|
<24. *Esther*>Capitulum 3
Numérotation du verset
Est. 3,1
Post hec rex Assuerus
interl.|
Christus
exaltavit
interl.|
temporaliter
Aman
interl.|
iniquitas interpretatur
filium Amadathi qui erat de stirpe Agag
marg.|
AMAN
FILIUM
AMADATHI. Potentes seculi qui beneficiis divina potestate collatis abutentes quos consortes habent nature dedignantur habere consortes gratie et honorem et reverentiam quam soli Deo debuerunt in sese transferre contendunt. Eos autem qui consentire nolunt odiis et cruciatibus persequuntur, sed iusto Dei iudicio in insidiis suis capiuntur iniqui. Unde dicitura
: « Iustus de angustia liberatur et traditur impius pro eo ». Potest per Aman quem Iosephus de stirpe Amalech esse commemorat Iudeorum populus figurari qui prophetas occiderunt et Dominum prophetarum et apostolos eius, generis nobilitatem propter incredulitatem et duritiam cordis {t. 2 : Erfurt, f. 181vb ; facsim., p. 362b}
[Rusch, f. 181vb ] perdentes, qui per Isaiamb
« principes Sodomorum et populus Gomorre » dicuntur. Unde Ezechielc
: « Pater tuus Amorreus et mater tua Cethea ».
a
Prv. 11, 8. b
Is. 1, 10. c
Ez. 16, 3.
et posuit solium eius super omnes principes quos habebat.
Numérotation du verset
Est. 3,2
Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua1
et adorabant Aman, sic enim eis preceperat imperato, solus Mardocheus
interl.|
predicatores evangelii
1
genua
Ed1455
Rusch Clementina
] genu
Weber
non flectebat genu nec2
adorabat eum.
interl.|
» Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies »d
d
Mt. 4, 10 ; Lc. 4, 9. 2
nec ΩJ
Rusch
] neque
Weber
Numérotation du verset
Est. 3,3
qui ad fores palatii residebant4
: Cur preter ceteros non observas mandatum5
regis ?
Numérotation du verset
Est. 3,4
Cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia. Dixerat enim eis se esse Iudeum.
Numérotation du verset
Est. 3,5
Quod cum audisset {t. 2 : Erfurt, f. 181vb ; facsim., p. 362b}
[Rusch, f. 181vb ] Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu, nec se adoraret, iratus est valde
Numérotation du verset
Est. 3,6
et pro nihilo duxit
interl.|
id est habuit
in unum Mardocheum
interl.|
in uno tantum
interl.|
sed in omnes Iudeos
mittere manus suas audierat enim quod esset gentis Iudee magisque voluit omnem Iudeorum
interl.|
omnem plebem catholicam
qui erant in regno Assueri perdere nationem.
Numérotation du verset
Est. 3,7
Mense primo cuius vocabulum est nisan,
interl.|
ultimo tempore quando erit persecutio qualis non fuit
anno duodecimo regni Assueri missa est sors in urnam,
marg.|
MISSA
EST
SORS. Qui ad sortem Domini pertinent occiduntur quos significat ille hircus qui secundum sortem Domini in lege occidebature
.
e
Cf. Lv. 16, 7.
que hebraice dicitur phur coram Aman,
interl.|
persecutoribus fidelium
quo die et quo mense gens Iudeorum
interl.|
confessorum fidei
deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar.
Numérotation du verset
Est. 3,8
Dixitque Aman
interl.|
iudaicus populus
regi Assuero : Est populus
interl.|
christianus
per omnes provincias regni tui
interl.|
» In omnem terram exivit sonus eorum »f
f
Ps. 18, 5.
dispersus
interl.|
unde Petrusg
: « Electis advenis dispersionis Ponti, Galatie, Capadocie, Asie et Bithynie »
g
1Pt. 1, 1.
et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cerimoniis,
interl.|
novo Testamento, undeh
: « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut et dilexi vos »
h
Io. 13, 34.
insuper et regis scita contemnens
interl.|
legem veterem
interl.|
opinione Iudeorum qui contemnit legem que occidit sequitur spiritum qui vivificat
et optime nosti
interl.|
quem nihil latet
quod non expediat regno tuo ut insolescat
interl.|
contra te
per licentiam.
interl.|
peccandi
Numérotation du verset
Est. 3,9
Si tibi placet, decerne, ut pereat
interl.|
id est perfectam observantiam legalibus observationum
et decem millia talentorum
interl.|
iusto pondere
appendam arcariis
interl.|
scribis et Phariseis
gaze tue.
interl.|
id est « thesauri sapientie et scientie Dei »i
i
Col. 2, 3.
Numérotation du verset
Est. 3,10
Tulit ergo rex annulum
interl.|
opinione Iudeorum
marg.|
TULIT
ERGO. Sicut Aman epistolas dirigens, regis signaculo eas munire conatur, ut facilius votum expleatur, sic Iudei libros divine legis in quibus est signaculum summi regis id est gratia Spiritus sancti ad comprobandam heresim suam assumunt in testimonium, reprobantes societatem gentium et Christi evangelium quasi divinis preceptis contrarium.
quo utebatur de manu sua
interl.|
potestate et operatione
et dedit
interl.|
permisit
eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudeorum
interl.|
verorum confessorum
Numérotation du verset
Est. 3,11
dixitque ad eum : Argentum quod tu6
polliceris tuum sit,
interl.|
» Sacrificium et oblationem noluisti7
»j
etc. etk
: « Non accipiam de domo tuo vitulos neque de gregibus tuis hircos »
j
Ps. 39, 7. k
Ps. 49, 9. 6
tu
Ed1455
Rusch Clementina
]
om. Weber
de populo age quod tibi placet.
interl.|
sicut diabolo dictum estl
: « Omnia que habet in manu tua sunt »
l
Iob. 1, 12.
Numérotation du verset
Est. 3,12
Vocatique sunt scribe regis mense primo nisan, tertia decima die eiusdem mensis8
et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium, ut queque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri et {t. 2 : Erfurt, f. 182ra ; facsim., p. 363a}
[Rusch, f. 182ra ] littere signate ipsius9
annulo
8
eiusdem mensis ΩS
Ed1455
Rusch Clementina
] mensis eiusdem ΩJ ΩM, eius
Weber
9
signate ipsius]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 3,13
misse sunt per cursores regis ad universas provincias
interl.|
sicut Paulus"accepit epistolas a principibus Iudeorum ut quoscumque inveniret viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem"m
m
Cf. Act. 9, 2.
ut occiderent atque delerent omnes Iudeos, a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent.
Numérotation du verset
Est. 3,14
Summa autem epistolarum hec fuit, ut omnes provincie scirent et pararent se ad predictam diem.
Numérotation du verset
Est. 3,15
Festinabant cursores qui missi erant regis imperium explere10
. Statimque in Susis pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium et cunctis Iudeis11
qui in urbe erant flentibus.
interl.|
unden
: « Plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit »
n
Io. 16, 20. 10
regis imperium – explere ΩS ΩM
Ed1455
Rusch Clementina
]
inv. Weber
11
Iudeis
Rusch Clementina
]
om. Weber
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Est. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber24.xml&chapitre=24_3) |