. 
Numérotation du verset Tb. 9,2 
Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentie tue. 
interl.|  non dignam mercedem tibi reddidero
interl.|  « Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam » etc.

Rm. 8, 18.
Numérotation du verset Tb. 9,3 
Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas.
interl.|  Christi et Ecclesiae in quibus facit Christus de aqua vinum novum id est in lege ostendit spiritualem intellectum.
marg.|   TAMEN  OBSECROTE. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Aliquos de credentibus servientes tibi quibus predicandi committas officium ad colligendas gentes, que nondum fidei mysterium susceperunt sed tamen famam audierunt et talentum verbi quod fama didicerunt per fidei obedientiam reddant.
marg.|  Novus quotidie populus in Ecclesia colligitur. Potest tamen specialiter intelligi qui litteram legis per Septuaginta interpretes acceperunt et ideo fidem citius susceperunt.

Revera Beda, In Tb., loc. cit.
Numérotation du verset Tb. 9,4 
Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies et, si tardavero una die plus, contristatur anima eius. 
Numérotation du verset Tb. 9,5 
Et ecce vides quomodo adiuravit me Raguel cuius adiuramentum spernere non possum. 
Numérotation du verset Tb. 9,6 
Tunc Raphael assumens quattuor ex servis Raguelis 
interl.|  pro quadratu anime vel quattuor virtutum stabilitate
interl.|  predicatores de gentibus per quos alii colliguntur
interl.|  eorum quibus predicavit, unde Apostolus : « Servum omnium me feci ».

1Cor. 9, 19.
et duos camelos, 
interl.|  qui fraterne infirmitatis onera caritate subditi portant, tales adiuvante Raphael perducunt Gabelum ad nuptias Tobie cum ad unitatem Ecclesie novos populos Christo opitulante predicatores adducunt.
in Rages civitatem Medorum perrexit. Et inveniens Gabelum, dedit ei chirographum suum et recepit omnem pecuniam. 
interl.|  fidei obedientiam
Numérotation du verset Tb. 9,7 
Indicavitque ei de Tobia 
interl.|  Christo
filio {t. 2 : Erfurt, f. 170ra ; facsim., p. 339a} [Rusch, f.  170ra ] Tobie omnia que gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias. 
interl.|  Christi Ecclesie
Numérotation du verset Tb. 9,8 
Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam 
interl.|  Christum cum Ecclesia convivantem
discumbentem et exilientes osculati sunt se invicem.
interl.|  unde : « Osculetur me osculo oris sui ».
interl.|  Occurrunt fideles de gentibus Christo, occurrit Christus eis sine quo nihil possumus agere.

Ct. 1, 1.
Et flevit 
interl.|  pre gaudio
Gabelus benedixitque Deum, 
Numérotation du verset Tb. 9,9 
et dixit : Benedicat te Deus Israel quia filius es optimi viri et iusti et timentis Deum et eleemosynas facientis. 
Numérotation du verset Tb. 9,10 
Et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros 
Numérotation du verset Tb. 9,11 
et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum 
interl.|  carnale vel opus vel imitatores
a Deo Israel qui regnat in secula seculorum. 
Numérotation du verset Tb. 9,12 
Cumque omnes dixissent Amen, accesserunt ad convivium. Sed cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Tb. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber22.xml&chapitre=22_9)