initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<22. *Tobias*>

<22.1> Prologus

prol.| {t. 2 : Erfurt, f. 165va ; facsim., p. 330a} [Rusch, f.  165va ] Chromatio et Heliodoro episcopis, Hieronymus presbyter in Domino salutem. Mirari non desino exactionis vestre instatiam. Exigitis enim ut librum Chaldeo sermone conscriptum ad latinum stilum traham, librum utique Tobie quem Hebrei de catalogo divinarum Scripturarum secantes, his que hagiographa memorant,
marg.|   HIS  QUE  HAGIOGRAPHA. Potius et verius dixisset inter hagiographa, vel large accepit hagiographa, quasi ‘sanctorum scripta’ et non de numero illorum novem que proprie dicuntur hagiographa que sunt de catalogo, hoc est de numero viginti duorum librorum. Consistit enim in Pentateucho et octo prophetis et novem hagiographis quia autem, secundum Grecos, in primo ordine septem ponit libros, addens Pentateucho, Iosue et Iudicum, et vocat ordinem illum Heptateuchum, ab hepta : septem et theucos : volumen.
prol.| manciparunt. Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt enim nos Hebreorum {t. 2 : Erfurt, f. 165vb ; facsim., p. 330b} [Rusch, f.  165vb ] studia et imputant nobis contra suum canonem latinis auribus ista transferre*. Sed melius esse iudicans Phariseorum displicere iudicio, et episcoporum iussionibus deservire, institi ut potui. Et quia vicina est Chaldeorum lingua sermoni Hebraico, utriusque lingue
marg.|  UTRIUSQUE  LINGUE. Tenebat librum Chaldei cum et legebat Hebraice
prol.| peritissimum loquacem reperiens, unius diei laborem arripui et quidquid
marg.|  ET QUIDQUID. Hoc dicit ne videretur hyperbole quod tam brevi tempore tantum opus videretur adimplere.
prol.| ille mihi Hebraicis verbis expressit, hoc ego accito notario sermonibus latinis exposui. Orationibus vestris mercedem huius operis recompensabo, cum gratum vobis didicero me quod iubere estis dignati complesse.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Tb. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber22.xml&chapitre=22_Prol.1)