initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<23. *Iudith*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Idt. 2,1 
Anno tertio decimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum
interl.|  sententia||
in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
Numérotation du verset Idt. 2,2 
Vocavitque omnes maiores natu
interl.|  demones qui minoribus presunt in quibus confidit quibus secreta committit||

natu Ω Rusch Clementina etc. ] om. Weber
omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium
interl.|  secretum||
consilii sui.
Numérotation du verset Idt. 2,3 
Dixitque
interl.|  aperuit||
cogitationem suam in eo esse ut omnem terram
interl.|  tam bonos quam malos||
suo subiugaret imperio.
interl.|  « super pectus tuum gradieris et terram comedes » ||

Gn. 3, 14.
Numérotation du verset Idt. 2,4 
Quod dictum cum placuisset omnibus,
interl.|  omnes enim demones sunt potentie amatores||
vocavit Nabuchodonosor rex Holophernem principem militie sue
Numérotation du verset Idt. 2,5 
et dixit : Egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos precipue qui contempserunt imperium meum.
Numérotation du verset Idt. 2,6 
Non parcet oculus tuus ulli regno,
interl.|  quia persecutionem magnam excitabit inimicus Antichristus in universo mundo||

tuus] meus Weber
omnemque urbem munitam subiugabis mihi.
interl.|  erit enim talis persecutio qualis nec ante fuit nec erit||
Numérotation du verset Idt. 2,7 
Tunc Holophernes
marg.|  TUNC  HOLOPHERNES. Holophernes ille principes gentium qui Ecclesiam persecuti sunt significat aut Antichristum, perditionis filium, in quem totus Satanas introibit, ut faciat que « non fecerunt patres sui et Deum patrum suorum non reputabit qui adversus omnia regna consurget » et veniet in multitudine magna, « ut conterat et interficiat et tabernaculum suum super montem inclitum et sanctum » ponat ubi divinitus contritus corruet. Hec est bestia cui iuxta Apocalypsim draco virtutem suam et potentiam dabit, ut omnes adorent draconem qui bestie talem dedit potestatem.||

Dn. 11, 24
Dn. 11, 45.
Cf. Apc. 13, 1-4.

Holophernes ΩJM Rusch Ed1455 Clementina ] Holophernis Weber
vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum
interl.|  plerosque qui firmitatem fidei et virtutum excellentiam habere videntur||
et dinumeravit viros in expeditione sicut precepit ei rex : centum viginti millia peditum pugnatorum et equites sagittarios triginta duo millia.

triginta duo] duodecim Weber
Numérotation du verset Idt. 2,8 
Omnemque expeditionem suam fecit preire in multitudinem innumerabilium camelorum, cum his que exercitibus sufficerent {t. 2 : Erfurt, f. 172vb ; facsim., p. 344b} [Rusch, f. 172vb ] copiose, boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus.

in] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 2,9 
Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.
Numérotation du verset Idt. 2,10 
Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
Numérotation du verset Idt. 2,11 
Et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terre sicut locuste.
Numérotation du verset Idt. 2,12 
Cumque pertransisset fines Assyriorum
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 172vb ; facsim., p. 344b} [Rusch, f. 172vb ] CUMQUE  PERTRANSISSET  FINES  ASSYRIORUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Per diversas provincias et nomina locorum que in historia continentur personarum distinctiones et graduum et dignitatum designantur, ex quibus omnibus diabolus vindicat sibi aliquam partem, nec pugne formidat difficultatem sed grandis potentie grandem certat efficere ruinam.||
venit ad magnos montes Ange qui sunt a sinistro Cilicie ascenditque omnia castella eorum
interl.|  virtutum excellentiam||
et obtinuit omnem munitionem.
Numérotation du verset Idt. 2,13 
Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi predavitque omnes filios Tharsis et filios Israel qui erant contra faciem deserti et ad austrum terre Celeon.
marg.|  PREDAVITQUE  OMNES. Scientie utilitatem auferens et cetera quibus servire debuerant Deo et in usum servitii sui convertens resistentes occidit in ore gladii, quia quos flectere ad consensum nequit corporaliter occidit.||

Melothi Ω Rusch Ed1455 Clementina ] Meluthi Weber Israel] Ismael ΩJ Clementina , Ysmahel Ed1455 , Ismael Weber
Numérotation du verset Idt. 2,14 
Et transivit Euphraten et venit in Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas
interl.|  ipsos enim pastores astutia sua frangit qui presunt dominico gregi||

in Ω Rusch Ed1455 Clementina ] ad Weber
que erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare
Numérotation du verset Idt. 2,15 
et occupavit terminos eius, a Cilicia usque ad fines Iaphet qui sunt ad austrum.
Numérotation du verset Idt. 2,16 
Adduxitque omnes filios Madian et predavit omnem locupletationem eorum
interl.|  scientie virtutem||

et] ac Weber
omnesque resistentes sibi
interl.|  acquiescere nolentes||
occidit in ore gladii.
interl.|  pena corporali||
Numérotation du verset Idt. 2,17 
Et post hec
interl.|  facile deliciosi vincuntur||
descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit
interl.|  flamma invidie||
marg.|  DESCENDIT  IN  CAMPOS  DAMASCI. Damascus ‘potus sanguinis’ interpretatur, in qua principes gentium exprimuntur qui sitiunt sanguinem fidelium maxime in tempore messis, id est in consummatione seculi debacchante per latitudinem orbis furore Antichristi.| |

Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Idt., 2, PL 109, 547C-D : « Quid per Damascum, qui interpretatur  sanguinis potus , nisi gentilium dominationis exprimitur potestas, quae fidelium, hoc est, martyrum Christi inhianter sitit fundere sanguinem, et maxime in illa persecutione novissima, quae juxta mundi finem ventura est, quando tempus messis, hoc est, consummatio appropinquat saeculi. Tunc per secundam veri Holofernis, hoc est, Antichristi crudelissimam jussionem, per latitudinem totius orbis universae Ecclesiae gravissima excitatur persecutio ».
omnia sata
interl.|  utile||
omnesque arbores
interl.|  de quibus : « Exiit qui seminat seminare semen suum »||
interl.|  iocundum||

Lc. 8, 5.
ac vineas
interl.|  fructuosum||
fecit incidi
interl.|  gladio persecutio||
Numérotation du verset Idt. 2,18 
et
interl.|  ideo||
cecidit
interl.|  subito||
timor illius super omnes inhabitantes terram.
interl.|  carnales terrena amantes, alii enim his visis perpropinquum redemptoris adventum expectant letabundi qui peregrini et hospites sunt super terram||
interl.|  « Ve super inhabitantes terram” ||

Cf. Apc. 8, 13.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idt. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber23.xml&chapitre=23_2)