initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<24. *Esther*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Est. 13,1 
Rex maximus Artaxerxes ab India usque Ethiopiam centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui eius imperio subiecti sunt salutem.

1 salutem] + dicit Weber
Numérotation du verset Est. 13,2 
÷ Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem mee dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentie magnitudine sed clementia et lenitate gubernare subiectos ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
Numérotation du verset Est. 13,3 
÷ Querente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui, sapientia et fide ceteros precellebat et erat post regem secundus, Aman nomine,

posset hoc] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 13,4 
÷ indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum qui novis uteretur legibus et contra omnium gentium consuetudinem faciens regum iussa contemneret et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.

c. f.] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 13,5 
÷ Quod cum didicissemus videntes unam gentem rebellem adversum omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque iussionibus contraire et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
Numérotation du verset Est. 13,6 
÷ iussimus ut quoscumque Aman qui omnibus provinciis prepositus est et secundus a rege et quem patris loco colimus monstraverit cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis nullusque eorum misereatur quarta decima die duodecimi mensis adar anni presentis
Numérotation du verset Est. 13,7 
÷ ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes reddant imperio nostro pacem quam turbaverant.

turbaverant] turbaverunt Weber
Hucusque exemplar epistole. Que sequuntur post eum locum scripta reperi ubi legitur : Pergensque Mardocheus fecit omnia que ei mandaverat Esther nec tamen habetur   in hebraico et apud nullum penitus feruntur interpretum .

habetur] habentur Weber
Numérotation du verset Est. 13,8 
÷ Mardocheus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius
Numérotation du verset Est. 13,9 
÷ et dixit : Domine Domine rex omnipotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tue resistere voluntati, si decreveris salvare Israel,
Numérotation du verset Est. 13,10 
÷ tu fecisti celum et terram et quidquid celi ambitu continetur ;

quidquid] quicquid Weber
Numérotation du verset Est. 13,11 
÷ Dominus omnium es nec est qui resistat maiestati tue.
Numérotation du verset Est. 13,12 
÷ Cuncta nosti et scis quia non pro superbia et contumelia et aliqua glorie cupiditate fecerim hoc ut non adorarem Aman superbissimum.
Numérotation du verset Est. 13,13 
÷ Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem
Numérotation du verset Est. 13,14 
÷ sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.

Deo] Domino Weber
Numérotation du verset Est. 13,15 
÷ Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere et hereditatem tuam delere.

nostri] om. Weber
Numérotation du verset Est. 13,16 
÷ Ne despicias partem tuam quam redemisti de Egypto.

redemisti] + tibi Weber
Numérotation du verset Est. 13,17 
÷ Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudium ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne10  claudas ora te canentium.

10  ne] non Weber
Numérotation du verset Est. 13,18 
÷ Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum eo quod eis certa mors impenderet.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Est. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber24.xml&chapitre=24_13)