initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<24. *Esther*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Est. 9,1 
Igitur duodecimi mensis,
interl.|  quando Dei Filius incarnatus est et evangelii predicatio toto orbe diffusa est
quem adar vocari ante iam diximus tertia decima die
interl.|  quando lux fidei et bonorum operum predicatione evangelii Ecclesia declaratur
quando cunctis Iudeis
interl.|  veris confessoribus
interl.|  a persecutoribus
interfectio parabatur
interl.|  corporalis et spiritalis
et hostes eorum inhiabant
interl.| vel : insidiabantur

inhiabant] insidiabantur Ω
sanguini
interl.|  predicationi
versa vice superiores Iudei
interl.|  qui videbantur inferiores

superiores Iudei] inv. Weber
esse ceperunt
interl.|  in quibus « Dominus fortis et potens »

Ps. 23, 8.
et se
interl.|  accepta gloria
de adversariis vindicare.
interl.|  subicientes eos sibi qui se volebant subiicere
Numérotation du verset Est. 9,2 
Congregatique sunt
interl.|  in unitate fidei
per singulas civitates
interl.|  spiritales Ecclesias
et oppida
interl.|  suburbana

et ΩS Ed1455 Rusch ] om.Weber
et loca,
interl.|  eremitarum vel latibula
ut extenderent manum
interl.|  elevatis manibus Moysi vincitur Amalech

Cf. Ex. 17, 8-13.
contra inimicos
interl.|  voce
et persecutores suos.
interl.|  facto
Nullusque
interl.|  inimicorum
ausus est resistere,
interl.|  Deo qui « mirabilis est in sanctis suis »

Ps. 67, 36.
eo quod omnes populos magnitudinis
interl.|  spiritalis
eorum formido penetrarat.
interl.|  visis miraculis
Numérotation du verset Est. 9,3 
{t. 2 : Erfurt, f. 184va ; facsim., p. 368a} [Rusch, f. 184va ] Nam et provinciarum iudices duces et procuratores
interl.|  » Adorabunt eum omnes reges terre » etc.

Ps. 71, 11.
omnisque dignitas
interl.|  » Reges Tharsis » etc.

Ps. 71, 10.
que singulis locis et operibus preerat extollebant Iudeos timore Mardochei
Numérotation du verset Est. 9,4 
quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverunt
interl.|  signis et prodigiis

cognoverunt ΩSM Rusch ] cognoverant Weber
fama quoque nominis eius crescebat quotidie
interl.|  unde : « Annuntiavi et locutus sum multiplicati super numerum »

Ps. 39, 6.
multiplicati] coniec. , in cacogr. Rusch
et per cunctorum ora volitabat.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 184va ; facsim., p. 368a} [Rusch, f. 184va ] ET  PLURIMUM. Quia doctorum actio laudabilis et potentia virtutum honorem et reverentiam tribuit multitudini fidelium. Unde in Actibus apostolorum : « Fiebant prodigia et signa multa » etc. Unde legitur alibi : « Fiebat enim omni anime timor ». Item : « Nemo audebat se coniungere illis sed magnificabat eos populus ».

Cf. Act. 5, 12.
Act. 2, 43.
Act. 5, 13.
Numérotation du verset Est. 9,5 
Itaque percusserunt Iudei inimicos suos plaga magna
interl.|  spiritali
marg.|  ITAQUE  PERCUSSERUNT. Non solum alios operarios iniquitatis qui perseverant in peccatis, nec curant percipere remissionem peccatorum Spiritus sancti divina sententia damnandos iudicat, sed etiam carnales Iudeos decalogi transgressores crucis Christi reatum quem ex perfidia contraxerunt in inferni cruciatibus sensuros.
et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere,
interl.|  ut quidam ad bonum conversi desinerent esse quod fuerant et obstinati eius perirent
Numérotation du verset Est. 9,6 
in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem filios Aman Agagite hostis Iudeorum quorum ista sunt nomina :
marg.|  QUORUM  ISTA  SUNT  NOMINA. Horum nominum interpretationes non multo opere exquirimus, nec allegorie servire cogimus. Typus enim in parte est non in toto. Si enim in toto est typus non est historicum oportet rei geste veram seriem exponere, nec citra subsistere nec ultra procedere. Allegoricum interpretem egregias partes in spiritali sensu convenientes eligere.

decem ΩM Rusch ] + extra Weber
Numérotation du verset Est. 9,7 
Pharsan, Datha, Delphon et Esphata

Pharsan Datha] Pharsandatha Weber Delphon Ω Rusch ] et praem. Weber
Numérotation du verset Est. 9,8 
et Phorota et Adalia et Aridatha

Phorota ΩS Rusch , Phototha ΩM] Phoratha Clementina , Phorata Weber
Numérotation du verset Est. 9,9 
et Ephermestha10  et Arisai et Aridai et Vaizatha.

10  Ephermestha Rusch , Ephermescha Ed1455 ] Ephermesta Weber
Numérotation du verset Est. 9,10 
Quos cum occidissent, predas de substantiis eorum agere noluerunt.
interl.|  nullus electorum nequitiam malorum aut actus imitari dignatur
Numérotation du verset Est. 9,11 
Statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est.
Numérotation du verset Est. 9,12 
Qui dixit regine : In urbe Susis interfecere Iudei quingentos viros
interl.|  qui non cuant remissinem Spiritus sancti
et alios decem filios Aman,
interl.|  carnales Iudeos transgressores decalogi pro crucifixione Christi cruciandos
quantam putas exercere eos11  cedem in universis provinciis ?
interl.|  qui tantam exercuere in Susis

11  exercere eos] inv. Weber
Quid ultra postulas et quid vis ut facere12  iubeam ?

12  facere] fieri Weber
Numérotation du verset Est. 9,13 
Cui illa respondit :
marg.|  CUI  ILLA etc. Esther que cum tanta constantia hostes suos extirpare contendit studium atque sollertiam Ecclesie exprimit que hostes suos pacifica mente persequitur et sine fine Deo subiice reconatur. Unde : « Persequar inimicos meos et comprehendam illos » etc. Primum quingentos deinde trecentos viros occidit, eos scilicet qui non curant remissionem peccati sui accipere et qui fidem sancte Trinitatis non adorant operibus bonis perpetua morte dignos ostendit.

Ps. 17, 38.
Si regi placet
interl.|  » fiat voluntas tua », non mea

Mt. 6, 10 ; Mt. 26, 42.
detur potestas Iudeis,
interl.|  simile dicit Abraam : « Quia semel cepi loquar ad Dominum meum »

Gn. 18, 31.
ut sicut hodie fecerunt in Susis, sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
Numérotation du verset Est. 9,14 
Precepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt.
Numérotation du verset Est. 9,15 
Congregatis Iudeis decima quarta13  die mensis adar14  interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est.
interl.|  vitiorum

13  decima quarta] inv. Weber 14  die - mensis – adar Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 9,16 
Sed et per omnes provincias que dicioni regis subiacebant, {t. 2 : Erfurt, f. 184vb ; facsim., p. 368b} [Rusch, f. 184vb ] pro animabus suis stetere Iudei, interfectis hostibus15  suis, in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret.
interl.|  falsa doctrina aut operatione iniqua
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 184vb ; facsim., p. 368b} [Rusch, f. 184vb ] IN  TANTUM etc. Omnes qui quinque sensibus corporeis legem carnaliter suscipiunt et cum per septiformem Spiritus sancti gratiam specialiter plena et perfecta sit spiritaliter intelligere respuunt, quasi duobus diebus vincuntur atque prosternuntur.

15  hostibus] + ac persecutoribus Weber
Numérotation du verset Est. 9,17 
Dies autem tertius decimus mensis adar
marg.|  DIES  AUTEM etc. Notandum quod quidam Iudeorum tertia decima die interficiunt et decima quarta desinunt et sollemnitatem agunt, quidam per duos dies id est tertiam decimam et decimam quartam diem eiusdem mensis occidunt quindecima sollemniter quiescunt, quia quidam sanctorum post completos labores quibus Deo bene credendo et bene vivendo serviunt, modo ante tempus iudicii in animabus sabbatum eterne quietis habent. Alii usque ad ultimum resurrectionis diem in carne perdurantes superatis hostibus universis subito immutati quietem animarum et corporum percipiunt. Unde Apostolus : « Mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis16  <in nubibus> obviam Christo in aera » etc. Nam decima quarta que bis septem continet quietem animarum perfectam significat, quinta decima vero septenarium et octonarium complectens animarum et corporum significat quietem.

1Th. 4, 16-17.
16  illis T20g cum 1Th.] vel Rusch
unus apud omnes interfectionis fuit et decima quarta17  die
interl.|  qui perfectam quietem significat animarum

17  decima quarta Rusch , quartadecima Ed1455 Clementina ] quarto decimo Weber
cedere desierunt.
interl.|  laborare invicem adepta victoria
Quem constituerunt esse sollemnem,
interl.|  quia"amplius non erit luctus et dolor" etc.

Apc. 21, 4.
ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis,
interl.|  celesti refectioni, unde : « In voce exultationis et confessionis sonus epulantis »

Ps. 41, 5.
gaudio atque conviviis.
Numérotation du verset Est. 9,18 
At hi qui in urbe Susis cedem exercuerant,
interl.|  quasi perdurantes et certantes et vivi vitam eternam expectantes
tertio decimo et decima quarta18  eiusdem mensis die in cede versati sunt,
interl.|  spiritalium hostium et corporalium

18  decima quarta] quarto decimo Weber
Quindecimo19  autem die percutere desierunt.
interl.|  qui significat corporis et anime quietem. Septenarius enim sabbatum, id est requiem significat animarum, et octonarius corporum resurrectionem et quietem et immortalitatem

19  Quindecimo] decimo quinto Clementina , quinto decimo Weber
Et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum
interl.|  quia :"amplius non erit luctus"

Apc. 21, 4.
atque letitie.
interl.|  "De torrente voluntatis tue potabis eos"

Cf. Ps. 35, 9 : « Torrente voluptatis tuæ potabis eos ».
Numérotation du verset Est. 9,19 
Hi vero Iudei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur. Quartum decimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
interl.|  quia caritas facit omnia communia et omnium erat quod singulorum
Numérotation du verset Est. 9,20 
Scripsit itaque Mardocheus omnia hec
interl.|  id est scriptis hec credenda commendavit et mandata vel futura
et litteris20  comprehensa misit ad Iudeos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis
interl.|  iudaico populo

20  litteris] scrips. , litreris cacogr. Rusch
quam procul,
interl.|  gentibus
Numérotation du verset Est. 9,21 
ut decimum quartum21  et quindecimum22  diem mensis adar pro festis susciperent
interl.|  suscipiendos crederent

21  decimum quartum] quartam decimam Weber 22  quindecimum] quintam decimam Weber
et revertente semper anno sollemni celebrarent honore23  ,
interl.|  ne aliqua oblivione sollemnitas futura deleatur

23  celebrarent honore ΩJM Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 9,22 
quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudei
interl.|   ulti sunt Deo ulciscente
de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem
interl.|  » Tristitia vestra vertetur in gaudium »

Io. 16, 20.
gaudiumque
interl.|  » Ibant gaudentes a conspectu concilii »
interl.|  » Spe enim salvi facti sumus »

Act. 5, 41.
Rm. 8, 24.
conversa sunt24  essentque
interl.|  in spe

24  sunt ΩJM Rusch Clementina ] sint Weber
iste dies epularum atque letitie
interl.|  » Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos »

Lc. 14, 16.
et
interl.|  interim
mitterent sibi invicem ciborum partes
interl.|  pro expectatione communis resurrectionis et refectionis
et pauperibus munuscula
interl.|  necessitatibus sanctorum communicantes
largirentur.
interl.|  libenter, non ex tristitia aut necessitate, sed larga mente
Numérotation du verset Est. 9,23 
{t. 2 : Erfurt, f. 185ra ; facsim., p. 369a} [Rusch, f. 185ra ] Susceperuntque Iudei in sollemnem ritum cuncta que eo tempore facere ceperant et que Mardocheus
interl.|  ordo predicatorum
litteris facienda mandaverat.
Numérotation du verset Est. 9,24 
Aman
interl.|  hostis Ecclesie
enim filius Amadathi25  stirpis Agag, hostis
interl.|  voto

25  Amadathi Weber ] Amadati Ed1455 Rusch
et adversarius
interl.|  facto
Iudeorum
interl.|  verorum
cogitavit
interl.|  non subito, sed ex deliberatione faciendo
contra eos malum ut occideret illos
interl.|  tam corpore quam mente
atque deleret
interl.|  de mundo
et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 185ra ; facsim., p. 369a} [Rusch, f. 185ra ] MISITQUE  PHUR. Sors in urnam missa dispositionem cuiuslibet rei in hominis mente significat, cuius proventum non humanarum sed divinarum regit arbitrium. Unde Salomon : « Sortes mittuntur in sinum sed a Domino temperantur ».

Prv. 16, 33.
Numérotation du verset Est. 9,25 
Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudeos cogitaverat, reverteretur in caput eius.
interl.|  » In insidiis suis capientur iniqui »

Prv. 11, 6.
Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci
interl.|  id est cruciandos per crucem Christi predixerunt
Numérotation du verset Est. 9,26 
atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim, id est Sortium, eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit. Et cuncta que gesta sunt, epistole id est libri huius volumine continentur,
Numérotation du verset Est. 9,27 
queque sustinuerint et que deinceps immutata sint, susceperunt26  Iudei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quos27  Scriptura testatur et cetera28  expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus.

26  susceperunt ΩS Rusch Clementina ] suscepere ΩJM Weber | 27  quos Ω Rusch Clementina ] quam Weber | 28  cetera ΩJM Ed1455 Rusch ] certa ΩS Clementina Weber |
Numérotation du verset Est. 9,28 
Isti sunt dies quos nulla umquam delevit29  oblivio
marg.|  ISTI  SUNT  DIES. Quia quies animarum et resurrectio corporum merito firmiter a fidelibus custoditur et celebratur. Vel quia quietis animarum et resurrectionis corporum merito feriatio a fidelibus custoditur et celebratur.

29  delevit Ed1455 Rusch ] delebit Weber
et per singulas generationes
interl.|  successiones temporum
cuncte
interl.| vel : multe
interl.|  per singulas generationes
in toto orbe provincia
interl.|  Ecclesie
celebrabunt,
interl.|  celebritatem futuram presignantes
nec est ulla civitas,
interl.|  Ecclesia vel anima a Deo dicata
in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudeis
interl.|  veris
et ab eorum progenie
interl.|  successoribus
interl.|  imitatoribus
que his cerimoniis obligata est.
interl.|  propria sponsione et professione
Numérotation du verset Est. 9,29 
Scripseruntque
interl.|  monentes
Esther Regina
interl.|  Ecclesia
filia Abiail30  et Mardocheus Iudeus
interl.|  doctores

30  Abiail] Abiahel ΩS, Abiael ΩJ, Abihel ΩM, Abiahil Rusch Weber , Abihail Clementina
etiam secundam epistolam
interl.|  admonentes vel admonitiones
ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum.
Numérotation du verset Est. 9,30 
Et miserunt ad omnes Iudeos qui
interl.|  ut supra
in centum viginti septem provinciis regis Assueri31  {t. 2 : Erfurt, f. 185rb ; facsim., p. 369b} [Rusch, f. 185rb ] versabantur, ut haberent pacem
interl.|  fraternam caritatem, ne per schismata discordent

31  provinciis - regis Assueri ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
et susciperent veritatem,
interl.|  evangelicam non falsitatem hereticam
Numérotation du verset Est. 9,31 
observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent, sicut constituerat Mardocheus et Esther et illi observanda susceperant a se et a semine suo
interl.|  filiis quos gignunt verbo Dei, unde  : « Filioli mei quos interum parturio donec formetur in vobis Christus »

Gal. 4, 19.
ieiunia
interl.|  ieiunia corporalia et spiritalia
atque clamores
interl.|  orationum predicationum
et Sortium dies
interl.|  victorie future
Numérotation du verset Est. 9,32 
et omnia que libri huius
interl.|  divini Testamentorum
qui vocatur Esther historia continentur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Est. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber24.xml&chapitre=24_9)