initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<24. *Esther*>

Capitulum 16

Numérotation du verset Est. 16,1 
÷ Rex magnus Artaxerxes ab India usque Ethiopiam centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostri iussioni obediunt salutem dicit.

1 nostri] nostre Weber 2 i. o.] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 16,2 
÷ Multi bonitate principum et honore qui in eos collatus est abusi sunt in superbiam
Numérotation du verset Est. 16,3 
÷ et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos qui dederunt moliuntur insidias.
Numérotation du verset Est. 16,4 
÷ Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis et humanitatis in se iura violare sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam.

p. f.] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 16,5 
÷ Et in tantum vesanie proruperunt ut eos qui credita sibi officia diligenter observant et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint mendaciorum cuniculis conentur subvertere

d. s.] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 16,6 
÷ dum aures principum simplices ex sua natura alios estimantes callida fraude decipiunt.

simplices] + et Weber
Numérotation du verset Est. 16,7 
÷ Que res et ex veteribus probatur historiis. Et ex his que geruntur quotidie quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur.
Numérotation du verset Est. 16,8 
÷ {t. 2 : Erfurt, f. 186va ; facsim., p. 372a} [Rusch, f. 186va ] Unde providendum est paci omnium provinciarum.
Numérotation du verset Est. 16,9 
÷ Nec putare debetis si diversa iubeamus ex animi nostri venire levitate sed pro qualitate et necessitate temporum ut reipublice poscit utilitas ferre sententiam.
Numérotation du verset Est. 16,10 
÷ Et ut manifestius quod dicimus intellegatis Aman filius Amadathi et animo et gente Macedo alienusque a Persarum sanguine et pietatem nostram sua crudelitate commaculans peregrinus a nobis susceptus est

a nobis - susceptus] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 16,11 
÷ et tantam in se expertus humanitatem ut pater noster vocaretur et adoraretur ab omnibus post regem secundus
Numérotation du verset Est. 16,12 
÷ qui in tantum arrogantie tumore sublatus est ut regno nos privare nos niteretur et spiritu.

nos] om. Weber
Numérotation du verset Est. 16,13 
÷ Nam Mardocheum cuius fide et beneficiis vivimus et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem
Numérotation du verset Est. 16,14 
÷ hoc cogitans ut illis interfectis insidiaretur nostre solitudini et regnum Persarum transferret in Macedonas.
Numérotation du verset Est. 16,15 
÷ Nos autem a pessimo mortalium Iudeos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus sed e contrario iustis utentes legibus
Numérotation du verset Est. 16,16 
÷ et filios altissimi et maximi semperque viventes Dei cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum et usque hodie custoditur.

altissimi] corr. , atlissimi cacogr. Rusch viventes] viventis Weber
Numérotation du verset Est. 16,17 
÷ Unde eas litteras quas sub nomine nostro ille direxerat sciatis esse irritas.
Numérotation du verset Est. 16,18 
÷ Pro quo scelere ante portas huius urbis id est Susis et ipse qui machinatus est et omnis cognatio eius pendet in patibulis, non nobis sed Deo reddente ei10  quod meruit.

10  r. ei] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 16,19 
÷ Hoc autem edictum quod nunc mittimus in cunctis urbibus proponatur ut liceat Iudeis uti legibus suis.
Numérotation du verset Est. 16,20 
÷ Quibus debetis esse adminiculo ut eos qui se ad necem eorum paraverant possint interficere tertia decima die mensis duodecimi qui vocatur adar.
Numérotation du verset Est. 16,21 
÷ Hanc enim diem Deus omnipotens11  meroris et luctus eis vertit in gaudium.

11  D. o.] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 16,22 
÷ Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem et celebrate eam cum omni letitia ut et in posterum12  cognoscantur13 

12  in posterum] imposterum cacogr. Rusch 13  cognoscantur ΩJ Ed1455 Rusch ] cognoscatur Weber
Numérotation du verset Est. 16,23 
÷ omnes qui fideliter Persis obediunt dignam pro fide recipere mercedem qui autem insidiantur regno eorum perire pro scelere.
Numérotation du verset Est. 16,24 
÷ Omnis autem provincia et civitas que noluerit sollemnitatis14  huius esse particeps gladio et igne pereat et sic deleatur ut non solum hominibus sed etiam invia bestiis15  sit in sempiternum pro exemplo contemptus et inobedientie.

14  sollemnitatis] solemuitatis cacogr. Weber 15  invia bestiis] inv. Weber
Explicit liber Esther.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Est. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber24.xml&chapitre=24_16)