initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<24. *Esther*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Est. 1,1 
In diebus Assueri qui regnavit ab India usque Ethiopiam super centum viginti septem provincias,
interl.|  que parve erant
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 180ra ; facsim., p. 359a} IN  DIEBUS  ASSUERI. Rabanus MaurusRABANUS. Liber Esther quem Hebrei inter Hagiographa numerant Christi et Ecclesie continet sacramenta. Esther enim typo Ecclesie populum liberat de periculo et interfecto Aman qui interpretatur iniquitas partes convivii et diem celebrem convertit in posteros.
marg.|  Historiam Esther tempore Assueri fuisse non dubitamus, sed quis fuerit Assuerus ignoramus. Iosephus tamen memorat eum fuisse Cyrum, Xerxis filium, qui post Darium patrem Perside rexit imperium. Hunc Cyrum dixit Artaxerxem apud grecos vocari qui Longimanus cognominatus regnavit quadraginta annis, sed non videtur Esther eo tempore fuisse, sorte enim Esdras non preteriisset eam qui de his que (captivis in Hierusalem redeuntibus de Babylone) gesta sunt texit historiam. Eusebius vero in Chronicis suis arbitratur hunc esse Artaxerxem qui cognominatur Memnon Darii et Pharastidis filium. Hic ab Hebreis Assuerus a Septuaginta interpretibus Artaxerxis vocatur qui regnavit post Darium patruum cognomento Nothum annis quadraginta.

a Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., praef., PL 109, 635C-D : « Liber Esther, quem Hebraei inter hagiographa annumerant, multipliciter Christi et Ecclesiae sacramenta in mysterio continet : quia ipsa Esther in Ecclesiae typo populum de periculo liberat, et interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, partem convivii et diem celebrem mittit in posteros ».
b Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 636C-637A : « Historiam Esther non solum divini libri, sed et Josephi Antiquitatum continent, licet in aliquibus historica narratione differant. Sed et illud in quaestionem convertitur quis ille Assuerus fuit qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias; nam hunc memoratus Josephus refert Cyrum esse filium Xerxis regis, qui post Darium patruum suum regnavit in Perside. Hunc ergo Cyrum dicit Artaxerxem apud Graecos vocari, qui Longimanus cognominabatur, regnum tenens annis quadraginta; sed ego non puto Esther eo tempore fuisse, nunquam enim Esdras de ipsa siluisset, qui scribit hoc tempore Esdram et Mennam reversos esse de Babylone, et ea deinceps consecuta quae ab his gesta referuntur. Eusebius ergo in Chronicis suis arbitrabatur hunc Assuerum esse Artaxerxem vocatum; regnavit quoque post Darium patruum suum cognomento Nothum, annis 40 ».
Numérotation du verset Est. 1,2 
quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium fuit.
marg.|  SUSA  CIVITAS. [a] Susa metropolis est in Perside quam aiunt historici Mennonis fratrem constituisse et a Susi fluvio nomen accepisse. Ibi est regia domus Cyri lapide candido et vario, columnis aureis et lacunaribus gemmisque distincta, celi continens simulacrum stellis micantibus insignitum et incredibilia multa. Ibi Assuerus convivium maximum divitiis et copiosum deliciis celebravit. [b] Virtus namque sacri eloquii sic aliquando transacta narrat ut ventura exprimat, sic factorem approbat ut ei in ministerio contradicat, sic gesta damnat ut hec mystice gerenda suadeat.

[a] Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 637A : « Susis metropolis est Persidis, quam aiunt historici Memnonis fratrem constituisse. Dicta autem Susis, quod immineat Susis fluvio, ubi regia est Cyri, lapide candido et vario, cum columnis aureis et lacunariis gemmisque distincta, continens etiam simulacrum coeli stellis micantibus praesignatum, et caetera humanis mentibus incredibilia. Ubi et praesens rex convivium maximum cum grandi apparatu, et divitiarum copia subjectis populis exhibuisse narratur ». [b] Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 3, cap. 28.64-66, CCSL 143, p. 150 : «Non ergo incongrue per ea quae bene ab amicis iob gesta sunt, male ab haereticis gerenda signantur dum uirtus sacri eloquii sic transacta narrat, ut uentura exprimat; sic in factorem approbat ut ei in mysterio contradicat; sic gesta damnat ut haec mystice gerenda persuadeat ».
Numérotation du verset Est. 1,3 
Tertio igitur anno imperii sui fecerat
interl.|  [a] Assuerus scilicet, qui Christum ostendit nomine et dignitate, interpretatur enim ‘atrium meum’ vel ‘ostium’. Christus autem dicit : « Ego sum ostium ovium » etc.
marg.|  TERTIO  IGITUR  ANNO. [b] Tempore scilicet istius seculi incarnationis sue sacramentum patefecit et spiritales epulas [e] predicationis et corporis et sanguinis sui [c] abundantissime ministravit. [d] Primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia.

Io. 10, 7.
Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 639C : « Cum Redemptor noster, quem [a] Assuerus et nomine exprimit et dignitate, interpretatur enim ostium sive atrium meum , cum Patre et Spiritu sancto sempiternum hominis imperium, [b] tertio tempore istius saeculi incarnationis suae humano generi patefecit sacramentum, et nobis vitae aperuit aditum, spiritalesque epulas fidelibus suis [c] abundantissime ministravit. [d] Primum ergo tempus ante legem fuit, secundum sub lege, tertium sub gratia, in quo videlicet evangelicam [e] praedicationem ac corporis et sanguinis sui universis gentibus opulentissimam paravit refectionem ».

fecerat Ed1455 Rusch ] fecit Weber
grande convivium
marg.|  GRANDE  CONVIVIUM."Simile est regnum celorum homini regi qui fecit nuptias filio suo". Et alibi : « Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos ».
marg.|  Huius convivii historia pompam divitiarum et luxum regis ostendit, sed Christi spiritales delicias quas unicuique dispensat allegorice significat. Christus enim est ille ditissimus rex qui uxoris sue, id est Ecclesie, precibus exoratus in deos, id est confessores suos, de manu inimicorum liberat atque ipsos iuste condemnat. Neque enim {t. 2 : Erfurt, f. 180rb ; facsim., p. 359b} necesse est ut si aliquorum bona Christum significant eorum quoque mala ipsi scilicet Christo conveniant. Moyses enim in multis Christum significavit sed non in hoc quod aquas contradictionis dubitavit, sed nec Aaron factura vituli, Nec Salomon in sorde libidinis. Sic Assuerus in isto iudicio ut in liberali convivio Christum significat, sicut Isaias in Cyro rege Persarum Christum significat de quo postea subiungit : « Accinxi te et non cognovisti me » etc. Si enim reges iniqui in malefactis diabolum significant, cur non reges iusti in benefactis Christum demonstrant ? Nabuchodonosor iussit populos audita symphoniarum et musicorum voce prostratos statuam adorare et diabolus seculari dulcedine genus humanum inflectita mentis rectitudine ad sequendam avaritiam que est simulacrorum servitus.

Cf. Mt. 22, 2.
Lc. 14, 16.
Is. 45, 5.
Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 637C-639A : « Haec praeparatio opulentissimi convivii, licet historialiter divitiarum pompam et deliciarum luxus regis potentis demonstrare videatur, tamen sacratiore mysterio potentissimi regis nostri, videlicet Domini Christi, divitiarum spiritalium magnitudinem ac [Col.0637D] vitalium opum excellentiam, quas ille secundum modum dispensationis suae unicuique fidelium suorum largiter distribuit, significat. Nec enim alicui rex ille ditissimus, qui uxoris suae fidelissimae precibus exoratus, Judaeorum, quem iniqui meditabantur, imminentem removit interitum, quam Redemptori nostro per figuram aptatur, qui quotidie sanctae Ecclesiae, quae sponsa ipsius est dilectissima, orationibus interpellatus, liberat electos suos de hostium manibus, atque inimicos eorum dignae subjicit vindictae. Quod autem Esther typum Ecclesiae teneat, nulli dubium est; nec ipsa alicujus sponsa quam Christi ullo modo dicenda est. Unde refugere quilibet hanc interpretationem non debet, pro eo quod ille rex historicus perfidus erat, quasi propter hoc regis justi typum tenere nullo modo possit : non enim dicimus quod perfidia seu peccata alicujus, sive fidelis, sive etiam perfidi, istius actus exprimant «Qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus (I Petr. II).» «Quae enim societas luci ad tenebras; aut quae conventio Christi ad Belial (II Cor. VII).» Sed bona facta ac justa judicia cujusquam ad nullum melius referuntur, quam ad illum de quo est omne bonum, de quo scriptum est : «Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua (Psal. IX).» Nam sicut gentilium errores atque impia facta, ita nec fidelium transgressiones atque peccata facile per similitudinem veritati competunt. Haec enim ideo diximus, quia quidam doctorum David factum in Uriam et uxorem ejus figuraliter transferunt ad Christum et Ecclesiam. Quid causae est ut aliquis dicat Moysis dubitationem ad aquam contradictionis, Aaronis fictionem in factura vituli, Salomonis libidinem, Ezechiae arrogantiam, Petri abnegationem ac Saulis blasphemiam Redemptori nostro figuraliter convenire? Attamen rite nullus denegare potest eorum bona facta ac rectam doctrinam plurimum illi testimonium praebuisse. Unde nemo nos reprehendere debet quod regis magni pia opera ac justa judicia regi et judici omnium saeculorum quodam modo similando comparemus, quia suum est quidquid bonum est, et ab eo refugit omnis iniquitas. Si cui autem videtur incongruum esse quod dicimus, legat Isaiam prophetam, qui Cyrum regem Persarum hominem gentilem comparavit Redemptori nostro, dicens ex persona Domini : «Dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, quoniam voco nomen tuum Deus Israel, propter servum meum Jacob, et Israel electum meum, et vocavi te in nomine tuo; assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius, extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me (Isa. XLV). Legat et opuscula Patrum, qui actus sive casus regum reproborum Saulis et Jechoniae sanctissima Redemptoris nostri opera figuraliter designare dixerunt : Saulis videlicet uncti in regem, sed merito scelerum suorum occisi, super innoxii regis Christi morte interpretantes; Jechoniae vero translationem de Juda in Babyloniam, quam propter peccata sustinuit, ad gratiam ejusdem Redemptoris nostri typici referentes, qua, relictis ob perfidiam Judaeis, ad salvandas per orbem nationes transmigrare dignatus est. Qui dicta vel acta Pharaonis sive Nabuchodonosor typice super hostibus Ecclesiae intelligenda tradiderunt. Verbi gratia : Pharao praecepit infantes populi Dei masculos in flumine necari, feminas reservari : quia diabolus fortia in nobis opera exstinguere, fluxa et infirma cupit enutrire. Item Nabuchodonosor jussit omnes populos sibi subditos audita voce symphoniarum et musicorum prostratos adorare statuam suam. Et diabolus satagit genus humanum per dulcedinem pompae terrestris a rectitudine mentis inflectere, et ad sequendam cupiditatem, quae est «simulacrorum servitus» deceptorum corda pervertere ».
cunctis principibus et pueris suis fortissimis
interl.|  apostolis. Unde : « Pueri, numquid pulmentarium habetis? » Et alibi : « Quia pueri communicaverunt carni et sanguini et ipse communicavit eisdem »
interl.|  "quos neque mors neque vita separabit a caritate Christi"

Io. 21, 5.
Hbr. 2, 14.
Cf. Rm. 8, 37-38.
Persarum et Medorum inclitis et prefectis provinciarum
interl.|  prelatis Ecclesiarum
coram se,
interl.|  coram se in beneplacito suo
Numérotation du verset Est. 1,4 
ut ostenderet divitias glorie regni sui
interl.|  scientie et sapientie que ducunt ad regnum beatitudinis
ac magnitudinem atque iactantiam
interl.|  ostensionem
potentie sue, multo tempore, centum videlicet
interl.|  propter eternam vitam, quia centernarius perfectus est numerus et a leva transit in dexteram
et octoginta diebus.
Numérotation du verset Est. 1,5 
Cumque implerentur dies convivii,
marg.|  DIES  CONVIVII. Magnatum vel primitivorum fidelium qui primi refecti sunt secundum illud : « Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel ».
marg.|  In sacramento dominice resurrectionis et novi Testamenti et vere circumcisionis et octo sunt beatitudines ad quas istud convivium perducit, quod fit tantum diebus mali autem convivabuntur in noctibus.

Mt. 15, 24.
invitavit
interl.|  per apostolos, unde : « Ecce convertimur ad gentes »

Act. 13, 46.
omnem populum,
interl.|  etiam gentes
qui inventus est in Susis
interl.|  que est civitas gentium et per synecdochen gens significatur

in Ed1455 Rusch ] om. Weber
a maximo usque ad minimum et iussit septem diebus
interl.|  toto tempore huius vite que septem diebus agitur

iussit - septem diebus ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
convivium preparari in vestibulo
interl.|  presenti Ecclesia in qua nos fide et operibus ad introeundum paradisum preparamus in qua Verbi Dei dapibus electi satiantur
horti
interl.|  horti eterne iocunditatis ubi consite arbores fructifere, id est sancti meritis preclari
et nemoris quod regio
interl.|  Christi enim regis nostra dono ibi sancti fruuntur regno perpetuo
cultu et manu
interl.|  operibus
consitum erat.
Numérotation du verset Est. 1,6 
interl.|  specialis ornatus
aerii coloris
interl.|  celestis conversationis
et carbasini
interl.|  sabine, carbasinus color auro similatur

carbasini ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] carpasini Weber
ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis
interl.|  celestis contemplationis

ac Ed1455 Rusch Clementina ] et Weber
atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant
marg.|  ET  PENDEBANT. Byssus mortificationem carnis significat. Purpura sanguinem martyrii. Columne marmoree firmitatem doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis et purpureis funibus per circulos eburneos in columnis marmoreis suspendebantur quia decor Ecclesie in sapientie meditatione et in virtutum ascensione per carnis mortificationem et castitatem cum martyrii dignitate in doctoribus debet effulgere et ipsorum verbo et exemplo ad aliorum notitiam pervenire ut ab his instructi et confortati aulam paradisi mereantur introire.

Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 640A-B : « Byssus enim mortificationem carnis significat, purpura sanguinem martyrii, ebur castitatem corporis, et columnae marmoreae firmitatem sanctorum doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis funibus atque purpureis per circulos eburneos in columnis marmoreis suspensa essent, quia decor sanctae Ecclesiae, sive [640B] sit in meditatione sapientiae seu in profectu virtutum per continentiam atque castitatem corporum, scilicet cum martyrii dignitate in doctoribus sancti Evangelii fulgere debet, et tam in illorum verbo quam etiam exemplo ad multorum notitiam pervenire, ut ab his instructi, his incitati atque confortati, ad aulam coelestis imperii rite pertingere possint ».
et columnis marmoreis fulciebantur.
marg.|  ET  COLUMNIS. Id est doctoribus de quibus dicitur : « Ego confirmavi columnas eius ». Et alibi : « Columnas fecit argenteas reclinatorium aureum ».

Ps. 74, 4.
Ct. 3, 10.
Lectuli
interl.|  unde in Cantico : « Lectulus noster floridus »
interl.|  id est quies contemplationis in qua quiescunt sancti

Ct. 1, 15.
quoque aurei
interl.|  pro sapientia
et argentei
interl.|  pro eloquentia
super pavimentum
interl.|  humilitatem prelatorum qua minoribus preparant lectum
marg.|  SUPER  PAVIMENTUM. Smaragdus, a nimia viriditate sui sic vocatur, parvum genus marmoris candidissimum. Per virorem enim fidei et candorem castitatis construitur fundamentum humilitatis. « Beati enim pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum » et : « qui se humiliat exaltabitur » et alibi : « Discite a me » etc.

Mt. 5, 3.
Lc. 18, 14.
Mt. 11, 29.
Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 640C-D : « Smaragdus enim gemma est a nimia viriditate vocata; Pariusque genus est marmoris candidissimi. Et apte dicitur his duobus lapidibus pavimentum esse depictum, ubi lecti fuerunt positi, quia per candorem, hoc est, castitatem corporis, et per virorem bonae [640D] mentis in gratia Dei semper virentis bene construitur fundamentum humilitatis, ubi condignis quibusque praemium praeparatur aeternae quietis. Unde scriptum est : «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V).» Et, «Qui se bene humiliaverit, rite exaltabitur (Matth. XXIII).» Hinc eadem Veritas alibi in Evangelio ad discipulos ait : «Discite a me quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris, jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI).» «Bibebant autem, qui invitati erant ad regale convivium, aurcis poculis».
smaragdino
interl.|  virore fidei
et pario stratum lapide
interl.|  candore castitatis
dispositi erant quod mira varietate
interl.|  » Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato »
interl.|  virtutum

Ps. 44, 10.
pictura decorabat.
interl.|  picturam fecit Deus non homo
Numérotation du verset Est. 1,7 
Bibebant autem
interl.|  spiritales convive
qui invitati erant aureis poculis
interl.|  evangelicis verbis spiritali sapientia conditis
et aliis atque aliis vasis
interl.|  legis et apostolorum et prophetarum
cibi inferebantur.
interl.|  id est spiritales delicie quibus saginantur anime
Vinum quoque
interl.|  Verbi Dei celestis gratie
marg.|  VINUM. Secundum illud  : « Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris » etc."Alii datur sermo scientie, alii sapientie, alii fides, alii gratia sanitatum". Donum accipere, filios vult Deus non servos, voluntatem vult non necessitatem, secundum illud : « Qui potest capere capiat ». Itemaa   : « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata » et ab   : « si vis perfectus esse, vade et vende omnia ».ac 

Rm. 5, 5.
Cf. 1Cor. 12, 8.
Mt. 19, 12.
aa  Mt. 19, 17.
ab  Mt. 19, 21.
ac  Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 641A-C : « Vinum quoque ut magnificentia regia dignum est, abundans et praecipuum convivantibus ponitur, cum donum coelestis gratiae singulis quibusque fidelibus secundum dispensationem divinae clementiae et sancti Spiritus distributionem largissime impenditur, quando juxta Pauli sententiam : «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per sanctum Spiritum, qui datus est nobis (Rom. V),» et, «Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae; alii autem sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum : alteri fides in eodem Spiritu; [641B] alii gratia sanitatum in uno Spiritu : alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII).» Quod autem novissime narratur non esse quemquam qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis, ut sumeret unusquisque quod vellet; significat gratiae libertatem, ubi nemo ad percipiendum donum spiritale cogitur invitus, sed voluntas prompta singulorum quaeritur, juxta illud Dominicum testimonium, quo dicit : «Qui potest capere capiat (Matth. XIX).» Et item : «Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Ibid.).» Et iterum : «Si vis, ait, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in [641C] coelo, et veni, sequere me (Ibid.) ».
ut magnificentia regia
interl.|  non parvitate nostra
interl.|  dividens singulis prout vult
dignum erat abundans et precipuum ponebatur.
interl.|  abundanter tribuit et non improperat
Numérotation du verset Est. 1,8 
Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat preponens mensis
interl.|  scripturarum

sicut Rusch Clementina ] sic Weber
singulos
interl.|  doctores
de principibus suis
interl.|  maioribus Ecclesie qui dant « in tempore tritici mensuram »ad 

ad  Lc. 12, 42.
ut sumeret unusquisque quod vellet.
marg.|  UNUSQUISQUE. Secundum velocitatem et capacitatem et utilitatem singulorum. Sic enim temperanda est predicatio ut in omnibus utilis fiat nulli {t. 2 : Erfurt, f. 180va ; facsim., p. 360a} [Rusch, f. 180va ] noceat et inter omnium vitia quasi gladius anceps transeat, sic per superbiam rescindens auferat ut non augeat timiditatem. Sic otiosis et torpentibus sollicitudinem operis imponens ut inquietis et curiosis non augeat importunam actionem et sic de ceteris.ae 

ae  Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 641C-D : « Praeponit enim rex noster in sanctae Ecclesiae celebri ac sacro convivio doctores suos super mensam sacrarum Scripturarum, ut unicuique fidelium dispensent dogma congruum, et uniuscujusque qualitatem conforment verbi praedicationi, ut inde sumat unusquisque quod sibi possibile et utile esse perspexerit. Tanta quippe arte vox doctoris temperanda est, ut cum diversa sint auditorum vitia, et singulis inveniatur congrua, et tamen sibimetipsi non sit diversa; ut inter passiones medias uno quidem ductu transeat, sed more ancipitis gladii tumores cogitationum carnalium ex diverso incidat, quatenus sic superbis praedicetur humilitas, ut tamen timidis non augeatur metus; [641D] sic timidis infundatur auctoritas, ut tamen superbis non crescat effrenatio; sic otiosis ac torpentibus praedicetur sollicitudo boni operis, ut tamen inquietis immoderatae licentia non augeatur actionis ».
Numérotation du verset Est. 1,9 
Vasthi quoque regina
interl.|  plebs iudaica que regnare videbatur, cum in cultu unius Dei preminebat ceteris gentibus
fecit convivium
interl.|  refectionem legis
feminarum
interl.|  sanctarum animarum
in palatio ubi rex Assuerus manere consueverat.
marg.|  IN  PALATIO. Hierusalem ubi templum et sancta sanctorum. Vel in sancte Scripture meditatione in qua divinitas potentie sue tribuit notitiam.af 

af  Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 2, PL 109, 642B : « Haec ergo convivium feminarum, ubi rex manere consueverat, fecit, hoc est, in ipsa Jerusalem, ubi templum Dei et Sancta sanctorum fuerant, cultu observantiam legis exhibuit, vel in Scripturarum sacrarum meditatione, in qua divinitus potentiae suae notitiam tribuens suis animabus refectionem scientiae spiritalis impendit ».
Numérotation du verset Est. 1,10 
Itaque die septimo, cum rex esset hilarior
interl.|  nobis secundum opinionem
et post nimiam potionem
interl.|  copiosam sancti Spiritus gratiam quam apostoli potati sunt
incaluisset
interl.|  in apostolis
mero,
interl.|  Spiritus sancti musto de quo diciturag   : « Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc »

ag  Io. 2, 10.
precepit Maumam et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgatha et {t. 2 : Erfurt, f. 180va ; facsim., p. 360a} [Rusch, f. 180va ] Zarath et Charchas septem eunuchis
interl.|  predicatoribus repletis septiformi spiritu « qui se castraverunt propter regnum celorum »ah 

ah  Mt. 19, 12.

Maumam Rusch Clementina ] Mauman Weber
qui in conspectu eius ministrabant,
interl.|  verbum Dei
Numérotation du verset Est. 1,11 
ut introducerent reginam
interl.|  iudaicam plebem
Vasthi coram rege,
interl.|  ad convivium spiritale
posito super caput eius diademate,
interl.|  honore religionis
ut ostenderet
marg.|  UT  OSTENDERET. « Ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium » ai  etc. Tunc enim Dei filius incarnatus legis mysteria quibus ante fideles paverat abundantiori gratia manifestavit.aj 

ai  Gal. 4, 4.
aj  Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 2, PL 109, 648D-649A : « Cujus temporis meminit apostolus Paulus scribens ad Galatas, ita dicens : «Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum recuperemus (Galat. IV).» Et ad Ephesios : «Deus, inquit, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, et cum essemus mortui [649A] peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia estis salvati, et conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu (Ephes. II) ».

ut Ω Ed1455 Rusch Clementina ] et Weber
cunctis populis
interl.|  nationibus
et principibus
interl.|  regibus nobilioribus
eius pulchritudinem. Erat enim pulchra valde.
interl.|  prerogativa patrum scientia legis et prophetarum

eius Ed1455 Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Est. 1,12 
Que renuit et ad regis imperium
marg.|  QUE  RENUIT. Non solum legatos despiciens sed et regis imperium. Unde in evangelio senior enim filius a patre rogatus ad convivium noluit introireak  et qui ad cenam vocati aliis rebus occupati noluerunt venire, iuxta indignationem patrisfamilias reiecti sunt et alii loco illorum constitutial  .am 

ak  Cf. Lc. 15, 28.
al  Cf.Mt. 22, 1-14.
am  Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 2, PL 109, 643B-C : « Sed illa non solum legatos despiciens, verum etiam supremi regis imperium spernens venire contempsit. Quod in evangelicis parabolis ipse scilicet Dominus innotuit, cum pii patris clementiam super filii prodigi poenitentis susceptione vitulum [643C] mactasse et convivium instruxisse declaravit, ubi senior filius, licet oppido rogatus fuerit a patre, tamen introire contempsit. Et alibi ad nuptias quas rex filio suo paravit, nec non ad magnam coenam quam quidam homo parasse, et multos advocasse commemoratur, illi qui ambitione aliarum rerum detenti fuerant, venire nolle descripti sunt; ob quod etiam summi patrisfamilias justa indignatione rejecti, et alii in locum illorum substituti commemorantur ».
quod per eunuchos mandaverat venire contempsit. Unde iratus10  et nimio furore succensus,
interl.|  salvator noster de quo dicituran   : « Concupiscet rex decorem tuum »

an  Ps. 44, 12.

10  iratus] + rex Weber
Numérotation du verset Est. 1,13 
interrogavit sapientes
interl.|  doctores spiritu septiformi precellentes
qui ex more regio ei semper11  aderant
interl.|  recta fide et operatione

11  ei semper ΛL P H Rusch ] inv. Weber
et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges ac iura maiorum,
interl.|  prophetarum
Numérotation du verset Est. 1,14 
Erant autem primi et proximi Charsena et Zethar12  et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum
interl.|  predicatores gentium

12  Zethar Ed1455 Rusch ] Sethar Weber
atque Medorum qui vedebant13  faciem
interl.|  voluntatem

13  vedebant] videbant Weber
regis et primi post eum residere soliti erant,
interl.|  in regno Ecclesie vel celestis
Numérotation du verset Est. 1,15 
cui sententie Vasthi regina subiaceret que Assueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset.
Numérotation du verset Est. 1,16 
Responditque Mamucha14 
marg.|  RESPONDITQUE. Hic novissimus in ordine septem sapientium numeratus sententiam promulgat et Paulum apostolum significat qui dicitao   : « Ego sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus » et contradicentibus Iudeis et zelo repletis aitap   : « Quia vos indignos iudicatis vite eterne ecce convertimur ad gentes ».aq 

ao  1Cor. 15, 9.
ap  Cf. Act. 13, 46.
aq  Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 2, PL 109, 645A : « Apte quoque per Mamuchan, qui novissimus in ordine septem sapientum numeratur, sententiam de Vásthi promulgabat, per quod persona Pauli apostoli, qui novissime ad apostolatum convocatus est, exprimitur, per quem Judaeis sua perfidia rite exprobratur. Ipse enim de se ait : «Ego autem sum minimus apostolorum (I Cor. XV).» Et alibi : «Mihi, inquit, omnium sanctorum minimo data est gratia haec, ut evangelizem Christum in gentibus (II Cor. III) ».

14  Mamucha Ed1455 Rusch ] Manucha ΩS, Mamuchan Weber
audiente rege atque principibus : Non solum regem lesit regina Vasthi,
interl.|  quasi publica res agitur
sed omnes populos
interl.|  subditos
et principes15 
interl.|  predicatores

15  populos et principes Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
qui sunt in cunctis provinciis
interl.|  Ecclesiis
regis Assueri.
Numérotation du verset Est. 1,17 
Egredietur enim sermo regine ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos et dicant : Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit.
Numérotation du verset Est. 1,18 
Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio
Numérotation du verset Est. 1,19 
si16  tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribantur17  iuxta legem Persarum atque Medorum quam preteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi egrediatur18 
interl.|  Synagoga que contempsit

16  si] et praem. Weber | 17  scribantur] scribatur Weber | 18  egrediatur Weber Rusch ] ingrediatur Weber |
interl.|  quasi sponsa in cubili
interl.|  quo regnabat cum regem
sed regnum illius altera
interl.|  Ecclesia de gentibus
que melior illa est accipiat.
interl.|  fide et devotione de qua diciturar   : « Astitit regina a dextris tuis »

ar  Ps. 44, 10.
Numérotation du verset Est. 1,20 
Et hoc in omne quod latissimum est
interl.|  » In omnem terram exivit sonus eorum »as 

as  Ps. 18, 5 ; cf. Rm. 10, 18.
provinciarum tuarum
interl.|  Ecclesiarum
divulgetur imperium et cuncte uxores
interl.|  subdite plebes
tam maiorum
interl.|  apostolorum
quam minorum
interl.|  successorum
deferant maritis suis
interl.|  prelatis
honorem19  .
interl.|  scilicet obedientie

19  honorem] om. Weber
Numérotation du verset Est. 1,21 
Placuit consilium eius regi et principibus
interl.|  coapostolis
fecitque rex iuxta consilium20  Mamucha21 
interl.|  Pauli

20  consilium] consultum Weber 21  Mamucha ΩJM Ed1455 Rusch ] Mamuchan Weber
Numérotation du verset Est. 1,22 
et misit
interl.|  per predicatores
epistolas
interl.|  admonitiones, correptiones
ad universas provincias regni sui, ut queque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris
interl.|  » Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei »at 

at  Corpus antiphonalium officii (n° 3634, 6053, 6110, 6936, 7100, 7101, 7531, 7688, 7693, 8126 : Antiphona, versiculus et versus aliquorum responsoriorum, praesertim in tempore Pentecostes) << Act. 2, 4 : « Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et ceperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis » ; Act. 2, 11 : « Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei ».
esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Est. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber24.xml&chapitre=24_1)