initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<23. *Iudith*>

Capitulum 14

Numérotation du verset Idt. 14,1 
Dixit autem Iudith ad omnem populum :
interl.|  docet Ecclesia filios suos qualiter persequatur hostem spiritalem
Audite me fratres,
interl.|  aperite contritam esse hostis superbiam
suspendite caput hoc super muros nostros
interl.|  doctrinam evangelii qua muniuntur credentes
Numérotation du verset Idt. 14,2 
et erit cum exierit
interl.|  intellexerit
sol,
interl.|  sol scilicet divine placationis et solacii serenitas
accipiat unusquisque arma sua
interl.|  » scutum fidei loricam iustitie et galeam salutis quod est verbum Dei »

Cf. Eph. 6, 6.
et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes.
Numérotation du verset Idt. 14,3 
Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam.
Numérotation du verset Idt. 14,4 
Cumque duces eorum concurrerint ad tabernaculum Holophernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor.

concurrerint Ω Ed1455 Rusch ] cucurrerint Weber
Numérotation du verset Idt. 14,5 
Cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus {t. 2 : Erfurt, f. 178va; facsim., p. 356a} [Rusch, f. 178va] conteret eos sub pedibus vestris.
Numérotation du verset Idt. 14,6 
Tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israel, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo et circumcidit carnem preputii sui et appositus est ad populum Israel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem.
Numérotation du verset Idt. 14,7 
Mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holophernis
interl.|  sicut fuerat imperatum
accepitque unusquisque vir arma sua et egressi
interl.| vel : ingressi
sunt cum grandi strepitu et ululatu.
Numérotation du verset Idt. 14,8 
Quod videntes
interl.|  Ecclesie confidentiam contra se
exploratores
interl.|  principes persecutorum
ad tabernaculum
interl.|  ad templa idolorum
cucurrerunt.
interl.|  auxilium petentes
Numérotation du verset Idt. 14,9 
Porro hi qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holophernis evigilaret.
Numérotation du verset Idt. 14,10 
Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire,
Numérotation du verset Idt. 14,11 
sed cum venissent duces eius
interl.|  primi persecutores
et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum
interl.|  gentilium
dixerunt cubiculariis :
interl.|  sacerdotibus idolorum
Numérotation du verset Idt. 14,12 
Intrate et excitate illum,
interl.|  qui audetis quibus est permissa licentia
quoniam egressi mures
interl.|  opprobriose
de cavernis suis
interl.|  pristino timore
ausi sunt provocare nos ad prelium.

nos Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 14,13 
Tunc ingressus Vagao
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 178va; facsim., p. 356a} [Rusch, f. 178va] TUNC  INGRESSUS. Duces persecutorum deos suos contra Ecclesiam poscentes auxilium inveniunt eos propria feditate spurcissimos et omni virtute destitutos, unde fuge se commendantes relinquunt ea in quibus temporaliter confidebant : « Non est enim prudentia non est sapientia nec consilium contra Deum ». Unde Ieremias ait : « Non effugiet velox non salvabitur fortis » etc.

Prv. 21, 30.
Cf. Ier. 46, 6.

Vagao Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Bagao Weber
cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire.
Numérotation du verset Idt. 14,14 
Sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holophernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram exclamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua.

vidensque Ω Ed1455 Rusch Clementina ] videns Weber | cadaver] praem. iacens Weber | exclamavit Ω Ed1455 Rusch Clementina ] et clamavit Weber |
Numérotation du verset Idt. 14,15 
Et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum
Numérotation du verset Idt. 14,16 
et dixit : Una mulier Hebrea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Ecce enim Holophernis iacet in terra et caput eius non est in illo.

eius ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] ipsius Weber
Numérotation du verset Idt. 14,17 
Quod cum audissent principes {t. 2 : Erfurt, f. 178vb; facsim., p. 356b} [Rusch, f. 178vb] virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde.
Numérotation du verset Idt. 14,18 
Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum.

medio castrorum Ed1455 Rusch Clementina ] media castra Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idt. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber23.xml&chapitre=23_14)