|
<24. *Esther*>Capitulum 14
Numérotation du verset
Est. 14,1
÷ {t. 2 : Erfurt, f. 186ra ; facsim., p. 371a}
[Rusch, f. 186ra ] Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat.
Numérotation du verset
Est. 14,2
÷ Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctu1
apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput et corpus suum humiliavit ieiuniis omniaque loca in quibus ante letare2
consueverat crinium laceratione complevit
1
luctu] luctui
Weber
2
ante letare] laetari ante
Weber
Numérotation du verset
Est. 14,3
÷ et deprecabatur Dominum Deum Israel dicens : Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam et cuius preter te nullus auxiliator est alius,
Numérotation du verset
Est. 14,4
÷ periculum meum in manibus meis est.
Numérotation du verset
Est. 14,5
÷ Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis gentibus et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es.
Numérotation du verset
Est. 14,6
÷ Peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manus3
inimicorum nostrorum.
3
manus] manibus
Weber
Numérotation du verset
Est. 14,7
÷ Coluimus enim deos eorum. Iustus es, Domine,
Numérotation du verset
Est. 14,8
÷ et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute sed robur manuum suarum idolorum potentie deputantes
Numérotation du verset
Est. 14,9
÷ volunt tua mutare promissa et delere hereditatem tuam et claudere ora laudantium te4
atque extinguere gloriam templi et altaris tui
4
laudantium te]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 14,10
÷ ut aperiant ora gentium et laudent idolorum fortitudinem et predicent carnalem regem in sempiternum.
Numérotation du verset
Est. 14,11
÷ Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram, sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos cepit sevire disperde.
Numérotation du verset
Est. 14,12
÷ Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostre et da mihi5
fiduciam Domine rex deorum et universe6
potestatis.
5
da mihi]
inv. Weber
6
Domine - rex deorum et universe]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 14,13
÷ Tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu7
leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt.
7
conspectum]
corr.
, comspctum
cacogr. Rusch
, conspectu
Weber
Numérotation du verset
Est. 14,14
÷ Nos autem libera in8
manu tua et adiuva me, nullum aliud9
auxilium habentem10
nisi te Domine qui11
habes omnium licentiam12
,
8
in]
om. Weber
|
9
aliud] alium
Weber
|
10
a. h.]
inv. Weber
|
11
qui]
om. Weber
|
12
licentiam] scientiam
Weber
|
Numérotation du verset
Est. 14,15
÷ et nosti quia oderim gloriam iniquorum et detester cubile incircumcisorum et omnis alienigene.
Numérotation du verset
Est. 14,16
÷ Tu scis necessitatem meam quod abominer signum superbie et glorie mee quod est super caput meum in diebus ostentationis mee et detester illud quasi pannum menstruate et non portem in diebus silentii mei
Numérotation du verset
Est. 14,17
÷ et quod non comederim in mensa Aman nec mihi placuerit convivium regis et non biberim vinum libaminum
Numérotation du verset
Est. 14,18
÷ et numquam locuta13
sit ancilla tua ex quo huc translata sum usque in presentem diem nisi in te Domine Deus Abraham.
13
locuta] letata
Weber
Numérotation du verset
Est. 14,19
÷ Deus fortis super omnes, exaudi vocem earum14
qui nullam aliam spem habent et libera nos de manu iniquorum et erue me a timore meo.
14
earum] eorum
Weber
Hec quoque addita reperi in editione vulgata15
:
15
Hec quoque... vulgata Ed1460 Ed1462
Rusch
] initio capituli 15
Clementina Weber
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Est. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber24.xml&chapitre=24_14) |