|
<24. *Esther*>Capitulum 6
Numérotation du verset
Est. 6,1
Noctem illam rex duxit insomnem
interl.|
« Non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel »a
||
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 183ra ; facsim., p. 365a}
[Rusch, f. 183ra ]
NOCTEM
ILLAM. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur et nulla eum latet cogitatio cui omnia presentia. Unde Apostolusb
:"Non est, in illo est et fuit", sed est in illo semper est.||
a Ps. 120, 4. b Cf. 2Cor. 1, 18.
iussitque sibi afferri1
historias et annales priorum temporum. Qui cum illo presente legerentur
1
sibi afferri ΩS
Ed1455 Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 6,2
ventum est ad eum locum
marg.|
VENTUM
EST. Gesta Mardochei memorantur coram rege, quia bona opera sanctorum doctorum numquam oblivioni tradentur, sed « in memoria eterna erit iustus »c
.||
c
Ps. 111, 7.
ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan2
et Thares eunuchorum regem Assuerum iugulare cupientium.
2
Bagathan]
scrips. cum Weber
, Bagatham
Rusch
Numérotation du verset
Est. 6,3
Quod cum rex audisset ait : Quid pro hac fide honoris ac premii Mardocheus3
consecutus est ? Dixeruntque ei servi illius ac ministri:
interl.|
qui quotidie serviunt qui"cupiunt dissolvi et esse cum Christo"d
||
d
Cf. « Cupio dissolvi et esse cum Christo » : sententia ex Phil. 1, 23 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Cassiodorus, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815. 3
Mardocheus] Mardochens
cacogr. Rusch
Nihil omnino mercedis accepit.
Numérotation du verset
Est. 6,4
Statimque rex : Quis est inquit in atrio ? Aman quippe interius atrium domus regie intraverat, ut suggereret regi et iuberet Mardocheum affigi patibulo quod ei fuerat preparatum.
Numérotation du verset
Est. 6,5
Responderunt pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur.
Numérotation du verset
Est. 6,6
Cumque esset ingressus ait {t. 2 : Erfurt, f. 183rb ; facsim., p. 365b}
[Rusch, f. 183rb ] illi : Quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat ? Cogitans autem4
in corde suo Aman5
et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare
4
autem
Ed1455 Rusch Clementina
]
om. Weber
5
in corde suo – Aman]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 6,7
respondit : Homo quem rex honorare cupit
Numérotation du verset
Est. 6,8
debet indui vestibus regiis et imponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum
Numérotation du verset
Est. 6,9
et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et6
dicat : Sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare.
6
et Ω
Ed1455 Rusch Clementina
] ac
Weber
Numérotation du verset
Est. 6,10
Dixitque ei rex : Festina
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 183rb ; facsim., p. 365b}
[Rusch, f. 183rb ]
FESTINA. Magistri Ecclesie omnium virtutum cultu et decore sapientie illustrati honorantur diademate regie dignitatis tamquam membra summi regis. Ascendunt super equum regium id est super populum fidelium in quorum cordibus residet rex angelorum. Unde Abacuce
propheta :"Ascendens super equos tuos et equitatus tuus sanitas". His Aman specialis hostis populi Dei, licet etiam invitus prebet obsequium, cum persecutores Ecclesie cogentur eidem Ecclesie reddere testimonium non valentes occultare quod manifestum est.||
e
Hab. 3, 8.
et sumpta stola et equo fac7
ut locutus es Mardocheo Iudeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quicquam de his que locutus es pretermittas.
7
fac Ω
Ed1455 Rusch Clementina
] + ita
Weber
Numérotation du verset
Est. 6,11
Tulit itaque Aman stolam
marg.|
TULIT
ITAQUE etc. Hec mutatio dextere excelli qui sibi videbatur gloriosior infra alios apparet vilior et inferior, secundum illudf
: « Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles ». Similiter Isaias aitg
: « Convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur ». Sic Synagoge compressa est superbia, Ecclesie humilitas exaltata. Sic persecutores fidei ad nihilum sunt redacti, confessores Christi in toto orbe exaltati. Caput in caudam et cauda in caput versa est, quia omnis « qui se exaltat humiliabitur ».h
||
f
Lc. 1, 52. g
Is. 29, 17. h
Lc. 14, 11.
et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et impositum equo precedebat atque clamabat : Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare.
Numérotation du verset
Est. 6,12
Reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite
Numérotation du verset
Est. 6,13
narravitque Zares uxori sue et amicis omnia que evenissent sibi. Cui responderunt sapientes
interl.|
sepe enim seculares conversi veritatem intelligunt et confitentur||
quos habebat in consilio et uxor eius : Si de semine Iudeorum
interl.|
verorum||
est Mardocheus ante quem cadere cepisti non poteris ei resistere
interl.|
in quo Deus pugnat||
sed cades in conspectu eius.
Numérotation du verset
Est. 6,14
Adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere compulerunt.
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Est. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/01/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber24.xml&chapitre=24_6) |