initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<23. *Iudith*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Idt. 1,1 
interl.|  superbi
marg.|  ARPHAXAT. Rabanus Maurus RABANUS. Mystice per Arphaxat superbi exprimuntur quorum conatus et labor qui per vastum tumoris et elationis agitur facile in potestatem Nabuchodonosor, id est diaboli, cadit. Ipse est enim « rex super omnes filios superbie ».

a Iob. 41, 25.
b Cf. Hrabanus Maurus, Expositio in Idt., 1, PL 109, 544D-545A : « Mystice autem per Arphaxad arrogantium typus atque superborum potest exprimi, quorum totus nisus et labor, qui per fastum tumoris atque per elationem mentis agiturfacile in partem spiritualis Nabuchodonosor, id est diaboli, cadit. Ipse enim est, ut Scriptura testatur, rex super universos filios superbiae ».

1 Codd. : T20f , f. 151r;Rusch
itaque rex Medorum
interl.|  quo tempore historia Iudith prenotatur

Codd. : T20f , f. 151r;Rusch
prenotatur] fuerit T20f
subiugaverat multas gentes imperio suo,
interl.|  superbi enim super omnes esse cupiunt

Codd. : Rusch ; om. T20f , f. 151r
et ipse edificavit
interl.| amplificavit. Deiocus enim condidit

Codd. : Rusch ; om. T20f, f. 151r
civitatem potentissimam quam appellavit {t. 2 : Erfurt, f. 172rb ; facsim., p. 343b} [Rusch, f. 172rb ] Egbathanis
marg.|  EGBATHANIS . Que Medie provincie metropolis est quam Deiocus, Medorum rex, condidit sed Arphaxat mirabiliter amplificavit sicut Daniel propheta secundum IOSEPHUM sub Dario rege in eadem civitate Medie mausoleum valde preclarum constructum mira arte posuit. Quod quacumque die cernitur eadem constructum putatur, quia sic pulchritudo nova et materia solida. Ibi usque hodie reges Persarum atque Medorum sepeliuntur et cui hec cura committitur sacerdos Iudeus est.

Cf. Hrabanus Maurus, Expositio in Idt., 1, PL 109, 544A-544B : « Ecbatanis Mediae provinciae metropolis est, quam superius diximus a Dejoco Medorum rege conditam, sed quia modo praesens historia aedificatam esse ab Arphaxad civitatem potentissimam murorum nimia celsitudine atque amplitudine, turrium altitudine narrat, possumus eam intelligere a Dejoco primitus conditam, sed ab Arphaxad amplificatam; sicut et Josephus narrat Danielem prophetam sub Dario rege in eadem civitate Mediae mausolaeum valde praeclarum et mirabiliter nimis [Col.0544B] instruxisse, quod equidem, ut ipse dicit, manet hactenus, videntibus creditur mirum aedificatum, ita ut ea die qua conspicitur putetur esse constructum, sic ei pulchritudo nova videtur et solida, nullaque senectute tam magni temporis longaevitate confecta, cum aedificia eadem quae homines patiantur, et ad vetustatem perveniant, et sua fortitudine longaevitate careant, ac proprii decoris amissione marcescant. Hactenus enim sepeliuntur ibi Medorum reges atque Persarum, pariter et Parthorum. Et cui haec cura committitur, sacerdos est Judaeorum, et hoc fit usque ad praesens tempus ».

Egbathanis ΩJ Rusch, Egbtanis Ed1455] Iebbathanis ΩS, Ecbatanis Clementina, Igbathanis Weber
Egbathanis] scrips., Ethbathanis Rusch tantum
Numérotation du verset Idt. 1,2 
ex lapidibus
interl.|  fortitudo
quadratis
interl.|  stabilibus. Omne enim quadrum est stabile
et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta,
interl.|  pulcritudo in longitudine septuaginta enim omne quadratum stabile ut fortis ut pulcra ut inexpugnabilis esset
turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum.
Numérotation du verset Idt. 1,3 
Per quadrum
interl.|  magnitudo
vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium
Numérotation du verset Idt. 1,4 
et gloriabatur
interl.|  ex hoc opere
quasi potens
interl.|  non vere quia solus Deus potens sicut « solus bonus »

Cf. Lc. 18, 19.
in potentia exercitus sui
interl.|  non Dei a quo omnis potetas

Cf. Rm. 13, 1.
et in gloria quadrigarum suarum.
interl.|  non Dei sunt enim quadrige Dei de quibus dicitur: « Quadrigas Aminadab » et alibi : “Quadrige Salomonis” de quibus dicitur in Canticis
marg.|  IN GLORIA  QUADRIGARUM. « Hi in curribus et hi in equis » etc. Sed Deus “currum Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare”; ergo « qui gloriatur in Domino glorietur ».

Ct. 6, 11.
3Rg. (1Rg.) 10, 29.
Ps. 19, 8.
Ex. 15, 4.
2Cor. 10, 17.
Numérotation du verset Idt. 1,5 
Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor
interl.|  quem alii Cambysem putant
interl.|  diabolus
Rex Assyriorum
interl.|  demonum. Assyria enim ‘dirigens’ vel ‘coarguens’
qui regnabat in Ninive civitatem magnam,
interl.|  fortis armatus custodit atrium

Ninive] Nineven Weber
pugnavit contra Arphaxat et obtinuit eum
Numérotation du verset Idt. 1,6 
in campo magno qui appellatur Ragau,
marg.|  IN CAMPO  MAGNO. Nominibus locorum10  notantur regiones gentium. Sicut enim cosmographi scribunt : “a flumine Indo qui11  est ab oriente usque Tigrim12  qui ab occasu he regiones sunt : Aracusia, Parthia, Assyria Persida13  et Media et14  montuose et aspere. A septentrione habent Caucasum montem, a meridie15  mare Rubrum et sinum16  Persicum. In medio sui flumina precipua Hydaspem et Ardinum17  . In his enim18  sunt gentes viginti duo19  , sed generaliter dicitur Parthia20  sepe et Media a Tigri usque Euphratem21  . Mesopotamia est incipiens a septentrione22  inter montem Thaurum et Caucasum cui a meridie succedit Babylonia23  , deinde Chaldea, novissime Arabia, que inter Persicum24  et Arabicum angusto terre tractu orientem versus extenditur. In his sunt gentes viginti due »25  . Sicque factum est ut duo potentissima regna inter se confligentia plurimas gentes ex confiniis26  compararent et demum victorias ad Chaldeos vel Assyrios concesserint27  .28 

Orosius, Historiarum adversum paganos, vol. I, lib. : 1, cap. : 2, par. : 17-22, linea : 1 : «A flumine Indo quod est ab oriente usque ad flumen Tigrim quod est ad occasum, regiones sunt istae: ARACHOSIA,  PARTHIA,  ASSYRIA,  PERSIDA ET  MEDIA, situ terrarum montuoso et aspero. 18 Hae a septentrione habent montem Caucasum, a meridie mare Rubrum et sinum Persicum, in medio autem sui flumina praecipua Hydaspem et Arbim. In his sunt gentes  XXXII. 19 Sed generaliter Parthia dicitur, quamuis Scripturae Sanctae uniuersam saepe Mediam uocent. 20 A flumine Tigri usque ad flumen Euphraten  MESOPOTAMIA est, incipiens a septentrione inter montem Taurum et Caucasum; 21 cui ad meridiem succedit Babylonia, deinde Chaldaea, nouissime Arabia Eudaemon quae inter sinum Persicum et sinum Arabicum angusto terrae tractu orientem uersus extenditur. 22 In his sunt gentes  XXVIII ».
Cf. Hrabanus Maurus, Expositio in Idt., 1, PL 109, 544C-D : « Per nomina locorum situs denotantur gentium, quia et cosmographi produnt a flumine Indo, quod est ab Oriente, usque ad flumen Tigrim, quod est ab Occasu, regiones sunt istae: Aracusia, Parthia, Assyria, Persida et Media, situ terrarum montuoso et aspero. Hae a Septentrione habent montem Caucasum, a Meridie mare Rubrum, et sinum Persicum. In medio autem sui flumina praecipua Idapem et Arbiminin. In eis sunt gentes triginta duae. Sed generaliter Parthia dicitur, quamvis Scripturae sanctae universam saepe Mediam vocent a flumine Tigri usque ad flumen Euphraten. Mesopotamia est incipiens a Septentrione inter montem Taurum et Caucasum, cui ad Meridiem succedit Babylonia, deinde Chaldaea, novissime Arabia Eudemon, quae inter sinum Persicum et sinum Arabicum angusto terrae tractu, et montem versus extenditur. In his sunt gentes viginti octo, sicque factum ut duo potentissima regna inter se confligentes plurimarum gentium in confinibus suis comparaverint exercitus; ubi demum victoria ad Chaldaeos, sive Assyrios concessit. ».

28  Codd. : T20f , f. 151r-v; Rusch
In campo magno] Rabanus. In campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tygrum etc. T20f | 10  locorum] + et T20f | 11  Indo qui] Indos quod T20f | 12  Tigrim] Tigrum T20f | 13  Aracusia… Persida] Aram Samapharchia Assyria Persidona T20f | 14  et] om. T20f | 15  a meridie] camidie cacogr. T20f | 16  sinum] scinum T20f | 17  Hydaspem et Ardinum] scrips., Ispadem et Ardinum T20f , Ydaspem et Ardinum Rusch, Idapem et Arbiminin Hrab. ; cf. Orosius : Hydaspem et Arbim | 18  enim] om. T20f | 19  XXII]  XXXII T20f | 20  Parthia] Spargia T20f | 21  Euphratem] Eufrathen T20f | 22  septentrione] septem trione T20f | 23  Babylonia] scrips. cum Hrabano, Babil’ Rusch | 24  que inter] quod inter sinum T20f | 25  XXII]  XXXVIII T20f | 26  confiniis] confinio T20f | 27  concesserint] concederent T20f |
circa Euphraten et Tigrim29  et Iasodon30  in campo Erioch regis Elicorum.

29  Tigrim ΩJM Rusch] Tigrin Weber 30  Iasodon Rusch, Iasadon ΩM] Hyadas Weber
Numérotation du verset Idt. 1,7 
Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor
marg.|  TUNC  EXALTATUM. Cum diabolus perditorum multitudinem sue voluntati subiicit elevatur cor eius proprie illud assignans virtuti non divine permissioni et eo magis ardescit ad plurimorum perditorum destructionem quo se videt quibusdam prevalere per pravam suggestionem. Unde sequitur :  Et misit ad omnes .

Idt. 1, 7.
Cf. Hrabanus Maurus, Expositio in Idt., 1, PL 109, 545A : « Unde etiam sequitur:"Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elatum est", quia quando proditorum multitudinem decipiendo ac praevalendo antiquus hostis suae subjicit voluntati, tunc elatum est cor ejus, propriae illud ascribens fortitudini, non promisso divini judicii, et eo magis exardescit ad plurimorum interfectionem, quod se videt quibusdam praevalere per pravam suggestionem, et multos interitus sui habeat principes, de quo subditur:"Et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco, et ad gentes, quae sunt in Carmelo" ».
et cor eius elevatum31  est et misit ad omnes
interl.|  turbam malignorum spirituum

31  elevatum] elatum Weber
qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano
marg.|  ET MISIT etc. Diabolus per diversas provincias legatos mittit cum turbam {t. 2 : Erfurt, f. 172va ; facsim., p. 344a} [Rusch, f. 172va ] malignorum spirituum ad seducendas gentes per totum orbem dispergit nec percit dignitati, nec honori omnes ad gehennam trahere cupit et facere filios perditionis, fideles quoque esse securos non patitur qui per Hierusalem et Iordanis nomen significantur, nec satis est ei ethnicos absorbere nisi etiam christianos possit devorare. Unde Iob : « Absorbebit fluvium et non mirabitur et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius ». Et iterum : « Esce eius electe » sed quamvis multos superet a multis contemnitur. Unde :  Omnes uno ore contradixerunt.

Iob. 40, 18.
Cf. Hab. 1, 16 (Vetus Latina).
Numérotation du verset Idt. 1,8 
et ad gentes que sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdrelon
Numérotation du verset Idt. 1,9 
et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen {t. 2 : Erfurt, f. 172va ; facsim., p. 344a} [Rusch, f. 172va ] Iordanem
interl.|  nec fideles quietes esse patitur
usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Ethiopie.
Numérotation du verset Idt. 1,10 
Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum
Numérotation du verset Idt. 1,11 
qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos
interl.|  nuntios
vacuos ac sine honore abiecerunt.
interl.|  infecto negotio
Numérotation du verset Idt. 1,12 
Tunc indignatus32  Nabuchodonosor rex
interl.|  malignus hostis licet superatus ab incepta malitia non desistit sed iterum bellum intendit et totum furoris sui effundit tumultum
interl.|  filiorum superbie
marg.|  TUNC  INDIGNATUS. Diabolus propria superbia excecatus cum det sibi imperium totius orbis contendens ut abstractos a cultu pietatis consortes sue faciat impietatis qui de potentia regni exultans ait : « Ascendam in celum » etc. Et in evangelio : « Hec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me ».

Is. 14, 13.
Mt. 4, 9.
Cf. Hrabanus Maurus, Expositio in Idt., 1, PL 109, 546A-B : « Diabolus propria superbia excitatus, totius orbis sibi spondet imperium, certatque pro viribus, ut a cultu pietatis abstracto, impietatis suae faciat consortes. Qui se quondam jactans de potentia regni sui, juxta prophetae sententiam, sub figura regis Babylonis taliter in corde suo locutus est dicens: «In coelum ascendam, super sidera Domini exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo.» Qui et in Evangelio Redemptorem nostrum deducens in montem excelsum valde, ostendit omnia mundi regna et gloriam eorum, et ait: «Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me;» arrogantia enim ei non per modum, sed infirma certum habet casum, quod in fine clarebit ».

32  indignatus] + est Weber
ad omnem terram illam33  . Iuravit per thronum et regnum34  suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.
interl.|  amator est potentie et glorie

33  illam] + et Weber 34  thronum - et regnum Rusch Clementina, thronum suum et regnum ΩS] inv. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idt. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber23.xml&chapitre=23_1)