initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<23. *Iudith*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Idt. 10,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 176va; facsim., p. 352a} [Rusch, f. 176va]Factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo iacuerat prostrata ad Dominum.

1 in Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber 2 ad Dominum ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] Domino Weber
Numérotation du verset Idt. 10,2 
Vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 176va; facsim., p. 352a} [Rusch, f. 176va] ABSTULIT A  SE  CILICIUM. Quia sancta Ecclesia aliquando pro peccatis suis penitentie gerit affectum sed tamen spe remissionis et futuri premii exhilarat animum.||
et exuit se vestimentis viduitatis sue
Numérotation du verset Idt. 10,3 
et lavit
interl.|  lacrimis penitentie||
corpus suum
interl.|  opera carnis||
et unxit se myro optimo
interl.|  carnis mortificatione||
et discriminavit crinem capitis sui
interl.|  id est distinxit sollerti discretione singulas cogitationes mentis||
et imposuit mitram
interl.|  galeam salutis||
super caput suum
interl.|  mentem||
et induit se vestimentis
interl.|  operibus suis||
iocunditatis sue
interl.|  spe futurorum bonorum que dabuntur sanctis in dextra parte collocandis||
induitque sandalia pedibus suis
interl.|  congressus operum evangelicis munit preceptis||
assumpsitque dextraliola et lilia
interl.|  castitatis||
et inaures et annulos
interl.|  signaculum fidei de quo : « Annulo suo subarravit me »||

Cf. antiphona et responsorium in festo s. Agnetis et comm. Virginum, Corpus antiphonalium officii, n°1426, 6102: « Annulo suo subarrhavit me Dominus meus Iesus Christus, et tamquam sponsam decoravit me corona » ; cf. n° 6084.
et omnibus ornamentis suis ornavit se.
interl.|  ceterarum virtutum||
Numérotation du verset Idt. 10,4 
Cui etiam Dominus
interl.|  a quo omne bonum||
contulit splendorem,
interl.|  gratie||
quoniam omnis ista compositio non ex libidine,
interl.|  presentis vite||
sed ex virtute
interl.|  future vite||
pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
marg.|  UT  INCOMPARABILI  DECORE. Quia iustum est ut qui Dei fervet amore omnibus habeatur dignus honore. Unde : « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate ».||

Ps. 44, 10.
Numérotation du verset Idt. 10,5 
Imposuit itaque abre sue
interl.|  hostem aditura||
marg.|  ABRE  SUE. Carnalibus qui si fideliter in presenti servierint poterunt ad veram libertatem pervenire, sicut abra in fine huius libri memoratur libertatem a domina sua promeruisse. Sepe enim contingit ut scientia et moribus minus perfecti, presentium rerum amore allecti sacramentis communicent ecclesiasticis et spiritualibus magistris corporalibus servient, solaciis ad renuntiandum que possident non sunt idonei. Unde in evangelio dives qui precepta Dei se custodisse respondit omnia tamen vendere et dare pauperibus non consensit . Portat abra, id est carnalium turba,   ascopam vini cum sacramenta, id est corpus Domini et sanguinem et chrismatis unctionem venerabiliter servat.||

Cf. Mt. 19, 16-22 ; Mc. 10, 17-27 ; Lc. 18, 18-27.
ascopam vini et vas olei et polentam et lapaces
interl.|  virorem fidei, lapaces enim dicunt esse cibum oleribus confectum||

polentam Ω Ed1455 Rusch Clementina ] pulenta Weber lapaces ΩJM, lapates Ed1455 ] palatas Weber
et panes et caseum
interl.|  pinguedinem caritatis||
marg.|  ET  PANES. Hec omnia abra pro dispensatione domine sue observat. Iustum est enim ut qui non novit moderamina vite sue tenere non {t. 2 : Erfurt, f. 176vb; facsim., p. 352b} [Rusch, f. 176vb] subito fiat rector aliene.||
et profecta est.
Numérotation du verset Idt. 10,6 
Cumque venisset ad portas civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis.
Numérotation du verset Idt. 10,7 
Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius.
Numérotation du verset Idt. 10,8 
Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, et glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum.

et] ut Weber
Numérotation du verset Idt. 10,9 
Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 10,10 
Iudith vero orans Dominum, transiit per portas ipsa et abra eius.

per Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 10,11 
Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum
interl.|  philosophi gentium, id est curiosi persecutores humanarum disciplinarum||
interl.|  tenuerunt eam cum Ecclesia a Iudeis ad gentes transeuntem dogmatibus suis superare cupiebant||

eam Ω Ed1455 Rusch Clementina ] illam Weber
dicentes : Unde venis ? aut quo vadis ?
Numérotation du verset Idt. 10,12 
Que respondit : Filia sum Hebreorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depredationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro.
Numérotation du verset Idt. 10,13 
Hac de causa cogitavi mecum dicens : Vadam ad faciem principis Holophernis, ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat unus vir de exercitu eius.
Numérotation du verset Idt. 10,14 
Et cum audissent viri illi verba eius, considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam pulchritudinem eius mirabantur nimium10  .
interl.|  sinceritatem religionis||

illi Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber | pulchritudinem eius – mirabantur Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber | 10  nimium] corr. nimiu cacogr. Rusch, nimis Weber |
Numérotation du verset Idt. 10,15 
Et dixerunt ad eam :
marg.|  DIXERUNTQUE. Sub dominatione secularium principum libere manere permanserunt. Sicut Traianus licet imprimis Christi confessores persecutus sit, Plinio secundo admonente, levioribus decretis edictum suum temperavit. Elius quoque Adrianus per Quadratum discipulum apostolorum et Aristidem Atheniensem virum de christiana religione eruditus ad Municium Fundanum proconsulem Asie epistolam misit, ut nemini liceret christianum sine criminis obiectione aut probatione damnare.| |

Revera Caius Minucius Fundanus.
Hrabanus Maurus , Expositio in Idt., 10, PL 109,567B : « Sic et Trajanus, licet primum Christiani nomine deceptus confessores Christi persecutus sit, tamen Plinii secundi relatu admonitus, et de Christianorum modestia instructus, rescriptis lenioribus temperavit edictum. Similiter et Aelius Adrianus per Quadratum discipulum apostolorum et Aristidem virum Atheniensem de Christiana religione instructus atque eruditus, praecepit per epistolam ad ministrum Fundanum proconsulem Asiae datam, ut nemini liceret Christianum sine objectu criminis aut probatione damnare ».
Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum.
Numérotation du verset Idt. 10,16 
Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu eius, bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holophernis11  nuntiantes eam.

11  Holophernis] + et Weber
Numérotation du verset Idt. 10,17 
Cumque intrasset ante faciem eius, statim captus est in suis oculis Holophernis.
Numérotation du verset Idt. 10,18 
Dixeruntque ad eum satellites eius : Quis contemnat populum Hebreorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus ?
Numérotation du verset Idt. 10,19 
Videns itaque Iudith Holophernem12  sedentem in conopeo, quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosis intextum

12  Iudith Holophernem Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 10,20 
et cum in faciem eius intendisset, adoravit eum,
marg.|  ADORAVIT  EUM. Non perturbatione timoris sed observatione ordinis. Unde : « Et subditi estote in omni timore dominis et Deum timete, regem honorificate ». Et Apostolus : « Qui potestati resistit Dei ordinationi resistit ». Unde Elias regem impium Achab13  adorasse legitur. Unde Paulus apud Agrippam regem et Festum presidem causam suam agens verba mansueta protulit. Similiter apud Holophernem Iudith de adventu suo et Iudeorum casu futuro loquitur non adulatorie mentiendo {t. 2 : Erfurt, f. 177ra; facsim., p. 353a} [Rusch, f. 177ra] sed futura prophetice predicendo.||

1Pt. 2, 17.
Cf. Rm. 13, 2.
Cf. 3Rg. (1Rg.) 18, 46.
Cf. Act. 25, 13-27.
13  Achab] corr., Acham Rusch
prosternens se super terram et elevaverunt14  eam15  servi Holophernis iubente domino suo.

14  elevaverunt Ed1455 Rusch Clementina ] levaverunt Weber 15  eam ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] illam Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idt. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber23.xml&chapitre=23_10)