initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<24. *Esther*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Est. 2,1 
His itaque gestis,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 180vb ; facsim., p. 360b} [Rusch, f. 180vb ] HIS  ITAQUE  GESTIS. Repudiata Iudea, diversi ex diversis partibus mundi ad societatem regie dignitatis per predicatores verbum Dei administrantes adducuntur et sub manu Egei - qui interpretatur ‘festivus’ - et custos est regiarum mulierum, traduntur id est committuntur, pastoribus quibus fidelium animarum custodia datur, ut eis verbo et exemplo ministrent quidquid ad cultum pietatis necessarium vident. Quicumque autem fide recta et conscientia pura regi altissimo placuerit ad ipsum ingredietur repudiata Vasthi.
postquam regis Assueri indignatio deferbuerat recordatus est Vasthi et que fecisset
interl.|  contemnens regem

indignatio deferbuerat ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
vel que passa esset.
interl.|  repudiationem
Numérotation du verset Est. 2,2 
Dixeruntque pueri regis ac ministri eius :
interl.|  consolantes regem
Querantur regi puelle
interl.|  novelle anime
virgines
interl.|  a corruptione diaboli
ac speciose
Numérotation du verset Est. 2,3 
et mittantur
interl.|  apostoli de quibus dicitur : « Ecce ego mitto vos »

Mt. 10, 16 ; Lc. 10, 3.
qui considerent
interl.|  diligenter
per universas provincias puellas speciosas et virgines
interl.|  virtutibus et operibus
et adducant eas
interl.|  verbo et exemplo
ad civitatem
interl.|  » Non potest civitas abscondi supra montem posita »

Mt. 5, 14.
Susan
interl.|  in qua regnabat Assuerus

Susan Rusch Weber ] Susam Ω
et tradant eas in domum feminarum sub manu Agei eunuchi qui est prepositus et custos mulierum regiarum
interl.|  sponsarum regis magni

eas ΩSM Rusch Clementina ] om. Weber Agei Rusch ] Egei ΩSJM Ed1455 Clementina , Egaei Weber
et accipiant
interl.|  a Deo
mundum muliebrem
interl.|  victum et cultum animarum
et cetera ad usus necessaria.
Numérotation du verset Est. 2,4 
Et quecumque inter omnes oculis regis placuerit,
interl.|  quia :"multi vocati pauci electi"

Cf. Mt. 20, 16.
ipsa regnet pro Vasthi.
interl.|  una non multe :"Multitudinis credentium erat cor unum"

Cf. Act. 4, 32.
Placuit sermo regi et ita ut suggesserat iussit fieri.

suggesserat] suggesserant Weber
Numérotation du verset Est. 2,5 
Erat vir Iudeus in Susis civitate, vocabulo Mardocheus filius Iair, filii Semei, filii Cis de stirpe Gemini,

Gemini Ω Rusch ] Iemini Weber
Numérotation du verset Est. 2,6 
qui translatus fuerat
interl.|  persecutor Ecclesie factus
eo tempore quo Iechoniam regem Iuda
interl.|  preparatos captivitati spiritali. Iechonias enim ‘preparatio Domini’ interpretatur
Nabuchodonosor
interl.|  diabolus
rex Babylonis
interl.|  confusionis
transtulerat,
Numérotation du verset Est. 2,7 
qui fuit nutricius
interl.|  magister
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 181ra ; facsim., p. 361a} [Rusch, f. 181ra ] QUI  FUIT  NUTRICIUS.   Esther dicitur ‘absconsa’, Edissa ‘misericordiam’ consecuta. Hec est gentium Ecclesia que in abscondito cordis nutriens castitatem fidei et misericordiam gratiam coram oculis Domini invenit repudiata Synagoga, que in Osee vocabatur « absque misericordia ». Hanc nutrit   Mardocheus spiritalis et adoptat in filiam qui est doctor gentium in fide et veritate et est de stirpe gemini, hoc est de stirpe Beniamin.

Cf. Os. 1, 6 ; Os. 1, 8 ; Os. 2, 23.
filie
interl.|  Ecclesie
fratris sui
interl.|  Christi qui dicit : « Nuntiabo nomen tuum fratribus meis »

Hbr. 2, 12.
Edisse que altero nomine vocabatur Esther
interl.|  absconsa : « Nesciat enim sinistra tua quid faciat dextera tua »

Mt. 6, 3.

Edisse ΩJM Ed1455 Rusch , Edysse ΩS, Edissae Clementina ] Edesse Weber vocabatur Esther ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
et utrumque parentem amiserat,
interl.|  errorem et superstionem gentilem
pulchra nimis et decora facie.
interl.|  » Pulchra es et decora filia Hierusalem »

Corpus antiphonalium officii (n° 4418) : « Pulchra es et decora, filia Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata» << Ct. 6, 3 : «Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata».
Mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam.
interl.|  per verbum evangelii ad salutem generavit eternam, unde : « Filioli mei quos iterum parturio »

Gal. 4, 19.
Numérotation du verset Est. 2,8 
Cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandatum illius multe pulchre virgines10  adducerentur Susan11  et Ageo12 
interl.|  castis parentibus

mandatum Ω Ed1455 Rusch Clementina ] mandata Weber | 10  pulchre virgines ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber | 11  Susan Rusch Weber ] Susam ΩJM | 12  Ageo Rusch , Aggeo ΩSM2] Egeo ΩJM Ed1455 Clementina , Egaeo Weber |
traderentur eunucho Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum.
marg.|  ESTHER  QUOQUE. Hanc Nabuchodonosor spiritalis et rex confusionis a naturali lege et cultu unius Dei in confusionem idololatrie transtulit, sed pietas divina ad viam veritatis per predicatores revocavit.
Numérotation du verset Est. 2,9 
Que placuit ei et invenit gratiam in conspectu eius13  et precepit eunucho14  ut acceleraret mundum muliebrem
interl.|  sanam doctrinam, scripturarum scientiam et vitam eternam et honestam

13  eius ΩJ Ed1455 Rusch ] illius Weber 14  et precepit eunucho Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas
marg.|  ET  SEPTEM  PUELLAS. Id est fideles animas Spiritu sancti gratia regeneratas atque dedicatas, que eius sequuntur vestigia, fide, doctrina et operatione bona de quibus dicitur : « Adolescentule dilexerunt te nimis ».

Cf. Ct. 1, 2.
de domo regis et tam ipsam
interl.|  sponsam
quam pedissequas eius
interl.|  adolescentulas
ornaret
interl.|  donis virtutum
atque excoleret.
interl.|  verbo et exemplo
Numérotation du verset Est. 2,10 
Que
interl.|  Ecclesia de gentibus
noluit indicare ei
marg.|   Que noluit. Quia peccatorum labe et sordibus idololatrie per baptismum mundata opprobrium pristine iniquitatis non sustinuit ultra.
populum et patriam suam. Mardocheus enim preceperat ut de hac re omnino reticeret
interl.|  doctores qui dicunt  : « Obliviscere populum tuum » etc.

Ps. 44, 11.
Numérotation du verset Est. 2,11 
qui deambulabat
interl.|  sollicite exquirendo fidem et operationem commisse plebis
quotidie
interl.|  assidue, unde Apostolus : « Sollicitudo omnium Ecclesiarum » et : « Quis infirmatur et ego non infirmor »

2Cor. 11, 28.
2Cor. 11, 29.
ante vestibulum
interl.|  ante regulam recte fidei
domus,
interl.|  celestis Hierusalem
in qua electe virgines
interl.|  anime
servabantur curam agens salutis Esther et scire volens quid ei accideret.
Numérotation du verset Est. 2,12 
Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent
interl.|  tamquam sponse
ad regem,
interl.|  celestem
expletis omnibus que ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur, ita dumtaxat ut sex mensibus15  oleo unguerentur mirtino
interl.|  nomine fidei et pinguedine dilectionis

15  mensibus Ω Rusch Clementina ] menses Weber
et aliis sex quibusdam pigmentis
interl.|  bonorum operum
et aromatibus
interl.|  virtutum
Numérotation du verset Est. 2,13 
Ingredientesque
interl.|  in baptismum
ad regem
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 181rb ; facsim., p. 361b} [Rusch, f. 181rb ] INGREDIENTES. Quecumque anima certat ad thalamum Christi properare, condignum a suis doctoribus accipit ornamentum et quo magis se devotam ad agnitionem fidei et exercitium operis preparat eo amplius a doctoribus instruitur, ut de competentium numero sancte Trinitatis integram fidem et confessionem ad perceptionem baptismi et unctionem chrismatis ut celesti sponso veraciter iungatur accedat.
quidquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant
interl.|  a doctoribus prius
et ut eis placuerat composite de tricliniis16 
interl.|  Trinitatis fidei

16  tricliniis] triclinio Weber
feminarum ad regis cubiculum transiebant.
Numérotation du verset Est. 2,14 
Et que intraverat vespere, egrediebatur mane,
interl.|  quia post occasum vitiorum exurgit fulgor virtutum
atque exinde17 
marg.|  ATQUE  EXINDE. Qui se ab Ecclesia per vitiorum sordes separaverit, merito in secundas edes retruditur, ubi concubine regis morantur, quia sane fidei casus descensum honoris meretur, nec habet ultra potestatem ad regem redire, nisi superna gratia visitatus in pristine statum dignitatis restituatur.

17  exinde] inde Weber
in secundas edes deducebantur18  , que sub manu Sasagazi eunuchi erant, qui concubinis regis presidebat, nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine.

18  deducebantur] deducebatur Weber
Numérotation du verset Est. 2,15 
Evoluto autem tempore per ordinem,
marg.|  EVOLUTO. Id est transactis quinque etatibus mundi, quibus patrum propago processerat, instabat sexta etas veniente redemptore in qua gentium multitudo per evangelium vocanda erat.
instabat dies
interl.|  sexta etas : « Ubi venit plenitudo temporis »

Gal. 4, 4.
quo Esther
interl.|  Ecclesia de gentibus
filia Abiail19  fratris Mardochei,
interl.|  doctorum et precipue Pauli

19  Abiail] Abiael ΩJ, Abihel ΩM, Abiahil Clementina Weber
quam sibi adoptaverat in filiam
interl.|  ut supra
deberet intrare20  ad regem.
interl.|  per baptismum

20  deberet intrare ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Que non quesivit muliebrem cultum, sed quecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum hec ei ad ornatum dedit.
interl.|  quia plus credidit doctoribus quam sibi, que utilia sunt melius novit medicus quam infirmus
Erat enim formosa valde
interl.|  circumdata varietate virtutum
et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
Numérotation du verset Est. 2,16 
Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo qui vocatur thebeth21 
marg.|  THEBETH apud Hebreos, adimos apud Grecos, ianuarius est apud Latinos, in quo Dominus incarnatus, octavo die circumcisus, a magis adoratus et mysticis muneribus est honoratus, in quo etiam a Iohanne baptizatus esse predicatur.

21  thebeth ΩJ Ed1455 Rusch ] tebeth Weber
septimo anno regni eius.
interl.|  benignitatis anno septiformi gratia Spiritus sancti repleto
Numérotation du verset Est. 2,17 
et adamavit22  eam
interl.|  Ecclesiam

22  adamavit ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] amavit Weber
rex
interl.|  Christus
plus quam omnes mulieres,
interl.|  nationes
habuitque gratiam
interl.|  virtutum
et misericordiam
interl.|  remissionem peccatorum
coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni
interl.|  consortem sibi regni fecit
in capite eius
interl.|  in mente
fecitque eam regnare
interl.|  » Astitit regina a dextris tuis »

Ps. 44, 10.
in loco Vasthi.
interl.|  Synagoge que regem spernendo et crucifigendo regni dignitatem amisit
Numérotation du verset Est. 2,18 
Et iussit convivium preparari permagnificum cunctis principibus et servis suis
interl.|  convivium : spiritale gaudium in toto orbe, ubi epule spiritales, ubi mysteria corporis et sanguinis Domini
pro coniunctione et nuptiis Esther.
interl.|  Ecclesie
Et dedit requiem
interl.|  » Venite ad me omnes qui laboratis » etc.

Mt. 11, 28.
universis23  provinciis
interl.|  deposito onere peccatorum

23  universis] in praem. Weber
ac dona
interl.|  spiritalia
interl.|  dedit dona hominibus
largitus est iuxta magnificentiam principalem.
Numérotation du verset Est. 2,19 
Cumque et secundo quererentur virgines
marg.|  CUMQUE  ET  SECUNDO. Non sufficit Christo primitivam sibi sociare Ecclesiam, sed per predicatores de gentibus multitudinem acquisivit copiosam. Unde : « Alias oves habeo que non » etc. et « illas oportet me adducere ».

Io. 10, 16.
et congregarentur Mardocheus
interl.|  doctores qui convocant gentes ad introitum fidei et sacramentum baptismi

24  ianuam regis Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 2,20 
necdumque prodiderat Esther patriam et populum suum iuxta mandatum eius.
interl.|  quia sancta Ecclesia nihil agit per arrogantiam, unde : « Omnis gloria filie regis ab intus » et alibi :"Gloria mea testimonium conscientie mee"

Ps. 44, 14.
2Cor. 1, 12.
Quicquid enim ille precipiebat observabat Esther et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat.
interl.|  quo eam primis Ecclesie redimentis instruebat
Numérotation du verset Est. 2,21 
Eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis,
interl.|  evirati sine robore animi
interl.|  Scribe et philosophi clavem scientie habentes, nec intus euntes nec alios intrare permittentes
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 181va ; facsim., p. 362a} [Rusch, f. 181va ] DUO  EUNUCHI. Possunt in duobus eunuchis schismatici et heretici notari qui fraudis et malite venenum corde gestantes contra veritatem consiliantur, ut eam credentibus auferant et Christum, id est fidem Christi in ipsis fidelibus, interficiant sed eorum iniquitatem sancti doctores manifestant, ut innocentes salventur et illi iusta ultione puniantur.
qui ianitores erant et in primo palatii limine residebant25 
interl.|  quasi principes doctrine

25  residebant ΩS Ed1455 Rusch ] presidebant Weber
volueruntque insurgere
interl.|  » Collegerunt principes et Pharisei concilium »

Cf. Io. 11, 47.
in regem
interl.|  Christum
et occidere eum.
Numérotation du verset Est. 2,22 
Quod Mardocheum
interl.|  ordinem predicatorum
non latuit statimque nuntiavit
interl.|  fidelibus
regine Esther et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat.
Numérotation du verset Est. 2,23 
Quesitum est et inventum et appensus est26  uterque eorum in patibulo. Et iussit rex ut in libro memoriali scriberetur, ut pro vita sua aliquid repensaret ei27  mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege.
marg.|  HISTORIIS  ET  ANNALIBUS. Duobus Testamentis in quibus scriptum est que iustis premia que iniustis debeantur supplicia unde : « Ibunt hi in supplicium eternum iusti autem vitam in eternam ». Et in Ezechiele : « Iustitia iusti super eum et impietas impii erit super eum ».

Cf. Mt. 25, 46.
Cf. Ez. 18, 20.

26  est ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber 27  et iussit…repensaret ei tantum Ed1455 Rusch cum LXX ] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Est. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber24.xml&chapitre=24_2)