initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<24. *Esther*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Est. 15,1 
÷ Et mandavit ei haud dubium quin Esther Mardocheus ut ingrederetur ad regem ut rogaret pro populo suo et pro patria sua.

1 Hester] Hesteri Weber 2 ut] et Weber
Numérotation du verset Est. 15,2 
÷ Memorare inquit dierum humilitatis tue quomodo nutrita sis in manu mea quia Aman secundus a rege locutus {t. 2 : Erfurt, f. 186rb ; facsim., p. 371b} [Rusch, f. 186rb ] est contra nos in mortem

Memorare] Memor Weber
Numérotation du verset Est. 15,3 
÷ et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte. Nec non et ista que subdita sunt.
Numérotation du verset Est. 15,4 
÷ Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui et circumdata est gloria sua.
Numérotation du verset Est. 15,5 
÷ Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum assumpsit duas famulas
Numérotation du verset Est. 15,6 
÷ et super unam quidem innitebatur quasi pre deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens
Numérotation du verset Est. 15,7 
÷ altera autem famularum sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans.
Numérotation du verset Est. 15,8 
÷ Ipsa autem roseo colore vultum perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum.

colore vultum] vultu colore Weber
Numérotation du verset Est. 15,9 
÷ Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus eratque terribilis aspectu.
Numérotation du verset Est. 15,10 
÷ Cumque elevasset faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam, reclinavit caput.
Numérotation du verset Est. 15,11 
÷ Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem et festinus ac metuens exilivit de solio et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur.
Numérotation du verset Est. 15,12 
÷ Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere.
Numérotation du verset Est. 15,13 
÷ Non morieris, non enim pro te sed pro omnibus hec lex constituta est.
Numérotation du verset Est. 15,14 
÷ Accede igitur et tange sceptrum.
Numérotation du verset Est. 15,15 
÷ Cumque illa reticeret, tulit auream virgam et posuit super collum eius et osculatus est eam et ait : Cur mihi non loqueris ?
Numérotation du verset Est. 15,16 
÷ Que respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei et conturbatum est cor meum pre timore glorie.

glorie] + tue Weber
Numérotation du verset Est. 15,17 
÷ Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
Numérotation du verset Est. 15,18 
÷ Cumque loqueretur rursus corruit et pene exanimata est.

rursus] rursum Weber
Numérotation du verset Est. 15,19 
÷ Rex autem turbabatur et omnes ministri eius consolabantur eum.

eum Ed1460 Ed1462 Rusch ] eam Clementina Weber
Exemplar epistole regis Artaxerxis quam pro Iudeis ad totas regni sui provincias misit quod et ipsum in hebraico volumine non habetur :

Exemplar epistole... habetur Ed1460 Ed1462 Rusch ] initio capituli 16 Clementina Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Est. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber24.xml&chapitre=24_15)