initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<23. *Iudith*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Idt. 8,1 
Et factum est cum audisset hec verba Iudith
interl.|  Ecclesia interpretatur enim ‘confitens’ vel ‘laudans’||

1 verba Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
vidua que erat filia Merari
marg.|  ET  FACTUM  EST.   Filia Merari, id est amaritudinis. Ecclesia enim per amaritudinem et tribulationem ad future vite gaudia generatur, ubi Dominum laudabit in eternum quod enim quinta decima generatione progenita narratur significat, quod Ecclesia per hebdoadem legis et octoadem evangelii de patriarchis et apostolis est edita et ad celestem gratiam ascensura. Unde hic numerus graduum in psalterio ponitur future ad celos ascensionis figurativus quo sancti venientes merito dicunt : « Ecce nunc benedicite ».||

Ps. 133, 1.
ascensura] scrips. , sacensura cacogr. Rusch
filii Idox, filii Ioseph, filii Ozie, filii Elai, filii Iamnor, filii Gedeon, filii Raphoim, filii Achitob, filii Melchie, filii Enam, filii Nathanie, filii Salathiel, filii Simeon, {t. 2 : Erfurt, f. 175va ; facsim., p. 350a} [Rusch, f. 175va ] filii Ruben

Raphoim ΩS Rusch ] Raphoin Weber
Numérotation du verset Idt. 8,2 
et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis ordeacee,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 175va ; facsim., p. 350a} [Rusch, f. 175va ] ET  VIR  EIUS  MANASSES.   Manasses interpretatur ‘obliviosus’ vel ‘necessitas’ cui Iudith coniugio copulata quasi decalogo legis vel ritibus gentilium obnoxia sed veniente Christo et luce evangelii clarescente in mundo omnis illa observantia cessit et quasi vilis collectio messis velociter transiit. Unde Apostolus : « Ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo. Omnes enim filii estis per fidem in Christo Iesu ». Et ad Romanos ait : « Mortificati estis legi per corpus Christi Iesu ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ».||
marg.|  ET  VIR. Manasses Christus Ecclesie sponsus. Bene   Manasses dicitur, quia nos facit oblivisci calamitatis pristine per consolationem vite future. Hic in tempore   messis ordeacee, id est collectionis plebis iudaice, cum mitteret apostolos suos predicare et manipulos credentium congregare venit.   Estus persecutionis   super caput eius, id est super divinitatem eius. Caput enim Christi Deus. Inde enim maxime scandalizabantur Iudei quod dicebat se esse Filium Dei. Unde : « Facis teipsum Deum ». Et alibi : « Quia Filium Dei se fecit ». Passus est Iesus in gente sua et sepultus in orto, huius sponsa ablato sponso ieiunio et orationi operam dat usque ad consummationem, seculi nec erroribus hereticis dignatur pollui cui vir suus reliquit   divitias spiritualis sapientie et virtutis   et familiam id est gentium multitudinem aggregavit.||

Gal. 3, 25-26.
Cf. Rm. 7, 4.
Io. 10, 33.
Io. 19, 7.

ordeacee ΩSJ Ed1455 Rusch ] ordeariae ΩM hordiarie Weber
Numérotation du verset Idt. 8,3 
instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit estus super caput eius et mortuus est in Bethulia civitate sua et sepultus est illic cum patribus suis.

Bethulia…sua Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Bethuliam civitatem suam Weber
Numérotation du verset Idt. 8,4 
Erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus et mensibus sex.
interl.|  Ecclesia a mundi illecebris destituta, fidem sancte Trinitatis habens et operum perfectionem||
Numérotation du verset Idt. 8,5 
Et in superioribus domus sue
interl.|  in arce mentis||
fecit sibi secretum cubiculum,
interl.|  firmam custodiam ut non per diversa desideria deflueret||
in quo cum puellis suis clausa morabatur
interl.|  congregationibus mundis||
Numérotation du verset Idt. 8,6 
et habens super lumbos suos cilicium
marg.|  ET  HABENS  SUPER  LUMBOS. Qui per continentia vite et mortificationem voluptatum « carnem suam crucifigit cum vitiis et concupiscentiis » ut future sollemnitati et sabbato animo se preparet, ubi pro presenti tribulatione cum sanctis angelis plenum gaudium susciperet.||

Cf. Gal. 5, 24.
ieiunabat omnibus diebus vite sue preter sabbata et neomenias et festa domus Israel.

neomenias Ω Ed1455 Rusch Clementina ] neomenia Weber
Numérotation du verset Idt. 8,7 
Erat autem eleganti aspectu nimis
interl.|  unde : « Pulcra es et decora sicut Hierusalem »||

Cf. Ct. 6, 3.
cui vir suus
marg.|  CUI  VIR  SUUS etc. Ex veteris legis et ex philosophie instructione moralis discipline multiplices opes ad Christum veniens attulit Ecclesia unde et Paulus se « ad pedes Gamalielis nutritum » gloriatur et « Moyses omni sapientia Egyptiorum eruditus » legitur.||

Act. 22, 3.
Act. 7, 22.
reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum
interl.|  predicatorum||
et gregibus ovium plenas.
interl.|  innocentium obedientium||
Numérotation du verset Idt. 8,8 
Et erat hec in omnibus
interl.|  bonis||

in] + eo Weber
famosissima, quoniam timebat Dominum valde,
interl.|  in timore Domini, unde : « Mulier timens Deum laudabitur » et: « Laudent eam in portis eius opera »||
interl.|  de hoc timore dicit Isaias : « Timor Domini ipse est thesaurus eius »||

Prv. 31, 30.
Prv. 31, 31.
Is. 33, 6.
nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
interl.|  « Ab omni specie mala abstinete vos » ||

2Th. 5, 22.
Numérotation du verset Idt. 8,9 
Hec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi.

Charmi Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Charmin Weber
Numérotation du verset Idt. 8,10 
Et venerunt ad illam et dixit illis : Quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium ?
Numérotation du verset Idt. 8,11 
Et qui estis vos qui temptatis Dominum ?
Numérotation du verset Idt. 8,12 
Non est iste sermo
marg.|  NON  EST  ISTE  SERMO. Nec tempus nec modum{t. 2 : Erfurt, f. 175vb ; facsim., p. 350b} [Rusch, f. 175vb ] prescribere Domino debemus magis arbitrio eius cuncta relinquamus. Unde quidam patrum in oratione sua dixisse legitur : Fili Dei sicut scis et sicut vis miserere mei. Regnum tantum querere debemus et omnia adiicientur. Presens vita sit fidelibus in usu, futura in fructu, sit res temporalis in itinere, desiderentur eterna in perventione.||

Cf. Mt. 6, 33.
qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat.
Numérotation du verset Idt. 8,13 
Posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei.
Numérotation du verset Idt. 8,14 
Sed quia patiens est Dominus
interl.|  quia omnia novit||
in hoc ipso peniteamus et indulgentiam eius fusis10  lacrimis postulemus,
interl.|  que pondera vocis habent, que impetrant non supplicant||

peniteamus Ω Ed1455 Rusch Clementina ] peniteamur Weber 10  fusis Rusch Clementina ] om.Weber
Numérotation du verset Idt. 8,15 
non enim quasi homo Deus sic comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam {t. 2 : Erfurt, f. 175vb ; facsim., p. 350b} [Rusch, f. 175vb ] inflammabitur.
Numérotation du verset Idt. 8,16 
Et ideo humiliemus illi
interl.|  « Qui se exaltat humiliabitur » etc.||

Lc. 14, 11.
animas nostras
interl.|  non modo corpora nostra||
et in spiritu constituti humiliato, servientes illi
interl.|  « In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur Domine a te »| ||

Corpus antiphonalium officii, n° 3288 (antiphona in Dominica prima Quadragesimae) ex Dn. 3, 39-40.
Numérotation du verset Idt. 8,17 
dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam
interl.|  unde : “fiat voluntas tua non mea” ||

Cf. Lc. 22, 42.
sic faciat nobiscum cito11  misericordiam suam, ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur,

11  cito Ed1455 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 8,18 
quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos,
Numérotation du verset Idt. 8,19 
pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus preter ipsum.
interl.|  unde: « Ego sum Dominus et non est alter »||

Is. 45, 6.
Numérotation du verset Idt. 8,20 
Expectemus humiles consolationem eius
interl.|  longanimiter, unde : « Expecta Dominum viriliter age ».||

Ps. 26, 14.
et exquiret
interl.|  vindicando||
sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster.
Numérotation du verset Idt. 8,21 
Et nunc fratres,
interl.|  omnium nostrum unus est Pater in celis, unde : « Patrem nolite vocare vobis super terram »||

Mt. 23, 9.
quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei
interl.|  cui rationem reddituri de ovibus||
et12  ex vobis pendet anima illorum,
interl.|  qui scilicet speculatores et doctores||

12  et Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
ad eloquium vestrum13 
interl.|  exhortationem, consolationem||

13  ad eloquium vestrum Ω Ed1455 Rusch Clementina ] alloquio vestro Weber
corda eorum erigite, ut memores sint
interl.|  a desperatione qui modo obliti||
quia temptati sunt
interl.|  a Deo, unde : « Temptavit Deus Abraham ».||

Gn. 22, 1.
patres nostri,
interl.|  quorum imitatores esse debemus ut Abrahe, Isaac||
ut probarentur si vere colerent Deum suum.
Numérotation du verset Idt. 8,22 
Memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est
interl.|  fortia facta patrum documenta sunt filiorum||
et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est.
Numérotation du verset Idt. 8,23 
Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
interl.|  unde: « Transivimus per ignem et aquam »||

Ps. 65, 12.
Numérotation du verset Idt. 8,24 
Illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini
interl.|  sicut exemplo bonorum admonet, ita exemplo malorum terret||
et impatientiam suam et14  improperium murmurationis sue contra Dominum protulerunt,
25
14  impatientiam suam et ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] patientia sua Weber
exterminati sunt ab exterminatore
interl.|  diabolo||
et a serpentibus
interl.|  corporalibus et spiritualibus||
perierunt.
Numérotation du verset Idt. 8,26 
Et nos ergo non ulciscamur nos
interl.|  quasi : videmini hec facientes in Domino querere ultionem||
pro his que patimur,
interl.|  hec est via veritatis, ut in flagellis animas nostras humiliemus et patientiam habere studeamus||
Numérotation du verset Idt. 8,27 
sed reputantes peccatis nostris
interl.|  secundum illud : « Iniuste egimus iniquitatem fecimus »||

Idt. 7, 19 ; Ps. 105, 6.
hec ipsa supplicia minora esse15 
interl.|  quod mereamur||

15  supplicia - minora - esse ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
{t. 2 : Erfurt, f. 176ra ; facsim., p. 351a} [Rusch, f. 176ra ] flagella Domini, quasi servi qui corripimur ad emendationem et16  non ad perditionem nostram evenisse credamus.
interl.|  Deus non vult mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat||

16  et ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 8,28 
Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia que locuta es, vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 176ra ; facsim., p. 351a} [Rusch, f. 176ra ] ET  DIXERUNT  OZIAS  ET  PRESBYTERI etc. Quecumque loquitur Ecclesia in confessione fidei in doctrina religionis laudabilia et irreprehensibilia sunt hec singulos fideles orando premonet si quisque sicut probavit verum esse quod docet ita operibus implet. Unde subditur :   Et dixit illis Iudith .||

Idt. 8, 30.
Numérotation du verset Idt. 8,29 
Nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Deum17  .

17  Deum Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Dominum Weber
Numérotation du verset Idt. 8,30 
Et dixit illis Iudith :
marg.|  ET  DIXIT  ILLIS  IUDITH.   Iudith , id est Ecclesia, commendat presbyteris portam, id est castrorum Dei sollicitam custodiam ut pervigili et sollerti cura, contra hostium insidias semper parati assistant et orationibus muniti.||
Sicut quod potui loqui18  Dei esse cognoscitis,

18  potui loqui Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 8,31 
ita quod facere disposui,
interl.|  « omnia fac cum consilio » ||

Cf. Sir. (Eccli.) 32, 24.
probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat Deus consilium meum19  .

19  Deus - consilium meum Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 8,32 
Stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel.
interl.|  plebem suam||
Numérotation du verset Idt. 8,33 
Vos autem nolo ut20  scrutemini
interl.|  ne impediatis||

20  ut Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
actum meum et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
Numérotation du verset Idt. 8,34 
Et dixit ad eam Ozias princeps Iudee : Vade in pace et Dominus
interl.|  dux et adiutor||
sit tecum in ultione inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idt. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber23.xml&chapitre=23_8)