initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<24. *Esther*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Est. 8,1 
Die illo
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 183vb ; facsim., p. 366b} [Rusch, f. 183vb ] DIE  ILLO. Tenet   Esther domum Aman hostis Iudeorum, cum Ecclesia possidet mundum quem possederat diabolus hostis christianorum. Unde : « Cum fortis armatus custodit atrium suum » etc. Ingreditur   ante faciem regis Mardocheus , cum quotidie sanctorum anime de incolatu presentis vite ingrediuntur ad contemplationem divine maiestatis.||

a Lc. 11, 21.
dedit rex Assuerus
interl.|  rex verus||
Esther regine
interl.|  Ecclesie||
domum Aman
marg.|  DOMUM  AMAN. Dignitatem et honorem quem Iudei scientia legis et prophetarum et cultu religionis habuerunt. Unde in Proverbiis : « Custoditur iusto substantia peccantis ». Et in evangelio : « Auferetur a vobis regnum et dabitur genti facienti fructus eius ».||

Cf. Prv. 13, 22.
Mt. 21, 43.
adversarii Iudeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
interl.|  pater spiritualis||
Numérotation du verset Est. 8,2 
Tulitque rex annulum
interl.|  signaculum fidei quod recipere noluerunt||
marg.|  TULITQUE  REX. Laudante et predicante instantia magistrorum a Domino"pro gratia gratiam accipiunt" in conspectu conditoris omnium, unde nutrivit corda fidelium.||

Cf. Io. 1, 16.
quem ab Aman
interl.|  Iudeis et persecutoribus fidei||
recipi iusserat et tradidit Mardocheo.
interl.|  sicut dictum est de Iudeis ita potest generaliter de omnibus persecutoribus Ecclesie accipi||
marg.|  TRADIDIT  MARDOCHEO. Predicatoribus gentium ut sibi hererent et gentibus ministrarent.||
Esther autem
interl.|  Ecclesia||
constituit Mardocheum
interl.|  predicatores||
super domum suam.
interl.|  custodiendam||
Numérotation du verset Est. 8,3 
Nec his contenta procidit ad pedes regis
marg.|  PROCIDIT  AD  PEDES. Quia sancta Ecclesia pro ereptione filiorum suorum quotidie Deum omnipotentem per fidem et mysteria incarnationis exorat, ut hostium comprimatur audacia et fidelium liberetur innocentia.||
flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagite et machinationes eius pessimas quas excogitaverat contra Iudeos iuberet irritas fieri.
Numérotation du verset Est. 8,4 
At ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementie monstrabatur
interl.|  pietatis sue impendit clementiam||
illaque consurgens stetit ante eum
Numérotation du verset Est. 8,5 
et ait : Si placet regi et si inveni gratiam in oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis,
interl.|  evangelicis documentis||
marg.|  OBSECRO  UT etc. Quia evangelica doctrina que Christi nomine in toto orbe predicatur Spiritus sancti signaculo confirmata declaratur, cuius dono repleti ipsi predicatores permanserunt insuperabiles et hostium suorum gloriosi triumphatores.||

si Ω Ed1455 Rusch Clementina cum hebr. ] om. Weber in] coram Weber
veteres
interl.|  omnes secte veterum errorum||
Aman littere insidiatoris et hostis Iudeorum
interl.|  antiqui hostis||
quibus eos in cunctis regis provinciis perire preceperat corrigantur.
Numérotation du verset Est. 8,6 
Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei ?
Numérotation du verset Est. 8,7 
Responditque rex Assuerus Esther regine et Mardocheo Iudeo : Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi affigi cruci qui ausus est manum mittere in Iudeos.

mittere in Iudeos Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 8,8 
Scribite ergo Iudeis, sicut vobis placet ex regis nomine {t. 2 : Erfurt, f. 184ra ; facsim., p. 367a} [Rusch, f. 184ra ] signantes litteras annulo meo. Hec enim consuetudo erat, ut epistolis que ex regis nomine mittebantur et illius annulo signate erant nemo auderet contradicere.
Numérotation du verset Est. 8,9 
Accitisque scribis et librariis regis,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 184ra ; facsim., p. 367a} [Rusch, f. 184ra ] ACCITISQUE  SCRIBIS etc. Quia evangelii doctrina, ita condita est per scriptores novi Testamenti - Domino mediante - ut sancte Trinitatis fides plenissime in ea contineretur et totius decalogi summa perfectio in duobus preceptis caritatis demonstraretur.||

Cf. 22, 40.
erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban,
interl.|  qui apud Hebreos siban, apud grecos theen, apud latinos maius nominatur||
vicesima et tertia illius die scripte sunt epistole, ut Mardocheus voluerat ad Iudeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Ethiopiam presidebant,
marg.|  QUI  CENTUM etc. In quibus totus mundus signatur. Nam denarius numerus per duodenarium multiplicatus centesimus et vicesimus facit, quibus septenarius sociatus totius summe plenitudinem concludit. Ita decalogi custodia apostolica traditione per totum orbem diffusa septiformis spiritus gratia in cordibus fidelium infunditur vel est consummata.||
provincie atque provincie, populo et populo iuxta linguas et litteras suas et Iudeis prout legere poterant et audire.
interl.|  primi enim doctores in his linguis loquebantur, unde :"Audivimus eos loquentes variis linguis magnalia Dei".||

Cf. Act. 2, 4 : « Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et ceperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis ». Act. 2, 11 : « Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei ». Cf. Corpus antiphonalium officii, n° 3634, 8126 etc. : “Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei”.

prout Ed1455 Rusch Clementina ] ut Weber
Numérotation du verset Est. 8,10 
Ipseque epistole que ex regis nomine mittebantur, annulo illius obsignate sunt et misse per veredarios
interl.|  predicatores summi regis cursores||
qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prevenirent.
Numérotation du verset Est. 8,11 
Quibus
interl.|  predicatoribus||
imperavit rex,
interl.|  celi et terre||
ut convenirent Iudeos
interl.|  adducentes in unitatem fidei. Spiritu non carne||
per singulas civitates et in unum preciperent congregari
interl.|  « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una » ||

Act. 4, 32.
ut starent
interl.|  fortes in fide||
pro animabus suis
interl.|  salvandis||
et omnes inimicos suos
interl.|  Iudeos qui sunt in Synagoga Satane, paganos, hereticos, demones||
cum coniugibus
interl.|  voluptatibus eorum||
ac liberis
interl.|  operibus||
et universis domibus, interficerent atque delerent.
interl.|  ambitione seculari||
marg.|  INTERFICERENT. Ne mali germinis pullularent rediviva plantaria. Similiter septem gentes que habitabant in terra promissionis Dominus interfici iussit et postmodum Amalechitas omnimode deleri, ut omnem occasionem scandali auferret eis. Unde David ait : « In matutino interficiebam omnes peccatores terre » etc.||

Cf. Gn. 14, 7.
Ps. 100, 8.
Numérotation du verset Est. 8,12 
Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertia decima
interl.|  qui Trinitatis fidem cum custodia decem mandatorum significat||
mensis duodecimi adar.
interl.|  in est mensis martii||
interl.|  novissime etatis seculi unde: « Nos sumus in quos fines seculorum devenerunt »||

1Cor. 10, 11.
Numérotation du verset Est. 8,13 
Summaque epistole fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis
interl.|  celestis||
Assueri imperio subiacebant,
interl.|  « Domine in tua dicione cuncta sunt posita et non est qui tue possit resistere voluntati » ||

Est. 13, 9.
notum fieret paratos esse Iudeos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
Numérotation du verset Est. 8,14 
Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis
interl.|  celestis||
pependit in Susis.
interl.|  eminens, superbiam mundi spernens||
marg.|  IN  SUSIS. In superbia mundi debellanda. Nam Susis equitatio vel evertens interpretatur. Unde salvator ait : « Confidite ego vici mundum ».||

Io. 16, 33.
Numérotation du verset Est. 8,15 
Mardocheus autem {t. 2 : Erfurt, f. 184rb ; facsim., p. 367b} [Rusch, f. 184rb ] de palatio et de conspectu regis
interl.|  de contemplatione ad actionem||
egrediens, fulgebat vestibus regiis,
interl.|  a superno rege datis||
hyacinthinis videlicet
interl.|  quia celestem gratiam expectant||
et aerinis,
interl.|  ferinis||
coronam auream portans
interl.|  dignitatis eterne quam per sapientiam acquirunt||
capite
interl.|  mente||
et amictus serico pallio atque purpureo.
interl.|  regia dignitate quam meruerunt purpurati sanguine||

serico pallio ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Omnisque civitas
interl.|  « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei » ||

Ps. 86, 3.
exultavit
interl.|  actione||
atque letata est.
interl.|  contemplatione||
Numérotation du verset Est. 8,16 
Iudeis
interl.|  veris||
autem nova lex
interl.|  letitie||
interl.|  cognitio fidei||

lex] lux Weber
oriri visa est,
interl.|  oculis mentis||
gaudium,
interl.|  in se||
honor
interl.|  apud alios||
et tripudium.
interl.|  sollemnitates||
Numérotation du verset Est. 8,17 
Apud omnes populos, urbes atque provincias quocumque regis
interl.|  Christi||
precepta
interl.|  evangelica||

precepta ΩS Ed1455 Rusch ] iussa Weber
veniebant,
interl.|  per predicatores||
mira exultatio,
interl.|  « Exultate Deo adiutori nostro » ||

Ps. 80, 2.
epule
interl.|  spirituales||
atque convivia
interl.|  predicatio publica||
et festus
interl.|  « Reliquie cogitationum diem festum agent tibi » ||

Ps. 75, 11.
dies,
interl.|  ut nihil fiat servilis operis||
in tantum ut alterius plures
interl.|  pagani et Iudei||

alterius plures ΩSM Ed1455 Rusch ] inv. Weber
gentis
interl.|  gentilis superstitionis||
et secte eorum religioni
interl.|  christiane||
et cerimoniis iungerentur.
interl.|  visa Christi potentia et sanctorum constantia||
Grandis enim
interl.|  sicut in passione Andree, Vincentii, Cypriani et aliorum||
cunctos iudaici
interl.|  christiani||
nominis terror invaserat.
interl.|  unde: « Timeat eum omnis terra »||

Ps. 32, 8.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Est. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber24.xml&chapitre=24_8)