initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<23. *Iudith*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Idt. 12,1 
Tunc iussit
interl.|  Holophernes et principes seculi||
eam introire ubi repositi erant thesauri eius
interl.|  Ecclesia enim requiescit apud eos qui intelligentiam et fidem sanam recipiunt in thesauro mentis||
et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo.
interl.|  de cultu religionis sue student enim ad illecebras carnalium voluptatum adducere et pertrahere||
Numérotation du verset Idt. 12,2 
Cui respondens Iudith dixit : Nunc non potero manducare ex his que mihi precipis tribui ne veniat super me offensio, ex his autem que mihi detuli manducabo.
Numérotation du verset Idt. 12,3 
Cui Holophernis
interl.|  id est princeps seculi||
ait : Si defecerint tibi ista que tecum detulisti quid faciemus tibi ?
interl.|  videtur talibus cultus religionis vilis et despectus||
Numérotation du verset Idt. 12,4 
Et dixit Iudith : Vivit anima tua, domine meus,
interl.|  gratiam divinam sibi celeriter subvenire repromittit||
quoniam non expendet omnia hec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hec que cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo preceperat.
Numérotation du verset Idt. 12,5 
Et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte
interl.|  huius seculi||
et ante {t. 2 : Erfurt, f. 177va; facsim., p. 354a} [Rusch, f. 177va] lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum.
interl.|  « Non sit vobis vanum surgere ante lucem » ||

Cf. Corpus antiphonalium officii, n° 1110 : « Non sit vobis vanum mane surgere ante lucem, quia promisit Dominus coronam vigilantibus » ex Ps. 126, 2 .
Numérotation du verset Idt. 12,6 
Et precepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum
interl.|  catholice confessionis per fidem, spem et caritatem||
Numérotation du verset Idt. 12,7 
et exibat noctibus in vallem Bethulie et baptizabat se in fontem aque.
interl.|  fonte lacrimarum, unde: « Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo »||

Ps. 6, 7.

exibat Ω Ed1455 Rusch Clementina ] exiebat Weber
Numérotation du verset Idt. 12,8 
Et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui
Numérotation du verset Idt. 12,9 
et introiens munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vesperum.

tabernaculo] tabernaculum Weber vesperum ΩJ Ed1455 Rusch ] vesperam Weber
Numérotation du verset Idt. 12,10 
Et factum est quarto die Holophernes fecit cenam servis suis
interl.|  luce evangelii coruscante victoria de hoste speratur||

Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
et dixit ad Vagao eunuchum : Vade et suade Hebream illam ut sponte consentiat habitare mecum.

Vagao Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 12,11 
Fedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut immunis transeat ab eo.
Numérotation du verset Idt. 12,12 
Tunc introivit Vagao ad Iudith et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum,
interl.|  que Vagao hortatur ad illicitas voluptates pertinent||

Vagao Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Bagao Weber
ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iocunditate.
Numérotation du verset Idt. 12,13 
Cui Iudith respondit :
interl.|  qua Iudith respondit constantis animi ostendunt virtutes||
Que ego sum ut contradicam domino
interl.|  Deo||
meo ?
Numérotation du verset Idt. 12,14 
Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam.
interl.|  ambigue illusorem illudit||
Quicquid autem illi placuerit
interl.|  summo Deo||
hoc mihi erit optimum omnibus diebus vite mee.
interl.|  que resurgere hortatur a ruina impietatis||
Numérotation du verset Idt. 12,15 
Et surrexit et ornavit se vestimento suo
interl.|  virtutum operibus||
et ingressa stetit ante faciem eius.

eius] corr. eiius cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 12,16 
Cor autem Holophernis concussum est,
interl.|  « Aliis sumus odor mortis in mortem, aliis odor vite in vitam » ||

2Cor. 2, 16.
erat enim ardens in concupiscentia eius
interl.|  spirituales enim virtutes ad carnales concupiscentias multi reflectunt quas per predicatores audiunt||
Numérotation du verset Idt. 12,17 
et dixit ad eam Holophernes: Bibe nunc et accumbe in iocunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.

Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber invenisti gratiam ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 12,18 
Et dixit Iudith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie pre omnibus diebus meis.
Numérotation du verset Idt. 12,19 
Et accepit et manducavit
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 177va; facsim., p. 354a} [Rusch, f. 177va] ET  ACCEPIT  ET  MANDUCAVIT. Non inquinatur cibis gentilium10  aut superstitione. Ecclesia enim inter gentes habitans idololatria non polluitur sed his que devotio fidelium per obedientiam preparat utitur. Unde : « Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me patris ».||

Cf. Io. 4, 34.
10  gentilium] corr. gentillum cacogr. Rusch
et bibit coram ipso ea que paraverat illi ancilla eius.
Numérotation du verset Idt. 12,20 
Et iocundus factus est Holophernes11  ad eam12  bibitque vinum nimis multum quantum {t. 2 : Erfurt, f. 177vb; facsim., p. 354b} [Rusch, f. 177vb] numquam biberat in vita sua.
interl.|  de quo: « Nolite inebriari vino in quo est luxuria » et : « Fel draconum vinum eorum »||

Eph. 5, 18.
Dt. 32, 33.

11  Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber 12  eam Ω Ed1455 Rusch Clementina ] illam Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idt. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber23.xml&chapitre=23_12)