initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<24. *Esther*>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <24. *Esther*> © Martin Morard et Fabio Gibiino ediderunt, Marie-José Sorbets, Isabelle Rava-Cordier cooperantibus, Parisiis, 2012-7.6.2017. Rusch : t. 2, Erfurt, f. 179vb-186rb ; facsim., p. 358b-372b. Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 712-730. Fons principalis Hrab . : Hrabanus Maurus , Expositio in Est., PL 109, 635-670. <24.1> Incipit prologus in librum Esther prol.| {t. 2 : Erfurt, f. 179vb ; facsim., p. 358b} Librum Esther variis translatoribus constat esse vitiatum. Quem ego de archivis Hebreorum relevans, verbum e verbo expressius transtuli. Quem librum editio vulgata laciniosis hinc| inde verborum sinibus trahit, addens ea que ex tempore dici poterant et audiri, sicut solitum est scolaribus disciplinis sumpto themate excogitare quibus verbis uti potuit qui iniuriam passus est, vel ille qui iniuriam fecit. Vos autem, o Paula et Eustochium, quoniam et bibliothecas Hebreorum studuistis intrare, et interpretum certamina comprobastis, tenentes Esther hebraicum librum, per singula verba nostram translationem aspicite, ut possitis agnoscere me. Nihil etiam augmentasse addendo, sed fideli testimonio simpliciter sicut in Hebreo habetur, historiam hebraicam latine lingue tradidisse. Nec affectamus affectamus] affectamur Weber laudes hominum, nec vituperationes expavescimus. Deo enim placere curantes, minas hominum penitus non timemus quoniam “Deus dissipat ossa eorum qui hominibus placere desiderant” Cf. Ps. 52, 6. et, secundum Apostolum Gal. 1, 10 : « Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem »., qui eiusmodi sunt, servi Christi esse non possunt. Codd. : PL 28, 1503-1506 ; Weber, p. 712 ; cf. Stegmüller, n°341. Hieronymus , Prologus in librum Hester, ed. Weber, p. 712. prol.| Rursum Rursum Ω Rusch Bruyne (C lp18, BAV, Vat. lat. 24; Paris, BSB, 8)] Rufini antiquiores codd ., Bruyne (Q N G λ R ) in libro Esther Esther] om. T20g , alphabetum ex minio, usque ad theta theta l.] thet(h)am l. Ω (tham litteram thetam T20g ) Bruyne litteram, fecimus diversis in diversis in] inv. ΩS, in om. T20g locis, volentes scilicet Septuaginta interpretum ordinem per hoc hoc] haec T20g Ω Bruyne insinuare studioso lectori. {t. 2 : Erfurt, f. 180ra ; facsim., p. 359a} Nos enim, iuxta morem, hebraicum hebraicum T20g Rusch ] hebreum ΩJ Bruyne (P G), hebreorum ΩS ΩM Bruyne (Z) hebraicorum Bruyne (R) ordinem prosequi prosequi T20g Ω Rusch Bruyne ] persequi ( G N E) etiam etiam] et ΩS in Septuaginta editione editione ΩS ΩM Rusch Bruyne ] interpretum ΩJ, editionibus Bruyne (Q) maluimus.| Codd. : T20g , f. 168r Ω ; Bruyne , Préfaces , Esther n° 4, p. 36 ; Rusch  ; PL 28, 1435 ; om. Edmaior. ; Weber, p. 712. Cf. Stegmüller, n°343. Auctoritas huius partis disputatur : alii Hieronymo (D. De Bruyne , « Une nouvelle préface de la traduction hexaplaire de saint Jérôme », Revue bénédictine, 31 (1914-1919), p. 229-236 ), alii, cum antiquioribus codicibus Rufino [Aquileinse ] melioribusque argumentis tribuunt (cf. J.-Cl. Haelewyck, Hester, Freiburg (D), 2003 (Vetus latina 7/3), p. 19-21). || Explicit prologus Explicit prologus Rusch ] Explicit prefatio ΩJ, Explicit prefatio sancti Ieronimi T20g , om. ΩS ΩM . Incipit liber Esther . Capitulum 1 In diebus Assueri qui regnavit ab India usque Ethiopiam super centum viginti septem provincias,  que parve erant||  {t. 2 : Erfurt, f. 180ra ; facsim., p. 359a} IN DIEBUS ASSUERI. RABANUS. Liber Esther quem Hebrei inter hagiographa numerant Christi et Ecclesie continet sacramenta. Esther enim typo Ecclesie populum liberat de periculo et interfecto Aman qui interpretatur iniquitas partes convivii et diem celebrem convertit in posteros.| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., praef., PL 109, 635C-D : « Liber Esther, quem Hebraei inter hagiographa annumerant, multipliciter Christi et Ecclesiae sacramenta in mysterio continet: quia ipsa Esther in Ecclesiae typo populum de periculo liberat, et interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, partem convivii et diem celebrem mittit in posteros ». ||  Historiam Esther tempore Assueri fuisse non dubitamus, sed quis fuerit Assuerus ignoramus. Iosephus tamen memorat eum fuisse Cyrum, Xerxis filium, qui post Darium patrem Perside rexit imperium. Hunc Cyrum dixit Artaxerxem apud grecos vocari qui Longimanus cognominatus regnavit quadraginta annis, sed non videtur Esther eo tempore fuisse, sorte enim Esdras non preteriisset eam qui de his que (captivis in Hierusalem redeuntibus de Babylone) gesta sunt texit historiam. Eusebius vero in Chronicis suis arbitratur hunc esse Artaxerxem qui cognominatur Memnon Darii et Pharastidis filium. Hic ab Hebreis Assuerus a Septuaginta interpretibus Artaxerxis vocatur qui regnavit post Darium patruum cognomento Nothum annis quadraginta.| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 636C-637A : « Historiam Esther non solum divini libri, sed et Josephi Antiquitatum continent, licet in aliquibus historica narratione differant. Sed et illud in quaestionem convertitur quis ille Assuerus fuit qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias; nam hunc memoratus Josephus refert Cyrum esse filium Xerxis regis, qui post Darium patruum suum regnavit in Perside. Hunc ergo Cyrum dicit Artaxerxem apud Graecos vocari, qui Longimanus cognominabatur, regnum tenens annis quadraginta; sed ego non puto Esther eo tempore fuisse, nunquam enim Esdras de ipsa siluisset, qui scribit hoc tempore Esdram et Mennam reversos esse de Babylone, et ea deinceps consecuta quae ab his gesta referuntur. Eusebius ergo in Chronicis suis arbitrabatur hunc Assuerum esse Artaxerxem vocatum; regnavit quoque post Darium patruum suum cognomento Nothum, annis 40 ». || quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium fuit.  SUSA CIVITAS. Susa metropolis est in Perside quam aiunt historici Mennonis fratrem constituisse et a Susi fluvio nomen accepisse. Ibi est regia domus Cyri lapide candido et vario, columnis aureis et lacunaribus gemmisque distincta, celi continens simulacrum stellis micantibus insignitum et incredibilia multa. Ibi Assuerus convivium maximum divitiis et copiosum deliciis celebravit. Virtus namque sacri eloquii sic aliquando transacta narrat ut ventura exprimat, sic factorem approbat ut ei in ministerio contradicat, sic gesta damnat ut hec mystice gerenda suadeat.| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 637A : « Susis metropolis est Persidis, quam aiunt historici Memnonis fratrem constituisse. Dicta autem Susis, quod immineat Susis fluvio, ubi regia est Cyri, lapide candido et vario, cum columnis aureis et lacunariis gemmisque distincta, continens etiam simulacrum coeli stellis micantibus praesignatum, et caetera humanis mentibus incredibilia. Ubi et praesens rex convivium maximum cum grandi apparatu, et divitiarum copia subjectis populis exhibuisse narratur ». Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 3, § 28, p. 150.64-66 : «Non ergo incongrue per ea quae bene ab amicis iob gesta sunt, male ab haereticis gerenda signantur dum uirtus sacri eloquii sic transacta narrat, ut uentura exprimat; sic in factorem approbat ut ei in mysterio contradicat; sic gesta damnat ut haec mystice gerenda persuadeat ». || Tertio igitur anno imperii sui fecerat fecerat Ed1455 Rusch ] fecit Weber   Assuerus scilicet, qui Christum ostendit nomine et dignitate, interpretatur enim ‘atrium meum’ vel ‘ostium’. Christus autem dicit Io. 10, 7. : « Ego sum ostium ovium » etc.||  TERTIO IGITUR ANNO. Tempore scilicet istius seculi incarnationis sue sacramentum patefecit et spirituales epulas predicationis et corporis et sanguinis sui abundantissime ministravit. Primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia.| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 639C : « Cum Redemptor noster, quem Assuerus et nomine exprimit et dignitate, interpretatur enim  ostium  sive  atrium meum , cum Patre et Spiritu sancto sempiternum hominis imperium, tertio tempore istius saeculi incarnationis suae humano generi patefecit sacramentum, et nobis vitae aperuit aditum, spiritualesque epulas fidelibus suis abundantissime ministravit. Primum ergo tempus ante legem fuit, secundum sub lege, tertium sub gratia, in quo videlicet evangelicam praedicationem ac corporis et sanguinis sui universis gentibus opulentissimam paravit refectionem ». || grande convivium  GRANDE CONVIVIUM."Simile est regnum celorum homini regi qui fecit nuptias filio suo" Cf. Mt. 22, 2.. Et alibi Lc. 14, 16. : « Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos ».||  Huius convivii historia pompam divitiarum et luxum regis ostendit, sed Christi spirituales delicias quas unicuique dispensat allegorice significat. Christus enim est ille ditissimus rex qui uxoris sue, id est Ecclesie, precibus exoratus in deos, id est confessores suos, de manu inimicorum liberat atque ipsos iuste condemnat. Neque enim {t. 2 : Erfurt, f. 180rb ; facsim., p. 359b} necesse est ut si aliquorum bona Christum significant eorum quoque mala ipsi scilicet Christo conveniant. Moyses enim in multis Christum significavit sed non in hoc quod aquas contradictionis dubitavit, sed nec Aaron factura vituli, Nec Salomon in sorde libidinis. Sic Assuerus in isto iudicio ut in liberali convivio Christum significat, sicut Isaias in Cyro rege Persarum Christum significat de quo postea subiungit Is. 45, 5. : « Accinxi te et non cognovisti me » etc. Si enim reges iniqui in malefactis diabolum significant, cur non reges iusti in benefactis Christum demonstrant ? Nabuchodonosor iussit populos audita symphoniarum et musicorum voce prostratos statuam adorare et diabolus seculari dulcedine genus humanum inflectita mentis rectitudine ad sequendam avaritiam que est simulacrorum servitus.| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 637C-639A : « Haec praeparatio opulentissimi convivii, licet historialiter divitiarum pompam et deliciarum luxus regis potentis demonstrare videatur, tamen sacratiore mysterio potentissimi regis nostri, videlicet Domini Christi, divitiarum spiritualium magnitudinem ac [Col.0637D] vitalium opum excellentiam, quas ille secundum modum dispensationis suae unicuique fidelium suorum largiter distribuit, significat. Nec enim alicui rex ille ditissimus, qui uxoris suae fidelissimae precibus exoratus, Judaeorum, quem iniqui meditabantur, imminentem removit interitum, quam Redemptori nostro per figuram aptatur, qui quotidie sanctae Ecclesiae, quae sponsa ipsius est dilectissima, orationibus interpellatus, liberat electos suos de hostium manibus, atque inimicos eorum dignae subjicit vindictae. Quod autem Esther typum Ecclesiae teneat, nulli dubium est; nec ipsa alicujus sponsa quam Christi ullo modo dicenda est. Unde refugere quilibet hanc interpretationem non debet, pro eo quod ille rex historicus perfidus erat, quasi propter hoc regis justi typum tenere nullo modo possit: non enim dicimus quod perfidia seu peccata alicujus, sive fidelis, sive etiam perfidi, istius actus exprimant «Qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus (I Petr. II).» «Quae enim societas luci ad tenebras; aut quae conventio Christi ad Belial (II Cor. VII).» Sed bona facta ac justa judicia cujusquam ad nullum melius referuntur, quam ad illum de quo est omne bonum, de quo scriptum est: «Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua (Psal. IX).» Nam sicut gentilium errores atque impia facta, ita nec fidelium transgressiones atque peccata facile per similitudinem veritati competunt. Haec enim ideo diximus, quia quidam doctorum David factum in Uriam et uxorem ejus figuraliter transferunt ad Christum et Ecclesiam. Quid causae est ut aliquis dicat Moysis dubitationem ad aquam contradictionis, Aaronis fictionem in factura vituli, Salomonis libidinem, Ezechiae arrogantiam, Petri abnegationem ac Saulis blasphemiam Redemptori nostro figuraliter convenire? Attamen rite nullus denegare potest eorum bona facta ac rectam doctrinam plurimum illi testimonium praebuisse. Unde nemo nos reprehendere debet quod regis magni pia opera ac justa judicia regi et judici omnium saeculorum quodam modo similando comparemus, quia suum est quidquid bonum est, et ab eo refugit omnis iniquitas. Si cui autem videtur incongruum esse quod dicimus, legat Isaiam prophetam, qui Cyrum   regem Persarum hominem gentilem comparavit Redemptori nostro, dicens ex persona Domini: «Dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, quoniam voco nomen tuum Deus Israel, propter servum meum Jacob, et Israel electum meum, et vocavi te in nomine tuo; assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius, extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me (Isa. XLV). Legat et opuscula Patrum, qui actus sive casus regum reproborum Saulis et Jechoniae sanctissima Redemptoris nostri opera figuraliter designare dixerunt: Saulis videlicet uncti in regem, sed merito scelerum suorum occisi, super innoxii regis Christi morte interpretantes; Jechoniae vero translationem de Juda in Babyloniam, quam propter peccata sustinuit, ad gratiam ejusdem Redemptoris nostri typici referentes, qua, relictis ob perfidiam Judaeis, ad salvandas per orbem nationes transmigrare dignatus est. Qui dicta vel acta Pharaonis sive Nabuchodonosor typice super hostibus Ecclesiae intelligenda tradiderunt. Verbi gratia: Pharao praecepit infantes populi Dei masculos in flumine necari, feminas reservari: quia diabolus fortia in nobis opera exstinguere, fluxa et infirma cupit enutrire. Item Nabuchodonosor jussit omnes populos sibi subditos audita voce symphoniarum et musicorum prostratos adorare statuam suam. Et diabolus satagit genus humanum per dulcedinem pompae terrestris a rectitudine mentis inflectere, et ad sequendam cupiditatem, quae est «simulacrorum servitus» deceptorum corda pervertere ». || cunctis principibus et pueris suis fortissimis  apostolis. Unde Io. 21, 5. : « Pueri, numquid pulmentarium habetis? » Et alibi Hbr. 2, 14.: « Quia pueri communicaverunt carni et sanguini et ipse communicavit eisdem »||  "quos neque mors neque vita separabit a caritate Christi" Cf. Rm. 8, 37-38. || Persarum et Medorum inclitis et prefectis provinciarum  prelatis Ecclesiarum|| coram se,  coram se in beneplacito suo|| ut ostenderet divitias glorie regni sui  scientie et sapientie que ducunt ad regnum beatitudinis|| ac magnitudinem atque iactantiam  ostensionem|| potentie sue, multo tempore, centum videlicet  propter eternam vitam, quia centernarius perfectus est numerus et a leva transit in dexteram|| et octoginta diebus. Cumque implerentur dies convivii, marg.| DIES CONVIVII. Magnatum vel primitivorum fidelium qui primi refecti sunt secundum illud Mt. 15, 24. : « Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel ».|| marg.| In sacramento dominice resurrectionis et novi Testamenti et vere circumcisionis et octo sunt beatitudines ad quas istud convivium perducit, quod fit tantum diebus mali autem convivabuntur in noctibus.|| invitavit  per apostolos, unde Act. 13, 46. : « Ecce convertimur ad gentes »|| omnem populum,  etiam gentes|| qui inventus est in in Ed1455 Rusch ] om. Weber Susis  que est civitas gentium et per synecdochen gens significatur|| a maximo usque ad minimum et iussit septem diebus iussit - septem diebus ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber  toto tempore huius vite que septem diebus agitur|| convivium preparari in vestibulo  presenti Ecclesia in qua nos fide et operibus ad introeundum paradisum preparamus in qua Verbi Dei dapibus electi satiantur|| horti  horti eterne iocunditatis ubi consite arbores fructifere, id est sancti meritis preclari|| et nemoris quod regio  Christi enim regis nostra dono ibi sancti fruuntur regno perpetuo|| cultu et manu  operibus|| consitum erat. Et pendebant ex omni {t. 2 : Erfurt, f. 180rb ; facsim., p. 359b} parte tentoria  specialis ornatus|| aerii coloris  celestis conversationis|| et carbasini carbasini ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] carpasini Weber  sabine, carbasinus color auro similatur|| ac ac Ed1455 Rusch Clementina ] et Weber hyacinthini, sustentata funibus byssinis  celestis contemplationis|| atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant  ET PENDEBANT. Byssus mortificationem carnis significat. Purpura sanguinem martyrii. Columne marmoree firmitatem doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis et purpureis funibus per circulos eburneos in columnis marmoreis suspendebantur quia decor Ecclesie in sapientie meditatione et in virtutum ascensione per carnis mortificationem et castitatem cum martyrii dignitate in doctoribus debet effulgere et ipsorum verbo et exemplo ad aliorum notitiam pervenire ut ab his instructi et confortati aulam paradisi mereantur introire.| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 640A-B : « Byssus enim mortificationem carnis significat, purpura sanguinem martyrii, ebur castitatem corporis, et columnae marmoreae firmitatem sanctorum doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis funibus atque purpureis per circulos eburneos in columnis marmoreis suspensa essent, quia decor sanctae Ecclesiae, sive [640B] sit in meditatione sapientiae seu in profectu virtutum per continentiam atque castitatem corporum, scilicet cum martyrii dignitate in doctoribus sancti Evangelii fulgere debet, et tam in illorum verbo quam etiam exemplo ad multorum notitiam pervenire, ut ab his instructi, his incitati atque confortati, ad aulam coelestis imperii rite pertingere possint ». || et columnis marmoreis fulciebantur.  ET COLUMNIS. Id est doctoribus de quibus dicitur Ps. 74, 4. : « Ego confirmavi columnas eius ». Et alibi Ct. 3, 10. : « Columnas fecit argenteas reclinatorium aureum ».|| Lectuli  unde in Cantico Ct. 1, 15. : « Lectulus noster floridus »||  id est quies contemplationis in qua quiescunt sancti|| quoque aurei  pro sapientia|| et argentei  pro eloquentia|| super pavimentum  humilitatem prelatorum qua minoribus preparant lectum||  SUPER PAVIMENTUM. Smaragdus, a nimia viriditate sui sic vocatur, parvum genus marmoris candidissimum. Per virorem enim fidei et candorem castitatis construitur fundamentum humilitatis. « Beati enim pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum » Mt. 5, 3. et Lc. 18, 14. : « qui se humiliat exaltabitur » et alibi Mt. 11, 29. : « Discite a me » etc.| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 640C-D : « Smaragdus enim gemma est a nimia viriditate vocata; Pariusque genus est marmoris candidissimi. Et apte dicitur his duobus lapidibus pavimentum esse depictum, ubi lecti fuerunt positi, quia per candorem, hoc est, castitatem corporis, et per virorem bonae [640D] mentis in gratia Dei semper virentis bene construitur fundamentum humilitatis, ubi condignis quibusque praemium praeparatur aeternae quietis. Unde scriptum est: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V).» Et, «Qui se bene humiliaverit, rite exaltabitur (Matth. XXIII).» Hinc eadem Veritas alibi in Evangelio ad discipulos ait: «Discite a me quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris, jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI).» «Bibebant autem, qui invitati erant ad regale convivium, aurcis poculis». | smaragdino  virore fidei|| et pario stratum lapide  candore castitatis|| dispositi erant quod mira varietate  « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato » Ps. 44, 10. ||  virtutum|| pictura decorabat.  picturam fecit Deus non homo|| Bibebant autem  spirituales convive|| qui invitati erant aureis poculis  evangelicis verbis spirituali sapientia conditis|| et aliis atque aliis vasis  legis et apostolorum et prophetarum|| cibi inferebantur.  id est spirituales delicie quibus saginantur anime|| Vinum quoque  Verbi Dei celestis gratie||  VINUM. Secundum illud  Rm. 5, 5.: « Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris » etc."Alii datur sermo scientie, alii sapientie, alii fides, alii gratia sanitatum" Cf. 1Cor. 12, 8.. Donum accipere, filios vult Deus non servos, voluntatem vult non necessitatem, secundum illud Mt. 19, 12. : « Qui potest capere capiat ». Item Mt. 19, 17. : « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata » et  Mt. 19, 21.: « si vis perfectus esse, vade et vende omnia ».| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 641A-C : « Vinum quoque ut magnificentia regia dignum est, abundans et praecipuum convivantibus ponitur, cum donum coelestis gratiae singulis quibusque fidelibus secundum dispensationem divinae clementiae et sancti Spiritus distributionem largissime impenditur, quando juxta Pauli sententiam: «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per sanctum Spiritum, qui datus est nobis (Rom. V),» et, «Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae; alii autem sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum: alteri fides in eodem Spiritu; [641B] alii gratia sanitatum in uno Spiritu: alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII).» Quod autem novissime narratur non esse quemquam qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis, ut sumeret unusquisque quod vellet; significat gratiae libertatem, ubi nemo ad percipiendum donum spirituale cogitur invitus, sed voluntas prompta singulorum quaeritur, juxta illud Dominicum testimonium, quo dicit: «Qui potest capere capiat (Matth. XIX).» Et item: «Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Ibid.).» Et iterum: «Si vis, ait, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in [641C] coelo, et veni, sequere me (Ibid.) ». || ut magnificentia regia  non parvitate nostra||  dividens singulis prout vult|| dignum erat abundans et precipuum ponebatur.  abundanter tribuit et non improperat|| Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut sicut Rusch Clementina ] sic Weber rex statuerat preponens mensis  scripturarum|| singulos  doctores|| de principibus suis  maioribus Ecclesie qui dant « in tempore tritici mensuram » Lc. 12, 42. || ut sumeret unusquisque quod vellet.  UNUSQUISQUE. Secundum velocitatem et capacitatem et utilitatem singulorum. Sic enim temperanda est predicatio ut in omnibus utilis fiat nulli {t. 2 : Erfurt, f. 180va ; facsim., p. 360a} noceat et inter omnium vitia quasi gladius anceps transeat, sic per superbiam rescindens auferat ut non augeat timiditatem. Sic otiosis et torpentibus sollicitudinem operis imponens ut inquietis et curiosis non augeat importunam actionem et sic de ceteris.| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 641C-D : « Praeponit enim rex noster in sanctae Ecclesiae celebri ac sacro convivio doctores suos super mensam sacrarum Scripturarum, ut unicuique fidelium dispensent dogma congruum, et uniuscujusque qualitatem conforment verbi praedicationi, ut inde sumat unusquisque quod sibi possibile et utile esse perspexerit. Tanta quippe arte vox doctoris temperanda est, ut cum diversa sint auditorum vitia, et singulis inveniatur congrua, et tamen sibimetipsi non sit diversa; ut inter passiones medias uno quidem ductu transeat, sed more ancipitis gladii tumores cogitationum carnalium ex diverso incidat, quatenus sic superbis praedicetur humilitas, ut tamen timidis non augeatur metus; [641D] sic timidis infundatur auctoritas, ut tamen superbis non crescat effrenatio; sic otiosis ac torpentibus praedicetur sollicitudo boni operis, ut tamen inquietis immoderatae licentia non augeatur actionis ». || Vasthi quoque regina  plebs iudaica que regnare videbatur, cum in cultu unius Dei preminebat ceteris gentibus|| fecit convivium  refectionem legis|| feminarum  sanctarum animarum|| in palatio ubi rex Assuerus manere consueverat.  IN PALATIO. Hierusalem ubi templum et sancta sanctorum. Vel in sancte Scripture meditatione in qua divinitas potentie sue tribuit notitiam.| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 2, PL 109, 642B : « Haec ergo convivium feminarum, ubi rex manere consueverat, fecit, hoc est, in ipsa Jerusalem, ubi templum Dei et Sancta sanctorum fuerant, cultu observantiam legis exhibuit, vel in Scripturarum sacrarum meditatione, in qua divinitus potentiae suae notitiam tribuens suis animabus refectionem scientiae spiritualis impendit ». || Itaque die septimo, cum rex esset hilarior  nobis secundum opinionem|| et post nimiam potionem  copiosam sancti Spiritus gratiam quam apostoli potati sunt|| incaluisset  in apostolis|| mero,  Spiritus sancti musto de quo dicitur Io. 2, 10. : « Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc »|| precepit Maumam Maumam Rusch Clementina ] Mauman Weber et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgatha et {t. 2 : Erfurt, f. 180va ; facsim., p. 360a} Zarath et Charchas septem eunuchis  predicatoribus repletis septiformi spiritu « qui se castraverunt propter regnum celorum » Mt. 19, 12. || qui in conspectu eius ministrabant,  verbum Dei|| ut introducerent reginam  iudaicam plebem|| Vasthi coram rege,  ad convivium spirituale|| posito super caput eius diademate,  honore religionis|| ut ut Ω Ed1455 Rusch Clementina ] et Weber ostenderet  UT OSTENDERET. « Ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium » Gal. 4, 4. etc. Tunc enim Dei filius incarnatus legis mysteria quibus ante fideles paverat abundantiori gratia manifestavit.| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 2, PL 109, 648D-649A : « Cujus temporis meminit apostolus Paulus scribens ad Galatas, ita dicens: «Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum recuperemus (Galat. IV).» Et ad Ephesios: «Deus, inquit, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, et cum essemus mortui [649A] peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia estis salvati, et conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu (Ephes. II) ». || cunctis populis  nationibus|| et principibus  regibus nobilioribus|| eius eius Ed1455 Rusch ] illius Weber pulchritudinem. Erat enim pulchra valde.  prerogativa patrum scientia legis et prophetarum|| Que renuit et ad regis imperium  QUE RENUIT. Non solum legatos despiciens sed et regis imperium. Unde in evangelio senior enim filius a patre rogatus ad convivium noluit introire Cf. Lc. 15, 28. et qui ad cenam vocati aliis rebus occupati noluerunt venire, iuxta indignationem patrisfamilias reiecti sunt et alii loco illorum constituti Cf.Mt. 22, 1-14..| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 2, PL 109, 643B-C : « Sed illa non solum legatos despiciens, verum etiam supremi regis imperium spernens venire contempsit. Quod in evangelicis parabolis ipse scilicet Dominus innotuit, cum pii patris clementiam super filii prodigi poenitentis susceptione vitulum [643C] mactasse et convivium instruxisse declaravit, ubi senior filius, licet oppido rogatus fuerit a patre, tamen introire contempsit. Et alibi ad nuptias quas rex filio suo paravit, nec non ad magnam coenam quam quidam homo parasse, et multos advocasse commemoratur, illi qui ambitione aliarum rerum detenti fuerant, venire nolle descripti sunt; ob quod etiam summi patrisfamilias justa indignatione rejecti, et alii in locum illorum substituti commemorantur ». || quod per eunuchos mandaverat venire contempsit. Unde iratus iratus] + rex Weber et nimio furore succensus,  salvator noster de quo dicitur Ps. 44, 12. : « Concupiscet rex decorem tuum »|| interrogavit sapientes  doctores spiritu septiformi precellentes|| qui ex more regio ei semper ei semper ΛL P H Rusch ] inv. Weber aderant  recta fide et operatione|| et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges ac iura maiorum,  prophetarum|| Erant autem primi et proximi Charsena et Zethar Zethar Ed1455 Rusch ] Sethar Weber et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum  predicatores gentium|| atque Medorum qui vedebant vedebant] videbant Weber faciem  voluntatem|| regis et primi post eum residere soliti erant,  in regno Ecclesie vel celestis|| cui sententie Vasthi regina subiaceret que Assueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset. Responditque Mamucha Mamucha Ed1455 Rusch ] Manucha ΩS, Mamuchan Weber  RESPONDITQUE. Hic novissimus in ordine septem sapientium numeratus sententiam promulgat et Paulum apostolum significat qui dicit 1Cor. 15, 9. : « Ego sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus » et contradicentibus Iudeis et zelo repletis ait Cf. Act. 13, 46. : « Quia vos indignos iudicatis vite eterne ecce convertimur ad gentes ».| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 2, PL 109, 645A : « Apte quoque per Mamuchan, qui novissimus in ordine septem sapientum numeratur, sententiam de Vásthi promulgabat, per quod persona Pauli apostoli, qui novissime ad apostolatum convocatus est, exprimitur, per quem Judaeis sua perfidia rite exprobratur. Ipse enim de se ait: «Ego autem sum minimus apostolorum (I Cor. XV).» Et alibi: «Mihi, inquit, omnium sanctorum minimo data est gratia haec, ut evangelizem Christum in gentibus (II Cor. III) ». || audiente rege atque principibus : Non solum regem lesit regina Vasthi,  quasi publica res agitur|| sed omnes populos  subditos|| et principes populos et principes Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber  predicatores|| qui sunt in cunctis provinciis  Ecclesiis|| regis Assueri. Egredietur enim sermo regine ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos et dicant : Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit. Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio si si] et praem. Weber tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribantur scribantur] scribatur Weber iuxta legem Persarum atque Medorum quam preteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi egrediatur egrediatur W Rusch ] ingrediatur Weber  Synagoga que contempsit|| {t. 2 : Erfurt, f. 180vb ; facsim., p. 360b} ad regem  quasi sponsa in cubili||  quo regnabat cum regem|| sed regnum illius altera  Ecclesia de gentibus|| que melior illa est accipiat.  fide et devotione de qua dicitur Ps. 44, 10. : « Astitit regina a dextris tuis »|| Et hoc in omne quod latissimum est  « In omnem terram exivit sonus eorum » Ps. 18, 5 ; cf. Rm. 10, 18. || provinciarum tuarum  Ecclesiarum|| divulgetur imperium et cuncte uxores  subdite plebes|| tam maiorum  apostolorum|| quam minorum  successorum|| deferant maritis suis  prelatis|| honorem honorem] om. Weber .  scilicet obedientie|| Placuit consilium eius regi et principibus  coapostolis|| fecitque rex iuxta consilium consilium] consultum Weber Mamucha Mamucha ΩJ ΩM Ed1455 Rusch ] Mamuchan Weber  Pauli|| et misit  per predicatores|| epistolas  admonitiones, correptiones|| ad universas provincias regni sui, ut queque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris  « Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei »| Antiphona, versiculus et versus aliquorum responsoriorum, praesertim in tempore Pentecostes, Corpus antiphonalium officii, n° 3634, 6053, 6110, 6936, 7100, 7101, 7531, 7688, 7693, 8126. Cf. Act. 2, 4 : « Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et ceperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis » ; ex Act. 2, 11 : « Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei ». || esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari. Capitulum 2 His itaque gestis,   {t. 2 : Erfurt, f. 180vb ; facsim., p. 360b} HIS ITAQUE GESTIS. Repudiata Iudea, diversi ex diversis partibus mundi ad societatem regie dignitatis per predicatores verbum Dei administrantes adducuntur et sub manu Egei - qui interpretatur ‘festivus’ - et custos est regiarum mulierum, traduntur id est committuntur, pastoribus quibus fidelium animarum custodia datur, ut eis verbo et exemplo ministrent quidquid ad cultum pietatis necessarium vident. Quicumque autem fide recta et conscientia pura regi altissimo placuerit ad ipsum ingredietur repudiata Vasthi.|| postquam regis Assueri indignatio deferbuerat indignatio deferbuerat ΩS ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber recordatus est Vasthi et que fecisset  contemnens regem|| vel que passa esset.  repudiationem|| Dixeruntque pueri regis ac ministri eius :  consolantes regem|| Querantur regi puelle  novelle anime|| virgines  a corruptione diaboli|| ac speciose et mittantur  apostoli de quibus dicitur Mt. 10, 16 ; Lc. 10, 3.: « Ecce ego mitto vos »|| qui considerent  diligenter|| per universas provincias puellas speciosas et virgines  virtutibus et operibus|| et adducant eas  verbo et exemplo|| ad civitatem  « Non potest civitas abscondi supra montem posita » Mt. 5, 14. || Susan Susan Rusch Weber ] Susam Ω  in qua regnabat Assuerus|| et tradant eas eas ΩS ΩM Rusch Clementina ] om. Weber in domum feminarum sub manu Agei Agei Rusch ] Egei ΩS ΩJ ΩM Ed1455 Clementina , Egaei Weber eunuchi qui est prepositus et custos mulierum regiarum  sponsarum regis magni|| et accipiant  a Deo|| mundum muliebrem  victum et cultum animarum|| et cetera ad usus necessaria. Et quecumque inter omnes oculis regis placuerit,  quia Cf. Mt. 20, 16. :"multi vocati pauci electi"|| ipsa regnet pro Vasthi.  una non multe Cf. Act. 4, 32. :"Multitudinis credentium erat cor unum"|| Placuit sermo regi et ita ut suggesserat suggesserat] suggesserant Weber iussit fieri. Erat vir Iudeus in Susis civitate, vocabulo Mardocheus filius Iair, filii Semei, filii Cis de stirpe Gemini Gemini Ω Rusch ] Iemini Weber , qui translatus fuerat  persecutor Ecclesie factus|| {t. 2 : Erfurt, f. 181ra ; facsim., p. 361a} de Hierusalem  spiritali|| eo tempore quo Iechoniam regem Iuda  preparatos captivitati spirituali. Iechonias enim ‘preparatio Domini’ interpretatur|| Nabuchodonosor  diabolus|| rex Babylonis  confusionis|| transtulerat, qui fuit nutricius  magister||   {t. 2 : Erfurt, f. 181ra ; facsim., p. 361a} QUI FUIT NUTRICIUS. Esther dicitur ‘absconsa’, Edissa ‘misericordiam’ consecuta. Hec est gentium Ecclesia que in abscondito cordis nutriens castitatem fidei et misericordiam gratiam coram oculis Domini invenit repudiata Synagoga, que in Osee Cf. Os. 1, 6 ; Os. 1, 8 ; Os. 2, 23. vocabatur « absque misericordia ». Hanc nutrit Mardocheus spiritualis et adoptat in filiam qui est doctor gentium in fide et veritate et est de stirpe gemini, hoc est de stirpe Beniamin.|| filie  Ecclesie|| fratris sui  Christi qui dicit Hbr. 2, 12.: « Nuntiabo nomen tuum fratribus meis »|| Edisse Edisse ΩJ ΩM Ed1455 Rusch , Edysse ΩS, Edissae Clementina ] Edesse Weber que altero nomine vocabatur Esther vocabatur Esther ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber  absconsa : « Nesciat enim sinistra tua quid faciat dextera tua » Mt. 6, 3. || et utrumque parentem amiserat,  errorem et superstionem gentilem|| pulchra nimis et decora facie.  « Pulchra es et decora filia Hierusalem » Corpus antiphonalium officii, n° 4418 : « Pulchra es et decora, filia Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata» ; ex Ct. 6, 3 : «Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata». || Mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam.  per verbum evangelii ad salutem generavit eternam, unde Gal. 4, 19.: « Filioli mei quos iterum parturio »|| Cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandatum mandatum Ω Ed1455 Rusch Clementina ] mandata Weber illius multe pulchre virgines pulchre virgines ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber adducerentur Susan Susan Rusch Weber ] Susam ΩJM et Ageo Ageo Rusch, Aggeo ΩS ΩM2] Egeo ΩJ ΩM Ed1455 Clementina , Egaeo Weber  castis parentibus|| traderentur eunucho Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum.  ESTHER QUOQUE. Hanc Nabuchodonosor spiritualis et rex confusionis a naturali lege et cultu unius Dei in confusionem idololatrie transtulit, sed pietas divina ad viam veritatis per predicatores revocavit.|| Que placuit ei et invenit gratiam in conspectu eius eius ΩJ Ed1455 Rusch ] illius Weber et precepit eunucho et precepit eunucho Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber ut acceleraret mundum muliebrem  sanam doctrinam, scripturarum scientiam et vitam eternam et honestam|| et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas  ET SEPTEM PUELLAS. Id est fideles animas Spiritu sancti gratia regeneratas atque dedicatas, que eius sequuntur vestigia, fide, doctrina et operatione bona de quibus dicitur Cf. Ct. 1, 2. : « Adolescentule dilexerunt te nimis ».|| de domo regis et tam ipsam  sponsam|| quam pedissequas eius  adolescentulas|| ornaret  donis virtutum|| atque excoleret.  verbo et exemplo|| Que  Ecclesia de gentibus|| noluit indicare ei   Que noluit. Quia peccatorum labe et sordibus idololatrie per baptismum mundata opprobrium pristine iniquitatis non sustinuit ultra.|| populum et patriam suam. Mardocheus enim preceperat ut de hac re omnino reticeret  doctores qui dicunt  Ps. 44, 11.: « Obliviscere populum tuum » etc.|| qui deambulabat  sollicite exquirendo fidem et operationem commisse plebis|| quotidie  assidue, unde Apostolus 2Cor. 11, 28.: « Sollicitudo omnium Ecclesiarum » et 2Cor. 11, 29. : « Quis infirmatur et ego non infirmor »|| ante vestibulum  ante regulam recte fidei|| domus,  celestis Hierusalem|| in qua electe virgines  anime|| servabantur curam agens salutis Esther et scire volens quid ei accideret. Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent  tamquam sponse|| ad regem,  celestem|| expletis omnibus que ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur, ita dumtaxat ut sex mensibus mensibus Ω Rusch Clementina ] menses Weber oleo unguerentur mirtino  nomine fidei et pinguedine dilectionis|| et aliis sex quibusdam pigmentis  bonorum operum|| et aromatibus  virtutum|| {t. 2 : Erfurt, f. 181rb ; facsim., p. 361b} uterentur. Ingredientesque  in baptismum|| ad regem   {t. 2 : Erfurt, f. 181rb ; facsim., p. 361b} INGREDIENTES. Quecumque anima certat ad thalamum Christi properare, condignum a suis doctoribus accipit ornamentum et quo magis se devotam ad agnitionem fidei et exercitium operis preparat eo amplius a doctoribus instruitur, ut de competentium numero sancte Trinitatis integram fidem et confessionem ad perceptionem baptismi et unctionem chrismatis ut celesti sponso veraciter iungatur accedat.|| quidquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant  a doctoribus prius|| et ut eis placuerat composite de tricliniis tricliniis] triclinio Weber  Trinitatis fidei|| feminarum ad regis cubiculum transiebant. Et que intraverat vespere, egrediebatur mane,  quia post occasum vitiorum exurgit fulgor virtutum|| atque exinde exinde] inde Weber  ATQUE EXINDE. Qui se ab Ecclesia per vitiorum sordes separaverit, merito in secundas edes retruditur, ubi concubine regis morantur, quia sane fidei casus descensum honoris meretur, nec habet ultra potestatem ad regem redire, nisi superna gratia visitatus in pristine statum dignitatis restituatur.|| in secundas edes deducebantur deducebantur] deducebatur Weber , que sub manu Sasagazi eunuchi erant, qui concubinis regis presidebat, nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine. Evoluto autem tempore per ordinem,  EVOLUTO. Id est transactis quinque etatibus mundi, quibus patrum propago processerat, instabat sexta etas veniente redemptore in qua gentium multitudo per evangelium vocanda erat.|| instabat dies  sexta etas Gal. 4, 4. : « Ubi venit plenitudo temporis »|| quo Esther  Ecclesia de gentibus|| filia Abiail Abiail] Abiael ΩJ, Abihel ΩM, Abiahil Clementina Weber fratris Mardochei,  doctorum et precipue Pauli|| quam sibi adoptaverat in filiam  ut supra|| deberet intrare deberet intrare ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber ad regem.  per baptismum|| Que non quesivit muliebrem cultum, sed quecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum hec ei ad ornatum dedit.  quia plus credidit doctoribus quam sibi, que utilia sunt melius novit medicus quam infirmus|| Erat enim formosa valde  circumdata varietate virtutum|| et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo qui vocatur thebeth thebeth ΩJ Ed1455 Rusch ] tebeth Weber  THEBETH apud Hebreos, adimos apud Grecos, ianuarius est apud Latinos, in quo Dominus incarnatus, octavo die circumcisus, a magis adoratus et mysticis muneribus est honoratus, in quo etiam a Iohanne baptizatus esse predicatur.|| septimo anno regni eius.  benignitatis anno septiformi gratia Spiritus sancti repleto|| et adamavit adamavit ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] amavit Weber eam  Ecclesiam|| rex  Christus|| plus quam omnes mulieres,  nationes|| habuitque gratiam  virtutum|| et misericordiam  remissionem peccatorum|| coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni  consortem sibi regni fecit|| in capite eius  in mente|| fecitque eam regnare  « Astitit regina a dextris tuis » Ps. 44, 10. || in loco Vasthi.  Synagoge que regem spernendo et crucifigendo regni dignitatem amisit|| Et iussit convivium preparari permagnificum cunctis principibus et servis suis  convivium : spirituale gaudium in toto orbe, ubi epule spirituales, ubi mysteria corporis et sanguinis Domini|| pro coniunctione et nuptiis Esther.  Ecclesie|| Et dedit requiem  « Venite ad me omnes qui laboratis » Mt. 11, 28. etc.|| universis universis] in praem. Weber provinciis  deposito onere peccatorum|| ac dona  spiritualia||  dedit dona hominibus|| largitus est iuxta magnificentiam principalem. Cumque et secundo quererentur virgines  CUMQUE ET SECUNDO. Non sufficit Christo primitivam sibi sociare Ecclesiam, sed per predicatores de gentibus multitudinem acquisivit copiosam. Unde Io. 10, 16. : « Alias oves habeo que non » etc. et « illas oportet me adducere ».|| et congregarentur Mardocheus  doctores qui convocant gentes ad introitum fidei et sacramentum baptismi|| {t. 2 : Erfurt, f. 181va ; facsim., p. 362a} manebat ad ianuam regis ianuam regis Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber , necdumque prodiderat Esther patriam et populum suum iuxta mandatum eius.  quia sancta Ecclesia nihil agit per arrogantiam, unde Ps. 44, 14. : « Omnis gloria filie regis ab intus » et alibi 2Cor. 1, 12. :"Gloria mea testimonium conscientie mee"|| Quicquid enim ille precipiebat observabat Esther et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat.  quo eam primis Ecclesie redimentis instruebat|| Eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis,  evirati sine robore animi||  Scribe et philosophi clavem scientie habentes, nec intus euntes nec alios intrare permittentes||   {t. 2 : Erfurt, f. 181va ; facsim., p. 362a} DUO EUNUCHI. Possunt in duobus eunuchis schismatici et heretici notari qui fraudis et malite venenum corde gestantes contra veritatem consiliantur, ut eam credentibus auferant et Christum, id est fidem Christi in ipsis fidelibus, interficiant sed eorum iniquitatem sancti doctores manifestant, ut innocentes salventur et illi iusta ultione puniantur.|| qui ianitores erant et in primo palatii limine residebant residebant ΩS Ed1455 Rusch ] presidebant Weber  quasi principes doctrine|| volueruntque insurgere  « Collegerunt principes et Pharisei concilium » Cf. Io. 11, 47. || in regem  Christum|| et occidere eum. Quod Mardocheum  ordinem predicatorum|| non latuit statimque nuntiavit  fidelibus|| regine Esther et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat. Quesitum est et inventum et appensus est est ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber uterque eorum in patibulo. Et iussit rex ut in libro memoriali scriberetur, ut pro vita sua aliquid repensaret ei et iussit…repensaret ei tantum Ed1455 Rusch cum LXX ] om. Weber . mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege.  HISTORIIS ET ANNALIBUS. Duobus Testamentis in quibus scriptum est que iustis premia que iniustis debeantur supplicia unde : « Ibunt hi in supplicium eternum iusti autem vitam in eternam » Cf. Mt. 25, 46.. Et in Ezechiele Cf. Ez. 18, 20. : « Iustitia iusti super eum et impietas impii erit super eum ».|| Capitulum 3 Post hec rex Assuerus  Christus|| exaltavit  temporaliter|| Aman  iniquitas interpretatur|| filium Amadathi qui erat de stirpe Agag  AMAN FILIUM AMADATHI. Potentes seculi qui beneficiis divina potestate collatis abutentes quos consortes habent nature dedignantur habere consortes gratie et honorem et reverentiam quam soli Deo debuerunt in sese transferre contendunt. Eos autem qui consentire nolunt odiis et cruciatibus persequuntur, sed iusto Dei iudicio in insidiis suis capiuntur iniqui. Unde dicitur Prv. 11, 8. : « Iustus de angustia liberatur et traditur impius pro eo ». Potest per Aman quem Iosephus de stirpe Amalech esse commemorat Iudeorum populus figurari qui prophetas occiderunt et Dominum prophetarum et apostolos eius, generis nobilitatem propter incredulitatem et duritiam cordis {t. 2 : Erfurt, f. 181vb ; facsim., p. 362b} perdentes, qui per Isaiam Is. 1, 10. « principes Sodomorum et populus Gomorre » dicuntur. Unde Ezechiel Ez. 16, 3. : « Pater tuus Amorreus et mater tua Cethea ».|| et posuit solium eius super omnes principes quos habebat. Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua genua Ed1455 Rusch Clementina ] genu Weber et adorabant Aman, sic enim eis preceperat imperato, solus Mardocheus  predicatores evangelii|| non flectebat genu nec nec ΩJ Rusch ] neque Weber adorabat eum.  « Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies » Mt. 4, 10 ; Lc. 4, 9. || Cui dixerunt pueri regis pueri regis Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber  adulatores|| qui ad fores palatii residebant residebant Ed1455 Rusch ] presidebant Weber  : Cur preter ceteros non observas mandatum mandatum Ed1455 Rusch Clementina cum hebr. ] mandata Weber regis ? Cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia. Dixerat enim eis se esse Iudeum. Quod cum audisset {t. 2 : Erfurt, f. 181vb ; facsim., p. 362b} Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu, nec se adoraret, iratus est valde et pro nihilo duxit  id est habuit|| in unum Mardocheum  in uno tantum||  sed in omnes Iudeos|| mittere manus suas audierat enim quod esset gentis Iudee magisque voluit omnem Iudeorum  omnem plebem catholicam|| qui erant in regno Assueri perdere nationem. Mense primo cuius vocabulum est nisan,  ultimo tempore quando erit persecutio qualis non fuit|| anno duodecimo regni Assueri missa est sors in urnam,  MISSA EST SORS. Qui ad sortem Domini pertinent occiduntur quos significat ille hircus qui secundum sortem Domini in lege occidebatur Cf. Lv. 16, 7..|| que hebraice dicitur phur coram Aman,  persecutoribus fidelium|| quo die et quo mense gens Iudeorum  confessorum fidei|| deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar. Dixitque Aman  iudaicus populus|| regi Assuero : Est populus  christianus|| per omnes provincias regni tui  « In omnem terram exivit sonus eorum » Ps. 18, 5. || dispersus  unde Petrus 1Pt. 1, 1. : « Electis advenis dispersionis Ponti, Galatie, Capadocie, Asie et Bithynie »|| et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cerimoniis,  novo Testamento, unde Io. 13, 34.: « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut et dilexi vos »|| insuper et regis scita contemnens  legem veterem||  opinione Iudeorum qui contemnit legem que occidit sequitur spiritum qui vivificat|| et optime nosti  quem nihil latet|| quod non expediat regno tuo ut insolescat  contra te|| per licentiam.  peccandi|| Si tibi placet, decerne, ut pereat  id est perfectam observantiam legalibus observationum|| et decem millia talentorum  iusto pondere|| appendam arcariis  scribis et Phariseis|| gaze tue.  id est « thesauri sapientie et scientie Dei » Col. 2, 3. || Tulit ergo rex annulum  opinione Iudeorum||  TULIT ERGO. Sicut Aman epistolas dirigens, regis signaculo eas munire conatur, ut facilius votum expleatur, sic Iudei libros divine legis in quibus est signaculum summi regis id est gratia Spiritus sancti ad comprobandam heresim suam assumunt in testimonium, reprobantes societatem gentium et Christi evangelium quasi divinis preceptis contrarium.|| quo utebatur de manu sua  potestate et operatione|| et dedit  permisit|| eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudeorum  verorum confessorum|| dixitque ad eum : Argentum quod tu tu Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber polliceris tuum sit,  « Sacrificium et oblationem noluisti noluisti] corr. , voluisti Rusch  » Ps. 39, 7. etc. et Ps. 49, 9. : « Non accipiam de domo tuo vitulos neque de gregibus tuis hircos »|| de populo age quod tibi placet.  sicut diabolo dictum est Iob. 1, 12.: « Omnia que habet in manu tua sunt »|| Vocatique sunt scribe regis mense primo nisan, tertia decima die eiusdem mensis eiusdem mensis ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] mensis eiusdem ΩJ ΩM, eius Weber et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium, ut queque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri et {t. 2 : Erfurt, f. 182ra ; facsim., p. 363a} littere signate ipsius signate ipsius] inv. Weber annulo misse sunt per cursores regis ad universas provincias  sicut Paulus"accepit epistolas a principibus Iudeorum ut quoscumque inveniret viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem" Cf. Act. 9, 2. || ut occiderent atque delerent omnes Iudeos, a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent. Summa autem epistolarum hec fuit, ut omnes provincie scirent et pararent se ad predictam diem. Festinabant cursores qui missi erant regis imperium explere regis imperium – explere ΩS ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber . Statimque in Susis pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium et cunctis Iudeis Iudeis Rusch Clementina ] om. Weber qui in urbe erant flentibus.  unde Io. 16, 20. : « Plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit »|| Capitulum 4 Que  id est necem Iudeorum|| cum audisset Mardocheus  ministri Ecclesie|| scidit vestimenta sua  discrete perscrutans opera sua, ne aliquo displiceat Deo|| et indutus est sacco,  scilicet lacrimosa compunctione cordis, ieiuniis et eleemosynis|| spargens cinerem  recordationem humane fragilitatis, unde Gn. 3, 19.: « Cinis es et in cinerem reverteris »|| capiti  menti|| et in platea  latitudine communis Ecclesie que dicit Ps. 4, 2. : « In tribulatione dilatasti mihi »|| medie civitatis voce magna clamabat,  valida intentione cordis|| ostendens amaritudinem  compunctionem|| animi sui  « Anima eius in amaritudine est » 4Rg. (2Rg.) 4, 27. || et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens.  ad conspectum divine maiestatis||   {t. 2 : Erfurt, f. 182ra ; facsim., p. 363a} USQUE AD FORES. Sic magister Ecclesie intercessione regine de qua dicitur Ps. 44, 10. : « « Astitit regina a dextris tuis » etc. que partim peregrinatur in mundo et partim regnat cum Domino a rege omnium seculorum desiderat exaudiri.|| Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.  NON ENIM. Nullus cum corruptione presentis vite potest aulam celestem intrare, sed ante obitum suum debet quisque corporis castigatione et compunctione cordis regni pulsare introitum, ut post letabundus supernum intret palatium.||  Si quis querat quomodo rex iustissimus tormenta inferat innocentibus, sciat hoc non esse ex voto malite sed ex summi consilii nutu procedere."Sapientia enim vincit malitam attingit a fine usque ad finem fortiter fortiter] + d. cacogr. Rusch et disponit omnia suaviter » Cf. Sap. 7, 30-8, 1..||   {t. 2 : Erfurt, f. 182rb ; facsim., p. 363b} « Omnia quecumque voluit fecit in celo et in omnibus abyssis » Cf. Ps. 134, 6.. Cuius iusto iudicio agitur, ut fideles in manus persecutorum tradantur vel ad purgationem vel ad correptionem vel ad meritorum augmentationem. Sic Iob Satane traditur Cf. Iob. 1, 11., Paulus ab angelo Satane colaphizatur Cf. 2Cor. 12, 7..|| In omnibus quoque provinciis,  Ecclesiis|| oppidis ac locis  fidelium conventibus|| ad que crudele regis dogma  lex|| pervenerat, planctus ingens erat apud Iudeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus. Ingresse autem sunt autem sunt Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber puelle Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata {t. 2 : Erfurt, f. 182rb ; facsim., p. 363b} est et vestem  nuptialem|| misit vestem misit] inv. Weber , ut ablato sacco indueret eam indueret eam ΩS ΩJ Rusch , indueret eum ΩM, induerent eam Ed1455 ] induerent eum Weber  « Pallium laudis pro spiritu meroris » Is. 61, 3. || quam accipere noluit.  « Rachel plorans filios suos noluit consolari quia non sunt » Mt. 2, 18. || Accitoque Athach eunucho quem rex ministrum ei dederat, precepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret. Egressusque Athach, ivit ad Mardocheum Mardocheum] Madorheum cacogr. Rusch et invenit eum et invenit eum Ed1455 Rusch ] om. Weber stantem  fortem in adversis|| in platea  in latitudine|| civitatis,  Ecclesie|| ante ostium palatii qui indicavit ei omnia que acciderant, quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudeorum nece inferret argentum. Exemplar quoque Exemplar quoque Ω Clementina ] Exemplarque Weber edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut regine  Ecclesie|| ostenderet et moneret eam ut intraret  « Introduxit me rex » Ct. 1, 3. || ad regem  regum|| et deprecaretur eum eum] corr. cum Weber , eam cacogr. Rusch pro populo suo. Regressus Athach Athach ΩM Rusch Clementina ] Atthac ΩS, Atach Ed1455 , Athac Weber nuntiavit Esther omnia que Mardocheus dixerat. Que respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo : Omnes servi regis  qui"serviunt ei in timore et exultabunt cum tremore" Cf. Ps. 2, 11. || et cuncte que sub dicione eius sunt norunt provincie  singule Ecclesie|| quod sive vir,  qui fortior unde audacior|| sive mulier  debilior unde submissior|| non vocatus non vocatus Rusch Ed1455 Clementina ] invocatus Weber ,  ante tempus|| interius atrium regis  celeste|| intraverit,  non habens vestem nuptialem|| absque ulla cunctatione statim interficiatur,  spiritualiter|| nisi forte rex auream virgam  signum miseratis potentie|| ad eum tetenderit pro signo clementie atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero que triginta iam diebus  etate huius vite|| non sum vocata ad eum ? Quod cum audisset Mardocheus, rursum mandavit Esther dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes,  ne queras que tua sunt sed que Iesu Christi|| quia in domo  interiori|| regis  summi|| es pre cunctis Iudeis, si enim nunc silueris  non intercedas pro nobis|| per aliam occasionem liberabuntur Iudei et tu et domus {t. 2 : Erfurt, f. 182va ; facsim., p. 364a} patris tui  quia filiorum curam non habes|| peribitis.  unde Ps. 44, 11. : « Obliviscere populum tuum et domum patris tui »|| Et quis novit  pauci vel nulli|| utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris ?  quasi : ideo rex te reginam fecit ut nobis in persecutione auxiliareris|| Rursumque Esther hec Mardocheo verba mandavit :   {t. 2 : Erfurt, f. 182va ; facsim., p. 364a} RURSUM. Orant pro se invicem Mardocheus et Esther, id est magistri et discipuli, sicut Paulus pro discipulis orat et pro se orari obsecrat Cf. Eph. 6, 18-19. ut in Actibus apostolorum ab Ecclesia fiebat oratio « sine intermissione » Act. 12, 5. pro Petro.|| Vade et congrega omnes Iudeos quos in Susis repereris et orate pro me. Non comedatis  ieiunium commendat||  panem desiderii|| et non bibatis  vinum voluptatis contra prospera et adversa|| tribus diebus  in fide Trinitatis|| ac noctibus  quibus fuit filius hominis in corde terre|| et ego  Ecclesia|| cum ancillulis meis  animabus fidelium humilibus abiectis in oculis suis|| similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem  per continentiam munita|| contra legem faciens non vocata non vocata Rusch Ed1455 Clementina ] invocata Weber ,  non digna|| tradensque me morti et periculo.  « Animam meam ponam in manibus meis » Iob. 13, 14. || Ivit itaque Mardocheus et fecit omnia que que] + ei Weber Esther preceperat. Capitulum 5 Die autem tertio  tempore gratie vel post incarnationem, post passionem et resurrectionem|| induta est  baptismo|| Esther  Ecclesia|| regalibus vestimentis  fide spe et caritate et aliis virtutibus quibus induta regi dignius societur|| et stetit  fortiter|| in atrio domus regie, quod erat interius contra basilicam regis,  operationem presentis vite que spectat ad solium superni regis qui piis precibus annuit|| at ille sedebat super solium suum suum Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om.Weber in consistorio palatii contra ostium domus.  ut fideles videat et singulorum opera diiudicet|| cumque vidisset Esther reginam stantem  non titubantem in adversis|| placuit oculis eius  qui omnia scrutatur|| et extendit  monstravit|| contra eam virgam auream quam tenebat manu,  VIRGAM AUREAM. Regiminis potentiam vel passionis crucem per quam acquisivit potestatem de qua dicitur  Mt. 28, 18. : « Data est mihi omnis potestas in celo et in terra ». Et alibi Cf. Phil. 2, 9. : « Propter quod exaltavit illum Deus et donavit illi nomen quod est super omne nomen ».|| que accedens osculata est  omni devotione implens|| summitatem virge eius. Dixitque ad eam rex : Quid vis Esther regina ? Que est petitio tua ? Etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi.  quasi Cf. Mt. 7, 7 ; Lc. 11, 9.:"Petite et accipietis querite et invenietis pulsate et aperietur vobis"|| At illa respondit : Si regi placet obsecro {t. 2 : Erfurt, f. 182vb ; facsim., p. 364b} ut venias ad me hodie et Aman tecum,  non tantum amicos sed inimicos invitatur||  « Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos » Lc. 6, 35. || ad convivium quod paravi.  predicationis largitatem, ubi panis qui confortat et « vinum quod letificat cor hominis » Ps. 103, 15. || Statimque rex :  fidei devotionem qua delectatur Deus|| Vocate inquit cito Aman {t. 2 : Erfurt, f. 182vb ; facsim., p. 364b} VOCATE. Concordat voluntas regine invitantis et regis iubentis, sed ve illi qui indignus accedit qui licet invitatus venit suis tamen obstantibus meritis letitiam convivii non habebit. Intrabit ergo rex videbit discumbentes et non vestitum veste nuptiali proiiciet in tenebras exteriores Cf. Mt. 22, 1-14., unde Prv. 11, 6. : « In insidiis suis capientur iniqui ».|| ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat. Dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter :  convivii quo reficit Deus|| Quid petis ut detur tibi ? Et pro qua re postulas ? Etiam si dimidiam partem regni mei petieris impetrabis. Cui respondit Esther : Petitio mea et preces sunt iste sunt iste ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber : si inveni in conspectu regis gratiam in conspectu regis – gratiam Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber :  SI INVENI GRATIAM. Dilatio petendi non deputatur segnitiei sed patientie. Non enim in presenti sed in futuro bonis et malis retribuetur merces. Cras enim pro futuro ponitur. Unde Cf. Lc. 12, 22. :"nolite solliciti esse de crastino" et Iacob in Genesi Cf. Gn. 30, 33. ait :"Apparebit mihi cras iustitia mea". Et de agno dicitur Cf. Lv. 22, 30. : « Non remanebit ex eo quicquam usque mane ». Cum autem iudicium venerit revelabitur quali veste quisque ad convivium intraverit Cf. Mt. 22, 1-14..|| et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras  in futuro|| aperiam regi aperiam regi ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber voluntatem meam. Egressus est itaque illo die Aman letus et alacer.  nesciens quid pareret ventura dies|| Cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis sue indignatus est valde et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos suos Ed1455 Rusch Clementina cum hebr., pauci codd. graec. et ant. vers. lat. ] om. Weber et Zares uxorem suam  ZARES UXORES EIUS. Id est familiaritas peccandi. Vel ad litteram uxores regum et principum in persecutione fidelium consenserent.|| et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. Et post hec ait : Regina quoque Esther nullum alium vocavit cum rege ad convivium preter me, apud quam etiam cras cum rege pransurus sum. Et cum hec omnia habeam nihil me habere puto, quamdiu videro Mardocheum Iudeum sedentem ante fores {t. 2 : Erfurt, f. 183ra ; facsim., p. 365a} regias. Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici :  satellites ministri scelerum|| Iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut appendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege letus ad convivium. Placuitque Placuitque] Placuit Weber ei consilium et iussit excelsam parari crucem. Capitulum 6 Noctem illam rex duxit insomnem  « Non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel » Ps. 120, 4. ||   {t. 2 : Erfurt, f. 183ra ; facsim., p. 365a} NOCTEM ILLAM. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur et nulla eum latet cogitatio cui omnia presentia. Unde Apostolus Cf. 2Cor. 1, 18. :"Non est, in illo est et fuit", sed est in illo semper est.|| iussitque sibi afferri sibi afferri ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber historias et annales priorum temporum. Qui cum illo presente legerentur ventum est ad eum locum  VENTUM EST. Gesta Mardochei memorantur coram rege, quia bona opera sanctorum doctorum numquam oblivioni tradentur, sed « in memoria eterna erit iustus » Ps. 111, 7..|| ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan Bagathan] scrips. cum Weber , Bagatham Rusch et Thares eunuchorum regem Assuerum iugulare cupientium. Quod cum rex audisset ait : Quid pro hac fide honoris ac premii Mardocheus Mardocheus] Mardochens cacogr. Rusch consecutus est ? Dixeruntque ei servi illius ac ministri:  qui quotidie serviunt qui"cupiunt dissolvi et esse cum Christo" Cf. « Cupio dissolvi et esse cum Christo » : sententia ex Phil. 1, 23 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Cassiodorus, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815. || Nihil omnino mercedis accepit. Statimque rex : Quis est inquit in atrio ? Aman quippe interius atrium domus regie intraverat, ut suggereret regi et iuberet Mardocheum affigi patibulo quod ei fuerat preparatum. Responderunt pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur. Cumque esset ingressus ait {t. 2 : Erfurt, f. 183rb ; facsim., p. 365b} illi : Quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat ? Cogitans autem autem Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber in corde suo Aman in corde suo – Aman] inv. Weber et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare respondit : Homo quem rex honorare cupit debet indui vestibus regiis et imponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et et Ω Ed1455 Rusch Clementina ] ac Weber dicat : Sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare. Dixitque ei rex : Festina   {t. 2 : Erfurt, f. 183rb ; facsim., p. 365b} FESTINA. Magistri Ecclesie omnium virtutum cultu et decore sapientie illustrati honorantur diademate regie dignitatis tamquam membra summi regis. Ascendunt super equum regium id est super populum fidelium in quorum cordibus residet rex angelorum. Unde Abacuc Hab. 3, 8. propheta :"Ascendens super equos tuos et equitatus tuus sanitas". His Aman specialis hostis populi Dei, licet etiam invitus prebet obsequium, cum persecutores Ecclesie cogentur eidem Ecclesie reddere testimonium non valentes occultare quod manifestum est.|| et sumpta stola et equo fac fac Ω Ed1455 Rusch Clementina ] + ita Weber ut locutus es Mardocheo Iudeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quicquam de his que locutus es pretermittas. Tulit itaque Aman stolam  TULIT ITAQUE etc. Hec mutatio dextere excelli qui sibi videbatur gloriosior infra alios apparet vilior et inferior, secundum illud Lc. 1, 52. : « Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles ». Similiter Isaias ait Is. 29, 17. : « Convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur ». Sic Synagoge compressa est superbia, Ecclesie humilitas exaltata. Sic persecutores fidei ad nihilum sunt redacti, confessores Christi in toto orbe exaltati. Caput in caudam et cauda in caput versa est, quia omnis « qui se exaltat humiliabitur ». Lc. 14, 11. || et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et impositum equo precedebat atque clamabat : Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare. Reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite narravitque Zares uxori sue et amicis omnia que evenissent sibi. Cui responderunt sapientes  sepe enim seculares conversi veritatem intelligunt et confitentur|| quos habebat in consilio et uxor eius : Si de semine Iudeorum  verorum|| est Mardocheus ante quem cadere cepisti non poteris ei resistere  in quo Deus pugnat|| sed cades in conspectu eius. Adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere compulerunt. Capitulum 7 {t. 2 : Erfurt, f. 183va ; facsim., p. 366a} Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 183va ; facsim., p. 366a} INTRAVIT etc. Secunda die convivii invitatus Aman venit. Sed ubi Esther petitionem suam aperuit, damnatus ad penam secessit. In evangelio enim prandium et cena memorantur. Prandium presens tempus Ecclesie designat, cena autem eternum et ultimum convivium. Unde malis separatis in perpetuum letantur boni. Aman namque quia vestem dignam convivio non habuit extra proiici meruit.|| Dixitque ei rex etiam etiam Ed1455 Rusch Clementina ] + in Weber secunda secunda Ω Ed1455 Rusch Clementina ] secundo Weber die postquam vino incaluerat : Que est petitio tua, Esther, ut detur tibi ? Et quid vis fieri ? Etiam si dimidiam partem regni mei partem - regni mei] inv. Weber petieris impetrabis. Ad quem illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si si] + tibi Weber placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro. Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur et et] om. Weber esset tolerabile malum et gemens tacerem. Nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem. Respondensque rex Assuerus ait : Quis est iste et cuius potentie ut hec audeat facere ? Dixitque Dixitque Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Dixit Weber Esther : Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstipuit, vultum regis ac regine ferre non sustinens. Rex autem iratus surrexit iratus surrexit Rusch Clementina ] inv. Weber et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum.  INTRAVIT IN HORTUM. Rege in hortum properante, id est secum electos ad delicias paradisi invitante, reginam pro salute sua deprecari contendit, sed tempus opportunum non habuit. Sero enim queruntur salutis remedia, cum mortis imminent pericula. Unde Salomon Cf. Prv. 1, 28. : « Tunc invocabunt et non exaudiam eos mane consurgent et non invenient ».|| Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum. Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Esther et ait : Etiam reginam vult opprimere me presente in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius.  confusio et pudor secundum illud Ps. 34, 26. : « Induantur confusione et revereantur qui volunt mala mihi »||  ET STATIM OPERUERUNT. Deprecatio Aman oppressio dicitur, quia in die iudicii iniquorum oratio irritatio est. Unde Ps. 108, 7. : « Cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum ». Tunc oppressio qua humiles opprimebant ipsis improperabitur.|| Dixitque Arbona  ARBONA. Doctores legis significat qui scelera et dolos Iudeorum predixerunt. Unde Moyses Cf. Dt. 31, 29. : « Novi quod post mortem meam inique agetis et declinabitis de via quam ostendi vobis ». Et in evangelio Io. 5, 45. : « Est qui accusat vos Moyses in quo speratis ».|| unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis : En lignum quod paraverat Mardocheo  « Qui fodit foveam incidit in eam qui volvit lapidem revertetur ad eum » Prv. 26, 27. || qui locutus est pro rege, stat in domo Aman  IN DOMO AMAN. Iniquos tumultuantes contra Christum significat Aman et eius Ecclesiam persequentes. Christus autem in lege erat eis promissus, lex itaque - que ad custodiam vite data est - ipsis in mortem versa est, per quam Christum delere et eius confessores interficere moliebantur et qui per legem innoxios opprimere volebant, ipsa accusante iusti iudicii accepere sententiam Cf. Rm. 2, 12.:"Qui in lege peccaverunt per legem vindicabuntur".|| habens altitudinis {t. 2 : Erfurt, f. 183vb ; facsim., p. 366b} quinquaginta cubitos.  quinquagesimo die post immolationem agni data est lex in monte Sina| Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Est., 10, PL 109, 660B-C : « Sed quaeri potest quid significet quod crux ipsa quinquaginta cubitorum facta esse legitur. Lex enim quinquagesima die post agni immolationem in monte Sina priori populo data est. Et quia diximus supra [Col.0660C] quod Aman significaret ipsos Judaeos tumultuantes contra Christum, qui in lege eis promissus erat, et Ecclesiam ejus persequentes ». Cf. Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta (CPL 1657), SL 138A, tract. : 75, linea : 11 : « Sicut enim Hebraeo quondam populo ab Aegyptiis liberato, quinquagesimo die post immolationem agni lex data est in monte Sina, ita post passionem christi, qua uerus dei agnus occisus est, quinquagesimo a resurrectione ipsius die in apostolos plebem que credentium spiritus sanctus inlapsus est, ut facile diligens christianus agnoscat initia ueteris testamenti euangelicis ministrasse principiis, et ab eodem spiritu conditum foedus secundum, a quo primum fuerat institutum ». || Cui dixit rex : Appendite eum in eo. Suspensus est itaque Aman in patibulo  « Convertetur dolor eius in caput eius » Ps. 7, 17. etc.|| quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit. Capitulum 8 Die illo   {t. 2 : Erfurt, f. 183vb ; facsim., p. 366b} DIE ILLO. Tenet Esther domum Aman hostis Iudeorum, cum Ecclesia possidet mundum quem possederat diabolus hostis christianorum. Unde Lc. 11, 21. : « Cum fortis armatus custodit atrium suum » etc. Ingreditur ante faciem regis Mardocheus , cum quotidie sanctorum anime de incolatu presentis vite ingrediuntur ad contemplationem divine maiestatis.|| dedit rex Assuerus  rex verus|| Esther regine  Ecclesie|| domum Aman  DOMUM AMAN. Dignitatem et honorem quem Iudei scientia legis et prophetarum et cultu religionis habuerunt. Unde in Proverbiis Cf. Prv. 13, 22. : « Custoditur iusto substantia peccantis ». Et in evangelio Mt. 21, 43. : « Auferetur a vobis regnum et dabitur genti facienti fructus eius ».|| adversarii Iudeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.  pater spiritualis|| Tulitque rex annulum  signaculum fidei quod recipere noluerunt||  TULITQUE REX. Laudante et predicante instantia magistrorum a Domino"pro gratia gratiam accipiunt" Cf. Io. 1, 16. in conspectu conditoris omnium, unde nutrivit corda fidelium.|| quem ab Aman  Iudeis et persecutoribus fidei|| recipi iusserat et tradidit Mardocheo.  sicut dictum est de Iudeis ita potest generaliter de omnibus persecutoribus Ecclesie accipi||  TRADIDIT MARDOCHEO. Predicatoribus gentium ut sibi hererent et gentibus ministrarent.|| Esther autem  Ecclesia|| constituit Mardocheum  predicatores|| super domum suam.  custodiendam|| Nec his contenta procidit ad pedes regis  PROCIDIT AD PEDES. Quia sancta Ecclesia pro ereptione filiorum suorum quotidie Deum omnipotentem per fidem et mysteria incarnationis exorat, ut hostium comprimatur audacia et fidelium liberetur innocentia.|| flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagite et machinationes eius pessimas quas excogitaverat contra Iudeos iuberet irritas fieri. At ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementie monstrabatur  pietatis sue impendit clementiam|| illaque consurgens stetit ante eum et ait : Si placet regi et si si Ω Ed1455 Rusch Clementina cum hebr. ] om. Weber inveni gratiam in in] coram Weber oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis,  evangelicis documentis||  OBSECRO UT etc. Quia evangelica doctrina que Christi nomine in toto orbe predicatur Spiritus sancti signaculo confirmata declaratur, cuius dono repleti ipsi predicatores permanserunt insuperabiles et hostium suorum gloriosi triumphatores.|| veteres  omnes secte veterum errorum|| Aman littere insidiatoris et hostis Iudeorum  antiqui hostis|| quibus eos in cunctis regis provinciis perire preceperat corrigantur. Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei ? Responditque rex Assuerus Esther regine et Mardocheo Iudeo : Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi affigi cruci qui ausus est manum mittere in Iudeos mittere in Iudeos Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber . Scribite ergo Iudeis, sicut vobis placet ex regis nomine {t. 2 : Erfurt, f. 184ra ; facsim., p. 367a} signantes litteras annulo meo. Hec enim consuetudo erat, ut epistolis que ex regis nomine mittebantur et illius annulo signate erant nemo auderet contradicere. Accitisque scribis et librariis regis,   {t. 2 : Erfurt, f. 184ra ; facsim., p. 367a} ACCITISQUE SCRIBIS etc. Quia evangelii doctrina, ita condita est per scriptores novi Testamenti - Domino mediante - ut sancte Trinitatis fides plenissime in ea contineretur et totius decalogi summa perfectio in duobus preceptis caritatis demonstraretur Cf. 22, 40..|| erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban,  qui apud Hebreos siban, apud grecos theen, apud latinos maius nominatur|| vicesima et tertia illius die scripte sunt epistole, ut Mardocheus voluerat ad Iudeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Ethiopiam presidebant,  QUI CENTUM etc. In quibus totus mundus signatur. Nam denarius numerus per duodenarium multiplicatus centesimus et vicesimus facit, quibus septenarius sociatus totius summe plenitudinem concludit. Ita decalogi custodia apostolica traditione per totum orbem diffusa septiformis spiritus gratia in cordibus fidelium infunditur vel est consummata.|| provincie atque provincie, populo et populo iuxta linguas et litteras suas et Iudeis prout prout Ed1455 Rusch Clementina ] ut Weber legere poterant et audire.  primi enim doctores in his linguis loquebantur, unde Cf. Act. 2, 4 : « Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et ceperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis ». Act. 2, 11 : « Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei ». Cf. Corpus antiphonalium officii, n° 3634, 8126 etc. : “Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei”. :"Audivimus eos loquentes variis linguis magnalia Dei".|| Ipseque epistole que ex regis nomine mittebantur, annulo illius obsignate sunt et misse per veredarios  predicatores summi regis cursores|| qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prevenirent. Quibus  predicatoribus|| imperavit rex,  celi et terre|| ut convenirent Iudeos  adducentes in unitatem fidei. Spiritu non carne|| per singulas civitates et in unum preciperent congregari  « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una » Act. 4, 32. || ut starent  fortes in fide|| pro animabus suis  salvandis|| et omnes inimicos suos  Iudeos qui sunt in Synagoga Satane, paganos, hereticos, demones|| cum coniugibus  voluptatibus eorum|| ac liberis  operibus|| et universis domibus, interficerent atque delerent.  ambitione seculari||  INTERFICERENT. Ne mali germinis pullularent rediviva plantaria. Similiter septem gentes que habitabant in terra promissionis Dominus interfici iussit et postmodum Amalechitas omnimode deleri Cf. Gn. 14, 7., ut omnem occasionem scandali auferret eis. Unde David ait Ps. 100, 8. : « In matutino interficiebam omnes peccatores terre » etc.|| Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertia decima  qui Trinitatis fidem cum custodia decem mandatorum significat|| mensis duodecimi adar.  in est mensis martii||  novissime etatis seculi unde 1Cor. 10, 11.: « Nos sumus in quos fines seculorum devenerunt »|| Summaque epistole fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis  celestis|| Assueri imperio subiacebant,  « Domine in tua dicione cuncta sunt posita et non est qui tue possit resistere voluntati » Est. 13, 9. || notum fieret paratos esse Iudeos ad capiendam vindictam de hostibus suis. Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis  celestis|| pependit in Susis.  eminens, superbiam mundi spernens||  IN SUSIS. In superbia mundi debellanda. Nam Susis equitatio vel evertens interpretatur. Unde salvator ait Io. 16, 33. : « Confidite ego vici mundum ».|| Mardocheus autem {t. 2 : Erfurt, f. 184rb ; facsim., p. 367b} de palatio et de conspectu regis  de contemplatione ad actionem|| egrediens, fulgebat vestibus regiis,  a superno rege datis|| hyacinthinis videlicet  quia celestem gratiam expectant|| et aerinis,  ferinis|| coronam auream portans  dignitatis eterne quam per sapientiam acquirunt|| capite  mente|| et amictus serico pallio serico pallio ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber atque purpureo.  regia dignitate quam meruerunt purpurati sanguine|| Omnisque civitas  « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei » Ps. 86, 3. || exultavit  actione|| atque letata est.  contemplatione|| Iudeis  veris|| autem nova lex lex] lux Weber  letitie||  cognitio fidei|| oriri visa est,  oculis mentis|| gaudium,  in se|| honor  apud alios|| et tripudium.  sollemnitates|| Apud omnes populos, urbes atque provincias quocumque regis  Christi|| precepta precepta ΩS Ed1455 Rusch ] iussa Weber  evangelica|| veniebant,  per predicatores|| mira exultatio,  « Exultate Deo adiutori nostro » Ps. 80, 2. || epule  spirituales|| atque convivia  predicatio publica|| et festus  « Reliquie cogitationum diem festum agent tibi » Ps. 75, 11. || dies,  ut nihil fiat servilis operis|| in tantum ut alterius plures alterius plures ΩS ΩM Ed1455 Rusch ] inv. Weber  pagani et Iudei|| gentis  gentilis superstitionis|| et secte eorum religioni  christiane|| et cerimoniis iungerentur.  visa Christi potentia et sanctorum constantia|| Grandis enim  sicut in passione Andree, Vincentii, Cypriani et aliorum|| cunctos iudaici  christiani|| nominis terror invaserat.  unde Ps. 32, 8.: « Timeat eum omnis terra »|| Capitulum 9 Igitur duodecimi mensis,  quando Dei Filius incarnatus est et evangelii predicatio toto orbe diffusa est|| quem adar vocari ante iam diximus tertia decima die  quando lux fidei et bonorum operum predicatione evangelii Ecclesia declaratur|| quando cunctis Iudeis  veris confessoribus||  a persecutoribus|| interfectio parabatur  corporalis et spiritualis|| et hostes eorum inhiabant inhiabant] insidiabantur Ω  vel : insidiabantur|| sanguini  predicationi|| versa vice superiores Iudei superiores Iudei] inv. Weber  qui videbantur inferiores|| esse ceperunt  in quibus « Dominus fortis et potens » Ps. 23, 8. || et se  accepta gloria|| de adversariis vindicare.  subicientes eos sibi qui se volebant subiicere|| Congregatique sunt  in unitate fidei|| per singulas civitates  spirituales Ecclesias|| et et ΩS Ed1455 Rusch ] om.Weber oppida  suburbana|| et loca,  eremitarum vel latibula|| ut extenderent manum  elevatis manibus Moysi vincitur Amalech Cf. Ex. 17, 8-13. || contra inimicos  voce|| et persecutores suos.  facto|| Nullusque  inimicorum|| ausus est resistere,  Deo qui « mirabilis est in sanctis suis » Ps. 67, 36. || eo quod omnes populos magnitudinis  spiritualis|| eorum formido penetrarat.  visis miraculis|| {t. 2 : Erfurt, f. 184va ; facsim., p. 368a} Nam et provinciarum iudices duces et procuratores  « Adorabunt eum omnes reges terre » Ps. 71, 11. etc.|| omnisque dignitas  « Reges Tharsis » Ps. 71, 10. etc.|| que singulis locis et operibus preerat extollebant Iudeos timore Mardochei quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverunt cognoverunt ΩS ΩM Rusch ] cognoverant Weber  signis et prodigiis|| fama quoque nominis eius crescebat quotidie  unde: « Annuntiavi et locutus sum multiplicati multiplicati] coniec. , in cacogr. Rusch super numerum » Ps. 39, 6. || et per cunctorum ora volitabat.   {t. 2 : Erfurt, f. 184va ; facsim., p. 368a} ET PLURIMUM. Quia doctorum actio laudabilis et potentia virtutum honorem et reverentiam tribuit multitudini fidelium. Unde in Actibus apostolorum Cf. Act. 5, 12. : « Fiebant prodigia et signa multa » etc. Unde legitur alibi Act. 2, 43. : « Fiebat enim omni anime timor ». Item Act. 5, 13. : « Nemo audebat se coniungere illis sed magnificabat eos populus ».|| Itaque percusserunt Iudei inimicos suos plaga magna  spirituali||  ITAQUE PERCUSSERUNT. Non solum alios operarios iniquitatis qui perseverant in peccatis, nec curant percipere remissionem peccatorum Spiritus sancti divina sententia damnandos iudicat, sed etiam carnales Iudeos decalogi transgressores crucis Christi reatum quem ex perfidia contraxerunt in inferni cruciatibus sensuros.|| et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere,  ut quidam ad bonum conversi desinerent esse quod fuerant et obstinati eius perirent|| in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem decem ΩM Rusch ] + extra Weber filios Aman Agagite hostis Iudeorum quorum ista sunt nomina :  QUORUM ISTA SUNT NOMINA. Horum nominum interpretationes non multo opere exquirimus, nec allegorie servire cogimus. Typus enim in parte est non in toto. Si enim in toto est typus non est historicum oportet rei geste veram seriem exponere, nec citra subsistere nec ultra procedere. Allegoricum interpretem egregias partes in spirituali sensu convenientes eligere.|| Pharsan, Datha Pharsan Datha] Pharsandatha Weber , Delphon Delphon Ω Rusch ] et praem. Weber et Esphata et Phorota Phorota ΩS Rusch , Phototha ΩM] Phoratha Clementina , Phorata Weber et Adalia et Aridatha et Ephermestha Ephermestha Rusch , Ephermescha Ed1455 ] Ephermesta Weber et Arisai et Aridai et Vaizatha. Quos cum occidissent, predas de substantiis eorum agere noluerunt.  nullus electorum nequitiam malorum aut actus imitari dignatur|| Statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est. Qui dixit regine : In urbe Susis interfecere Iudei quingentos viros  qui non cuant remissinem Spiritus sancti|| et alios decem filios Aman,  carnales Iudeos transgressores decalogi pro crucifixione Christi cruciandos|| quantam putas exercere eos exercere eos] inv. Weber cedem in universis provinciis ?  qui tantam exercuere in Susis|| Quid ultra postulas et quid vis ut facere facere] fieri Weber iubeam ? Cui illa respondit :  CUI ILLA etc. Esther que cum tanta constantia hostes suos extirpare contendit studium atque sollertiam Ecclesie exprimit que hostes suos pacifica mente persequitur et sine fine Deo subiice reconatur. Unde Ps. 17, 38. : « Persequar inimicos meos et comprehendam illos » etc. Primum quingentos deinde trecentos viros occidit, eos scilicet qui non curant remissionem peccati sui accipere et qui fidem sancte Trinitatis non adorant operibus bonis perpetua morte dignos ostendit.|| Si regi placet  « fiat voluntas tua » Mt. 6, 10 ; Mt. 26, 42., non mea|| detur potestas Iudeis,  simile dicit Abraam Gn. 18, 31. : « Quia semel cepi loquar ad Dominum meum »|| ut sicut hodie fecerunt in Susis, sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur. Precepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt. Congregatis Iudeis decima quarta decima quarta] inv. Weber die mensis adar die - mensis – adar Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est.  vitiorum|| Sed et per omnes provincias que dicioni regis subiacebant, {t. 2 : Erfurt, f. 184vb ; facsim., p. 368b} pro animabus suis stetere Iudei, interfectis hostibus hostibus] + ac persecutoribus Weber suis, in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret.  falsa doctrina aut operatione iniqua||   {t. 2 : Erfurt, f. 184vb ; facsim., p. 368b} IN TANTUM etc. Omnes qui quinque sensibus corporeis legem carnaliter suscipiunt et cum per septiformem Spiritus sancti gratiam specialiter plena et perfecta sit spiritualiter intelligere respuunt, quasi duobus diebus vincuntur atque prosternuntur.|| Dies autem tertius decimus mensis adar  DIES AUTEM etc. Notandum quod quidam Iudeorum tertia decima die interficiunt et decima quarta desinunt et sollemnitatem agunt, quidam per duos dies id est tertiam decimam et decimam quartam diem eiusdem mensis occidunt quindecima sollemniter quiescunt, quia quidam sanctorum post completos labores quibus Deo bene credendo et bene vivendo serviunt, modo ante tempus iudicii in animabus sabbatum eterne quietis habent. Alii usque ad ultimum resurrectionis diem in carne perdurantes superatis hostibus universis subito immutati quietem animarum et corporum percipiunt. Unde Apostolus 1Th. 4, 16-17. : « Mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis illis T20g cum 1Th. ] vel Rusch <in nubibus> obviam Christo in aera » etc. Nam decima quarta que bis septem continet quietem animarum perfectam significat, quinta decima vero septenarium et octonarium complectens animarum et corporum significat quietem.|| unus apud omnes interfectionis fuit et decima quarta decima quarta Rusch , quartadecima Ed1455 Clementina ] quarto decimo Weber die  qui perfectam quietem significat animarum|| cedere desierunt.  laborare invicem adepta victoria|| Quem constituerunt esse sollemnem,  quia"amplius non erit luctus et dolor" Apc. 21, 4. etc.|| ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis,  celesti refectioni, unde Ps. 41, 5.: « In voce exultationis et confessionis sonus epulantis »|| gaudio atque conviviis. At hi qui in urbe Susis cedem exercuerant,  quasi perdurantes et certantes et vivi vitam eternam expectantes|| tertio decimo et decima quarta decima quarta] quarto decimo Weber eiusdem mensis die in cede versati sunt,  spiritualium hostium et corporalium|| Quindecimo Quindecimo] decimo quinto Clementina , quinto decimo Weber autem die percutere desierunt.  qui significat corporis et anime quietem. Septenarius enim sabbatum, id est requiem significat animarum, et octonarius corporum resurrectionem et quietem et immortalitatem|| Et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum  quia Apc. 21, 4.:"amplius non erit luctus"|| atque letitie.  "De torrente voluntatis tue potabis eos" Cf. Ps. 35, 9 : « Torrente voluptatis tuæ potabis eos ». || Hi vero Iudei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur. Quartum decimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.  quia caritas facit omnia communia et omnium erat quod singulorum|| Scripsit itaque Mardocheus omnia hec  id est scriptis hec credenda commendavit et mandata vel futura|| et litteris litteris] scrips. , litreris cacogr. Rusch comprehensa misit ad Iudeos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis  iudaico populo|| quam procul,  gentibus|| ut decimum quartum decimum quartum] quartam decimam Weber et quindecimum quindecimum] quintam decimam Weber diem mensis adar pro festis susciperent  suscipiendos crederent|| et revertente semper anno sollemni celebrarent honore celebrarent honore ΩJ ΩM Rusch Clementina ] inv. Weber ,  ne aliqua oblivione sollemnitas futura deleatur|| quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudei   ulti sunt Deo ulciscente|| de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem  « Tristitia vestra vertetur in gaudium » Io. 16, 20. || gaudiumque  « Ibant gaudentes a conspectu concilii » Act. 5, 41. ||  « Spe enim salvi facti sumus » Rm. 8, 24. || conversa sunt sunt ΩJ ΩM Rusch Clementina ] sint Weber essentque  in spe|| iste dies epularum atque letitie  « Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos » Lc. 14, 16. || et  interim|| mitterent sibi invicem ciborum partes  pro expectatione communis resurrectionis et refectionis|| et pauperibus munuscula  necessitatibus sanctorum communicantes|| largirentur.  libenter, non ex tristitia aut necessitate, sed larga mente|| {t. 2 : Erfurt, f. 185ra ; facsim., p. 369a} Susceperuntque Iudei in sollemnem ritum cuncta que eo tempore facere ceperant et que Mardocheus  ordo predicatorum|| litteris facienda mandaverat. Aman  hostis Ecclesie|| enim filius Amadathi Amadathi Weber ] Amadati Ed1455 Rusch stirpis Agag, hostis  voto|| et adversarius  facto|| Iudeorum  verorum|| cogitavit  non subito, sed ex deliberatione faciendo|| contra eos malum ut occideret illos  tam corpore quam mente|| atque deleret  de mundo|| et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem.   {t. 2 : Erfurt, f. 185ra ; facsim., p. 369a} MISITQUE PHUR. Sors in urnam missa dispositionem cuiuslibet rei in hominis mente significat, cuius proventum non humanarum sed divinarum regit arbitrium. Unde Salomon Prv. 16, 33. : « Sortes mittuntur in sinum sed a Domino temperantur ».|| Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudeos cogitaverat, reverteretur in caput eius.  « In insidiis suis capientur iniqui » Prv. 11, 6. || Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci  id est cruciandos per crucem Christi predixerunt|| atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim, id est Sortium, eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit. Et cuncta que gesta sunt, epistole id est libri huius volumine continentur, queque sustinuerint et que deinceps immutata sint, susceperunt susceperunt ΩS Rusch Clementina ] suscepere ΩJ ΩM Weber Iudei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quos quos Ω Rusch Clementina ] quam Weber Scriptura testatur et cetera cetera ΩJ ΩM Ed1455 Rusch ] certa ΩS Clementina Weber expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus. Isti sunt dies quos nulla umquam delevit delevit Ed1455 Rusch ] delebit Weber oblivio  ISTI SUNT DIES. Quia quies animarum et resurrectio corporum merito firmiter a fidelibus custoditur et celebratur. Vel quia quietis animarum et resurrectionis corporum merito feriatio a fidelibus custoditur et celebratur.|| et per singulas generationes  successiones temporum|| cuncte  vel : multe||  per singulas generationes|| in toto orbe provincia  Ecclesie|| celebrabunt,  celebritatem futuram presignantes|| nec est ulla civitas,  Ecclesia vel anima a Deo dicata|| in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudeis  veris|| et ab eorum progenie  successoribus||  imitatoribus|| que his cerimoniis obligata est.  propria sponsione et professione|| Scripseruntque  monentes|| Esther Regina  Ecclesia|| filia Abiail Abiail] Abiahel ΩS, Abiael ΩJ, Abihel ΩM, Abiahil Rusch Weber , Abihail Clementina et Mardocheus Iudeus  doctores|| etiam secundam epistolam  admonentes vel admonitiones|| ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum. Et miserunt ad omnes Iudeos qui  ut supra|| in centum viginti septem provinciis regis Assueri provinciis - regis Assueri ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber {t. 2 : Erfurt, f. 185rb ; facsim., p. 369b} versabantur, ut haberent pacem  fraternam caritatem, ne per schismata discordent|| et susciperent veritatem,  evangelicam non falsitatem hereticam|| observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent, sicut constituerat Mardocheus et Esther et illi observanda susceperant a se et a semine suo  filiis quos gignunt verbo Dei, unde  Gal. 4, 19.: « Filioli mei quos interum parturio donec formetur in vobis Christus »|| ieiunia  ieiunia corporalia et spiritualia|| atque clamores  orationum predicationum|| et Sortium dies  victorie future|| et omnia que libri huius  divini Testamentorum|| qui vocatur Esther historia continentur. Capitulum 10 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas   insulas  : « Reges Tharsis et insule munera offerent ». Ps. 71, 10. || fecit tributarias  unde Cf. Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17 ; Lc. 20, 25.: « Reddite que sunt Dei Deo et que sunt Cesaris Cesari ».||   {t. 2 : Erfurt, f. 185rb ; facsim., p. 369b} REX VERO ASSUERUS. Christus qui excisus de monte sine manibus crevit in montem magnum et implevit totum mundum historialiter enim non omnem terram tributariam fecit quia nec habuit.|| cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit  coram fidelibus et infidelibus|| Mardocheum  ordidinem predicatorum|| scripta sunt in libris Medorum atque Persarum  in memoria omnium nationum|| et quomodo Mardocheus  vetus Iudeus non in manifesto in carne sed in abscondito in spiritu|| iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit et magnus apud apud] inter Weber Iudeos et acceptabilis  gratus et acceptus|| plebi fratrum suorum  christianorum|| querens bona  eterna|| populo suo  quem regit|| et loquens ea que ad pacem  in hoc seculo et futuro quam speciosi pedes evangelizantium bona pacem evangelizantium. Et alibi Ps. 121, 6. : « Rogate que ad pacem sunt Hierusalem ».|| seminis sui s. s.] inv. Weber  filiorum spiritualium|| pertinerent. Que habentur in hebreo plena fide expressi. Hec autem que sequuntur scripta reperi in editione vulgata que grecorum lingua et litteris continentur et interim post finem libri hoc capitulum ferebatur quod iuxta consuetudinem nostram obelo, id est veru, prenotavimus Obeli [÷] non indicantur in Rusch ; restituuntur hic ut in Edminor.. ÷ Dixitque Mardocheus : A Deo facta sunt ista. ÷ Recordatus sum somnii quod videram hec eadem significantis nec eorum quicquam irritum fuit. ÷ Parvus fons qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit Esther est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam. ÷ Duo autem dracones ego sum et Aman. ÷ Gentes que convenerant hi sunt qui conati sunt delere nomen conati sunt - delerere nomen] inv. Weber Iudeorum. ÷ Gens autem {t. 2 : Erfurt, f. 185va ; facsim., p. 370a} mea Israel est que que] qui Weber clamavit ad Dominum Dominum] Deum Weber et salvum fecit fecit] + Dominus Weber populum suum liberavitque nos ab ab] de Weber omnibus malis et fecit signa magna atque portenta inter gentes ÷ et duas sortes esse precepit : unam populi populi] populo Weber Dei et alteram cunctarum gentium. ÷ Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore tempore] + diem Weber coram Deo universis gentibus ÷ et recordatus est Dominus populi sui ac misertus hereditati sue. ÷ Et observabuntur dies isti in mense adar quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis cum omni studio et gaudio in unum cetum populi congregati in cunctas deinceps generationes populi Israel. Capitulum 11 ÷ Anno quarto regnantibus Ptolomeo et Cleopatra, attulerunt Dositheus qui se sacerdotem et levitici generis ferebat et Ptolomeus filius eius hanc epistolam Phurim quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolomei filium in Hierusalem. Hoc quoque principium erat in editione vulgata quod nec in hebreo nec apud ullum fertur interpretum . ÷ Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis nisan, vidit somnium Mardocheus, filius Iaheri Iaheri Rusch ] Iahiri Weber filii Semei filii Cis de tribu Beniamin ÷ homo iudeus qui habitabat in urbe Susis vir magnus et inter primos aule regie. ÷ Erat autem de eo numero captivorum quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Hierusalem cum Iechonia rege Iuda Iuda] Iudee Weber . ÷ Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus tumultus] + et Weber , tonitrua et terremotus et conturbatio super terram ÷ et ecce duo dracones magni paratique contra se in prelium ÷ ad quorum clamorem cuncte concitate sunt nationes ut pugnarent contra gentem iustorum. ÷ Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustie et ingens formido super terram. ÷ Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua et preparata ad mortem. ÷ Clamaveruntque ad Deum et illis vociferantibus fons parvus crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. ÷ Lux et sol ortus est et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos. ÷ Quod cum vidisset Mardocheus et surrexisset de stratu cogitabat quid Deus facere vellet et fixum habebat in animo scire cupiens quid significaret somnium. Capitulum 12 Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha Bagatha] Gabatha Weber et Thara eunuchis regis qui ianitores erant palatii Cf. Est. 2, 21.. Cumque intellexisset cogitationes eorum et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere et nuntiavit super eo regi. Qui de utroque, habita questione, confessos iussit duci iussit duci] inv. Weber ad mortem. Rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis. Sed et Mardocheus rei memoriam litteris tradidit. Precepitque ei rex ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus. Aman vero, filius Amadathi Bugeus, erat gloriosissimus coram rege et voluit nocere Mardocheo et populo eius pro duobus eunuchis {t. 2 : Erfurt, f. 185vb ; facsim., p. 370b} regis eunuchis regis] inv. Weber qui fuerant interfecti. Hucusque prohemium. Que sequuntur in eo loco posita erant ubi scriptum est in volumine : « Et diripuerunt bona » vel « substantias eorum », que in sola vulgata editione reperimus. Epistole autem hoc exemplar fuit. Capitulum 13 Rex maximus Artaxerxes ab India usque Ethiopiam centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui eius imperio subiecti sunt salutem salutem] + dicit Weber . ÷ Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem mee dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentie magnitudine sed clementia et lenitate gubernare subiectos ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes optata cunctis mortalibus pace fruerentur. ÷ Querente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc posset hoc] inv. Weber impleri, unus qui, sapientia et fide ceteros precellebat et erat post regem secundus, Aman nomine, ÷ indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum qui novis uteretur legibus et contra omnium gentium consuetudinem faciens c. f.] inv. Weber regum iussa contemneret et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. ÷ Quod cum didicissemus videntes unam gentem rebellem adversum omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque iussionibus contraire et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, ÷ iussimus ut quoscumque Aman qui omnibus provinciis prepositus est et secundus a rege et quem patris loco colimus monstraverit cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis nullusque eorum misereatur quarta decima die duodecimi mensis adar anni presentis ÷ ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes reddant imperio nostro pacem quam turbaverant turbaverant] turbaverunt Weber . Hucusque exemplar epistole. Que sequuntur post eum locum scripta reperi ubi legitur : Pergensque Mardocheus fecit omnia que ei mandaverat Esther nec tamen habetur habetur] habentur Weber in hebraico et apud nullum penitus feruntur interpretum . ÷ Mardocheus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius ÷ et dixit : Domine Domine rex omnipotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tue resistere voluntati, si decreveris salvare Israel, ÷ tu fecisti celum et terram et quidquid quidquid] quicquid Weber celi ambitu continetur ; ÷ Dominus omnium es nec est qui resistat maiestati tue. ÷ Cuncta nosti et scis quia non pro superbia et contumelia et aliqua glorie cupiditate fecerim hoc ut non adorarem Aman superbissimum. ÷ Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem ÷ sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem et ne quemquam adorarem, excepto Deo Deo] Domino Weber meo. ÷ Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri nostri] om. Weber perdere et hereditatem tuam delere. ÷ Ne despicias partem tuam quam redemisti redemisti] + tibi Weber de Egypto. ÷ Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudium ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne ne] non Weber claudas ora te canentium. ÷ Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum eo quod eis certa mors impenderet. Capitulum 14 ÷ {t. 2 : Erfurt, f. 186ra ; facsim., p. 371a} Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat. ÷ Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctu luctu] luctui Weber apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput et corpus suum humiliavit ieiuniis omniaque loca in quibus ante letare ante letare] laetari ante Weber consueverat crinium laceratione complevit ÷ et deprecabatur Dominum Deum Israel dicens : Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam et cuius preter te nullus auxiliator est alius, ÷ periculum meum in manibus meis est. ÷ Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis gentibus et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es. ÷ Peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manus manus] manibus Weber inimicorum nostrorum. ÷ Coluimus enim deos eorum. Iustus es, Domine, ÷ et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute sed robur manuum suarum idolorum potentie deputantes ÷ volunt tua mutare promissa et delere hereditatem tuam et claudere ora laudantium te laudantium te] inv. Weber atque extinguere gloriam templi et altaris tui ÷ ut aperiant ora gentium et laudent idolorum fortitudinem et predicent carnalem regem in sempiternum. ÷ Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram, sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos cepit sevire disperde. ÷ Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostre et da mihi da mihi] inv. Weber fiduciam Domine rex deorum et universe Domine - rex deorum et universe] inv. Weber potestatis. ÷ Tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu conspectum] corr. , comspctum cacogr. Rusch , conspectu Weber leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt. ÷ Nos autem libera in in] om. Weber manu tua et adiuva me, nullum aliud aliud] alium Weber auxilium habentem a. h.] inv. Weber nisi te Domine qui qui] om. Weber habes omnium licentiam licentiam] scientiam Weber , ÷ et nosti quia oderim gloriam iniquorum et detester cubile incircumcisorum et omnis alienigene. ÷ Tu scis necessitatem meam quod abominer signum superbie et glorie mee quod est super caput meum in diebus ostentationis mee et detester illud quasi pannum menstruate et non portem in diebus silentii mei ÷ et quod non comederim in mensa Aman nec mihi placuerit convivium regis et non biberim vinum libaminum ÷ et numquam locuta locuta] letata Weber sit ancilla tua ex quo huc translata sum usque in presentem diem nisi in te Domine Deus Abraham. ÷ Deus fortis super omnes, exaudi vocem earum earum] eorum Weber qui nullam aliam spem habent et libera nos de manu iniquorum et erue me a timore meo. Hec quoque addita reperi in editione vulgata Hec quoque... vulgata Ed1460 Ed1462 Rusch ] initio capituli 15 Clementina Weber  : Capitulum 15 ÷ Et mandavit ei haut dubium quin Esther Hester] Hesteri Weber Mardocheus ut ingrederetur ad regem ut ut] et Weber rogaret pro populo suo et pro patria sua. ÷ Memorare Memorare] Memor Weber inquit dierum humilitatis tue quomodo nutrita sis in manu mea quia Aman secundus a rege locutus {t. 2 : Erfurt, f. 186rb ; facsim., p. 371b} est contra nos in mortem ÷ et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte. Nec non et ista que subdita sunt. ÷ Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui et circumdata est gloria sua. ÷ Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum assumpsit duas famulas ÷ et super unam quidem innitebatur quasi pre deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens ÷ altera autem famularum sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans. ÷ Ipsa autem roseo colore vultum colore vultum] vultu colore Weber perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum. ÷ Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus eratque terribilis aspectu. ÷ Cumque elevasset faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam, reclinavit caput. ÷ Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem et festinus ac metuens exilivit de solio et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur. ÷ Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere. ÷ Non morieris, non enim pro te sed pro omnibus hec lex constituta est. ÷ Accede igitur et tange sceptrum. ÷ Cumque illa reticeret, tulit auream virgam et posuit super collum eius et osculatus est eam et ait : Cur mihi non loqueris ? ÷ Que respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei et conturbatum est cor meum pre timore glorie glorie] + tue Weber . ÷ Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. ÷ Cumque loqueretur rursus rursus] rursum Weber corruit et pene exanimata est. ÷ Rex autem turbabatur et omnes ministri eius consolabantur eum eum Ed1460 Ed1462 Rusch ] eam Clementina Weber . Exemplar epistole regis Artaxerxis quam pro Iudeis ad totas regni sui provincias misit quod et ipsum in hebraico volumine non habetur Exemplar epistole... habetur Ed1460 Ed1462 Rusch ] initio capituli 16 Clementina Weber : Capitulum 16 ÷ Rex magnus Artaxerxes ab India usque Ethiopiam centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostri nostri] nostre Weber iussioni obediunt i. o.] inv. Weber salutem dicit. ÷ Multi bonitate principum et honore qui in eos collatus est abusi sunt in superbiam ÷ et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos qui dederunt moliuntur insidias. ÷ Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis et humanitatis in se iura violare sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere p. f.] inv. Weber sententiam. ÷ Et in tantum vesanie proruperunt ut eos qui credita sibi officia diligenter observant et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint d. s.] inv. Weber mendaciorum cuniculis conentur subvertere ÷ dum aures principum simplices simplices] + et Weber ex sua natura alios estimantes callida fraude decipiunt. ÷ Que res et ex veteribus probatur historiis. Et ex his que geruntur quotidie quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur. ÷ {t. 2 : Erfurt, f. 186va ; facsim., p. 372a} Unde providendum est paci omnium provinciarum. ÷ Nec putare debetis si diversa iubeamus ex animi nostri venire levitate sed pro qualitate et necessitate temporum ut reipublice poscit utilitas ferre sententiam. ÷ Et ut manifestius quod dicimus intellegatis Aman filius Amadathi et animo et gente Macedo alienusque a Persarum sanguine et pietatem nostram sua crudelitate commaculans peregrinus a nobis susceptus a nobis - susceptus] inv. Weber est ÷ et tantam in se expertus humanitatem ut pater noster vocaretur et adoraretur ab omnibus post regem secundus ÷ qui in tantum arrogantie tumore sublatus est ut regno nos privare nos nos] om. Weber niteretur et spiritu. ÷ Nam Mardocheum cuius fide et beneficiis vivimus et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem ÷ hoc cogitans ut illis interfectis insidiaretur nostre solitudini et regnum Persarum transferret in Macedonas. ÷ Nos autem a pessimo mortalium Iudeos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus sed e contrario iustis utentes legibus ÷ et filios altissimi altissimi] corr. , atlissimi cacogr. Rusch et maximi semperque viventes viventes] viventis Weber Dei cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum et usque hodie custoditur. ÷ Unde eas litteras quas sub nomine nostro ille direxerat sciatis esse irritas. ÷ Pro quo scelere ante portas huius urbis id est Susis et ipse qui machinatus est et omnis cognatio eius pendet in patibulis, non nobis sed Deo reddente ei r. ei] inv. Weber quod meruit. ÷ Hoc autem edictum quod nunc mittimus in cunctis urbibus proponatur ut liceat Iudeis uti legibus suis. ÷ Quibus debetis esse adminiculo ut eos qui se ad necem eorum paraverant possint interficere tertia decima die mensis duodecimi qui vocatur adar. ÷ Hanc enim diem Deus omnipotens D. o.] inv. Weber meroris et luctus eis vertit in gaudium. ÷ Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem et celebrate eam cum omni letitia ut et in posterum in posterum] imposterum cacogr. Rusch cognoscantur cognoscantur ΩJ Ed1455 Rusch ] cognoscatur Weber ÷ omnes qui fideliter Persis obediunt dignam pro fide recipere mercedem qui autem insidiantur regno eorum perire pro scelere. ÷ Omnis autem provincia et civitas que noluerit sollemnitatis sollemnitatis] solemuitatis cacogr. Weber huius esse particeps gladio et igne pereat et sic deleatur ut non solum hominibus sed etiam invia bestiis invia bestiis] inv. Weber sit in sempiternum pro exemplo contemptus et inobedientie. Explicit liber Esther.