initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Iob. 1,1 
interl.|  quasi dicat : bonus inter malos

1 erat NAL3245² Rusch Weber ] + magnus NAL3245* (expunc.)
in terra Hus nomine Iob.
interl.|  in terra gentilium ad laudem Iob qui bonus inter malos fuit, ut Loth in Sodomis : « Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias »
marg.|  VIR  ERAT  IN  TERRA  HUS. Moraliter. Per Iob Christus, id est caput et corpus designatur, ergo post historiam viso ex capite quid credamus, videamus ex corpore quid videndo teneamus.   Iob in terra Hus , id est dolens in consilio qui superna non considerat. In his quasi bonis exultat qui vero attendit eterna que perdidit, dolet, et consilium invenit ut hec despiciat, et quo magis crescit consilii scientia ut hec deserat, crescit et dolor ut eterna non attingat, unde Salomon : « Qui apponit scientiam, apponit et dolorem », quia qui scit summa que non habet, magis de his infimis dolet. Qui vero eterna querit simplex est in opere non duplex ut qui de bonis laudem querit. Unde Isaias : « Ve ingredienti terram duabus viis », ut cum opus est Dei sit intentio mundi. Rectus in fide in summis que intus sentit hoc autem ex timore inchoat sed caritate consummat. Unde : « Timens Deum et recedens a malo » dum metum caritas sequitur plene a malo recedit, qui ex amore Dei iam nolle peccare incipit non ille qui timore. In eo enim peccat quod vellet si inulte posset, quia ex timore vitium premitur, ex caritate virtutes oriuntur. Unde subdit : N  ati sunt filii . Cum Spiritus fecundat mentem nascuntur in ea septem virtutes : sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas, timor Dei. Sed habent hi filii tres sorores, dum quidquid agunt fidei, spei, et caritati coniungunt, sine quibus ad denarii perfectionem non pervenitur. Has virtutes omnimoda bonorum operum cogitatio sequitur. Unde subdit :   Et fuit possessio eius . Septem millia ovium possidemus, cum innocuas cogitationes perfecta cordis munditia intra nos inquisito veritatis pabulo pascimus.   Camelorum tria millia possidemus, cum quidquid altum et tortuosum in nobis est sub cognitione Trinitatis ad humilitatem inclinamus, ut vicissim onera portantes fraterne infirmitati compatiamur. Vel cameli sunt bone dispensationes terrenorum in quibus est aliquid Dei, aliquid seculi, licet pro eternis, non tamen sunt sine perturbatione mentis. Capite ruminando legi concordant, quia hec bene dispensando celestia petunt. Pedibus erepant, quia mundi sunt que agunt. Ungulam non findunt, quia non se penitus a terrenis tollunt. Cum ergo terrenas occupationes cognitioni Trinitatis subdimus, quasi camelos fide possidemus. Iuga boum : concordes virtutes duritiam cordis arantes. Asinas possidemus, cum lascivos motus premimus, vel intra nos simplices cogitationes regimus que sunt pigre, nec currunt in {t. 2 : Erfurt, f. 188rb ; facsim., p. 375b} [Rusch, f.  188rb ] subtilioribus, sed eo mansuetius fraterna ferunt onera, humiliantque se ad exteriora opera, utraque quingenta. Vel in hoc enim quod prudenter sapimus, vel in hoc quod humiliter ignoramus, dum requiem eternam querimus, intra iubileum numerum tenemur.
marg.|  Allegorice. Iob dolens, id est Christus qui dolores nostros portavit.   Hus  : consiliator. Terram ergo   Hus inhabitat, id est corda consiliis vite dedita. Unde : « Sapientia ego, in consiliis habito ». Simplex et rectus nos pro iustitia mansuetudinem, et pro mansuetidine iustitiam derelinquimus. Sed Christus homo plene utrumque servavit timens Deum. Unde : « Replevit eum spiritus timoris Domini ». Recessit quoque a malo non quod faciendo contigerit sed quod inveniens in mundo reprobavit.   Septem filii  : hoc numero perfectio significatur. Filii : fortes apostoli. Filie : infirme fideles, vel fidem Trinitatis tenentes, vel post fortes apostolos tres filie, id est tres ordines fidelium in Ecclesia pastores continentes et coniugati, id est Noe, Daniel et Iob. Quod universaliter in filiabus hoc distincte in animalibus.   Septem millia ovium  : perfecta eorum innocentia qui ad gratiam ex pascuis legis venerunt.   Tria millia camelorum  : tota gentilitas ad plenitudinem fidei veniens, vel Samaritani qui ruminant, dum ex parte legem recipiunt sed ungulam non findunt, quia ex parte eam contemnunt, quorum Dominus multos sicut Hebreos ad fidem perduxit. Boves : operatores fidei. Asini : simplicitas gentilis qua Dominus insidet Hierusalem tendens, id est ad visionem pacis ducens. De utrisque dicitur : « Cognovit bos » id est Iudeus iugo legis pressus, « possessorem suum » id est Deum quem colebat sed ignorabat, « et asinus » id est gentilis brutus prout voluit seductor actus « presepe » id est pabulum legis. Quod ergo supra in ovibus et camelis, hoc replicat in bobus et asinis.   Quingenta hic numerus fit de quinquaginta decies ducto quinquaginta requiem decem perfectionem significat quia utrisque fidelibus perfectio quietis promittitur.
marg.|  Allegorice. Familia post animalia ponitur, quia prius stulta mundi elegit ut non sermo sed causa ad fidem suaderet post et astuta collecta sunt.

Cf. Gn. 19, 1; 2Pt. 2, 7-8.
Ct. 2, 2.
Cf. Qo. (Ecl.) 1, 18 ut ref. Gregorius.
Revera : Sir. (Eccli.) 11, 2-3. Gregorius : “Unde bene per quemdam sapientem dicitur… ”.
Cf. Is. 11, 2-3.
Cf. Is. 11, 2.
Cf. Gal. 6, 2.
Cf. Prv. 8, 12.
Cf. Is. 11, 2.
Is. 1, 3.
Cf. 1Cor. 1, 27.

Codd. : Do17/5 , f. 2rb-va ( non contuli ) Rusch
licet] lieet cacogr. Rusch fit de] fit/ge cacogr. propter inversionem litterae initialis lineae cum initiali inferioris lineae Rusch (Erfurt, Graz , facsim. ) significat] si/dnificat cacogr. propter inversionem litterae initialis lineae cum initiali superioris lineae Rusch (ut supra)
Et erat vir ille simplex et rectus 
marg.|  SIMPLEX  ET  RECTUS  ET  TIMENS  DEUM etc. Prius persona apta describitur quam pugna eius dicatur, ut talis posse vincere videatur.
marg.|  SIMPLEX. Necesse est ut simplicitatem columbe astutia serpentis instruat, et astutiam simplicitas temperet. Unde Spiritus in columba et igne apparuit, quia pleni illo sic mansuetudini simplicitatis deserviunt ut contra mala zelo rectitudinis accendantur.

Cf. Mt. 10, 16.
Cf. Mt. 3, 16.
Cf. Act. 2, 2.
ac timens Deum
interl.|  timere Deum est nulla que sunt facienda preterire
marg.|  TIMENS  DEUM. Salomon : « Qui timet Deum nihil negligit ». Recedens a malo. Item Salomon : « Qui in uno offendit multa bona perdet ».
marg.|  Legalia dicuntur animalia, id est secundum legem munda, que et ruminant et ungulam findunt, quorum alterum habent cameli, alterum vero deest eis, et sic legi congruunt et dissident. Mysterium hic intelligitur inquantum per Iob qualis Christus futurus esset ad fidem instruimur. Moralitatem vero secundum quod qualisquique esse fidelis debeat per Iob presignatur.

Qo. (Ecl.) 7, 19.
Cf. Qo. (Ecl.) 9, 18.
presignatur] peesignatur cacogr. Rusch
et recedens a malo.
interl.|  quia malis mixta non sunt bona Deo accepta, quia non fecit malum nec consensit malo
Numérotation du verset Iob. 1,2 
Natique sunt ei filii septem
interl.|  in septem universitatem significavit

filii septem] inv. NAL3245 Weber
et tres filie
interl.|  quantus qui tanta sine amore possedit, quod patuit, cum sine dolore tanta perdidit
interl.|  quam bonus qui nec avare pro tot heredibus congregavit
Numérotation du verset Iob. 1,3 
interl.|  prius divitias cordis exposuit, post opes corporis que solent mentem in diversa trahere. Unde dicuntur divitie verbum Dei suffocare sed iste sic occupatus divinis sacrificiis vacavit

Cf. Mt. 13, 22.
septem millia ovium et tria millia camelorum quinquaginta quoque iuga boum et quingente asine ac familia multa nimis.
interl.|  quare posset eum facere parciorem
marg.|  MULTA  FAMILIA . Innumera turba cogitationum que quasi ancille domina, id est ratione absente, opus deserunt perstrepunt, sed ea redeunte cum silentio operantur. His si bene dominamur nec earum multitudine animus superatur.

quinquaginta ΦG Rusch ] quingenta NAL3245 Weber
multa familia] sic Rusch
Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
interl.|  id est ditior divitibus, quia orientales constat esse predivites
marg.|  INTER  OMNES  ORIENTALES. Id est inter angelos orienti luci inherentes, magni sumus eorum socii.
marg.|   Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo de quo propheta : « Oriens nomen eius » quos omnes superat homo Deus.

Za. 6, 12.
Numérotation du verset Iob. 1,4 
Et ibant filii eius 
marg.|  Allegorice. IBANT  FILII. Id est apostoli per mundum convivia verbi Dei ministrantes quisque in suo die, id est iuxta mensuram illuminate intelligentie. Sorores, id est infirmiores, reficiuntur Scriptura que in obscuris cibus exponendo frangitur, in apertis potus qui ut est sorbetur.
et faciebant convivia10 
interl.|  maior substantia discordiam inter fratres generat sed pater tam bene instituit ut bona patris divisuri concordes sint
marg.|  ET  FACIEBANT  CONVIVIA. Moraliter. Filii convivia faciunt, quia singule {t. 2 : Erfurt, f. 188va ; facsim., p. 376a} [Rusch, f.  188va ] virtutes iuxta proprium modum mentem pascunt.   In die suo, quia unaqueque virtutum propriam habet illuminationem, alium diem habet sapientia, alium intellectus, sic et cetere. Sapiunt multi eterna sed ea intelligere nequeunt. Sapientia ergo in die suo pascit, dum de eternorum spe et certitudine mentem reficit. Intellectus suo, dum de auditis cor illustrat. Consilium suo, dum rationem implet prohibens esse precipitem. Fortitudo suo, dum confidentiam contra adversa dat trepidanti. Scientia ignorantiam pellit, pietas opera misericordie docet. Timor Domini mentem premit, ne de presentibus superbiat, spe futurorum confortat. Invicem pascunt, quia alia aliis suffragatur, sine quo unaqueque valde destituitur. Minor est sapientia si intellectu caret, inutilis est intellectus sine sapientia. Si enim sine ea altiora penetrat sua illum levitas gravius ruiturum levat. Vile est consilium sine fortitudine, quia quod tractando invenit sine viribus ad actum non perducit. Fortitudo que plus potest sine moderamine rationis preceps ruit. Nulla est scientia sine pietate, quia qui bona cognita non exequitur gravius iudicatur. Pietas sine scientie discretione quo modo misereatur ignorat. Timor sine aliis nihil valet, quia ad omnia trepidans a bonis operibus torpet.
marg.|  Tres sorores, id est fidem, spem, caritatem in omne quod agunt virtutes vocant ut de eo gaudeant, quasi ex cibo vires capiunt, dum bonis operibus fidentiores fiunt, quasi ex potu post cibum debriantur, dum contemplationis rore infundi appetunt. Sed ex ipsis bonis et mala oriuntur ut elatio, vel cum pro his letitia fit menti. Adest etiam quedam securitas, inde torpor. Ergo subdit : C umque in orbem dies . Peracto convivio filios sanctificare, est post virtutum sensum intentionem cordis dirigere, et omne quod agitur districta retractatione mundare, ne decipiatur qualitate mali ut putentur bona que mala sunt. Vel quantitate boni ut sufficiens credatur cum perfectum non sit, sed hoc melius orando quam discutiendo invenit. Mens enim per compunctionem elevata omnia sub se certius diiudicat. Unde ait :   Consurgensque diluculo . Diluculo consurgit qui compunctionis luce perfusus, noctem humanam deserit, et ad verum lumen oculos aperit. Offert   per singulos, dum pro unaquaque virtute Deo preces immolat, ne sapientia elevet, ne intellectus aberret, ne consilium dum se multiplicat confundat, ne fortitudo per fiduciam precipitet, ne scientia inflet, ne pietas extra rectum vertat, ne timor plus iusto trepidans desperet.

10  convivia D ΩSJ Rusch ] convivium Cor2 (hebr. et ant. et ipse grecus) NAL3245 Weber
marg.|  PER  DOMOS  UNUSQUISQUE. Mystice   per domos, ut Petrus per Romam, Philippus in Samaria.   In suo die, id est pro modo intelligentie, quia alia institutione fecit Paulus apud Grecos, alia Petrus apud Romanos, licet non dissentirent in fide.
Et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis.
Numérotation du verset Iob. 1,5 
Cumque in orbem
marg.|  Allegorice. CUMQUE  IN  ORBEM. In orbem dies convivii transeunt, cum predicationum mysteria peraguntur, peractis omnibus Iob pro filiis offert, quia pro apostolis de predicatione redeuntibus Christus Patrem oravit, mittendoque Spiritum sanctum sanctificavit, emundans quidquid culpe inesse potuit.
marg.|  Diluculo ad offerendum surgit, quia dum pro eis orat discussa nocte mentes illustrat, ne quo peccati contagio ex predicatione in occulto polluantur sibi tribuendo. Unde subdit : Ne forte peccaverint filii et benedixerint, id est maledixerint Deo. Deo maledicere est de eius munere sibi gloriam prebere. Unde et post predicationem Dominus pedes apostolis lavit, quia in bono opere peccati pulvis contrahitur, ut interne elationis quam Dominus tergit.   Forte dicitur non quin omnia sciat sed ex nostra dubitatione ut putas inveniri fidem in terra.   Sic faciebat Iob cunctis diebus, quia semper pro nobis offert dum pro nobis Patri suam incarnationem demonstrat qua peccata diluit.
marg.|  Peractis diebus convivii, quia postquam septem fratres peregerant convivia, Iob septem sacrificia offerre dicitur. Constat enim hoc octava die agere in quo plenus septiformi Spiritu pro spe resurrectionis Domino servire perhibetur.

Cf. Io. 13, 5.
transissent dies convivii mittebat ad11  eos Iob
interl.|  quid presens ageret, ubi absens cura non deest

11  ad] om. NAL3245
et sanctificabat illos
interl.|  quia scit sine culpa vix posse celebrari convivia, quia fere semper epulas comitatur voluptas et loquacitas
consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos12  .
interl.|  id est septem sacrificia
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 188vb ; facsim., p. 376b} [Rusch, f.  188vb ] OFFERABAT  HOLOCAUSTA. Holocaustum totum incensum dicitur, quod est cum tota mens igne compunctionis accenditur in ara amoris et cogitationis quasi sue sobolis inquinamenta exurit, quod nescit nisi qui priusquam cogitatio ad opus transeat, internos motus frenat, et mentem munit virili custodia, non feminea ut Isboseth. Unde Salomon : « Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit ». Virtutes enim, id est bona que agimus ex ortu intentionis pensantur. Dicebat enim :   Ne forte peccaverint et benedixerint, id est maledixerint in cordibus. In corde maledicit qui recta opera non recta intentione facit, qui putat se habere ex se quod est, vel si a Deo inde propriam laudem querit. Ea que coram hominibus bona sunt tribus modis diabolus polluit.
marg.|  [a] Primo quippe intentionem boni operis vitiat ut pro favore hominum faciat bonum. Unde propheta : “Facti sunt hostes in capite”, id est in exordio cogitationis dominantur, hoc si nequit si bonum incipitur bene, in actione quasi in itinere se opponit latentius, quasi secure euntem perempturus laudem obiicit, que etsi non quesita delectat oblata, vel ira que13  zelo recti immoderatius mentem turbat, vel tristitiam, vel letitiam immoderatam. Unde David : « In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi ». Si vero nec exordium vitiat, nec in itinere supplantat quasi iam abactus astutius fini insidiatur. Unde : « Ipsi calcaneum meum observabunt » et serpens si caput, id est initium suggestionis eius comprehenditur, calcaneo insidiatur, id est in fine decipere molitur. [b] In omnibus ergo debet se circumspicere quisque et in hoc perseverare. Unde : Sic faciebat Iob cunctis diebus ut tunica talum operiat, id est bona actio nos ante oculos Dei usque ad terminum vite tegat.

Cf. 2Rg. (2Sm.) 4, 5.
Prv. 4, 23.
Lam. 1, 5 : « Facti sunt hostes eius in capite ».
Ps. 141, 4.
Ps. 55, 7.
Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 1, [a] cap. 36.25-165, CCSL 143, p. 53-57 ; [b] cap. 37.1-11, p. 57-58.

12  per singulos NAL3245 Rusch Weber ] pro singulis Clementina
13  ira que] coniec. , iranque cacogr. Rusch
Dicebat enim : Ne forte {t. 2 : Erfurt, f. 188vb ; facsim., p. 376b} [Rusch, f.  188vb ] peccaverint filii mei
interl.|  non affirmat, quia temere iudicare de alienis cordibus non debemus
et benedixerint Deo in cordibus suis.
interl.|  perfectos in opere et sermone docuerat quibus de sola cogitatione timebat quam severe opera corrigeret qui tam sollicitus est corda mundare
Sic faciebat Iob cunctis diebus.
interl.|  in sancto opere perseverantis indicatur et laudatur de perseverantia, quia in omni sacrificio iubetur offerri cauda hostie
Numérotation du verset Iob. 1,6 
Quadam autem die
interl.|  descripta persona satis laudabiliter, victoriam Iob incipit demonstrare
marg.|  QUADAM  DIE. In exordio qualitas et terminus rei exprimitur, ut modo temptatio Iob a die cepta dicitur, quia ad victoriam ducitur sicut et in aliis. Nunc qualitate temporis res signatur, ut quod angeli in meridie apparent Abrahe Iudas nocte exitaa  . Nunc loco, ut quod Israel infirmus legem non in monte sed in imo auditab  . Nunc qualitate aeris, ut quod dicitur hiems erat cum predicatur non crediturisac  et frigus erat imminente negatione Petriad  . Nunc positione corporis ut quod Stephanus vidit Iesum stantemae  .
marg.|  QUADAM  AUTEM  DIE. Allegorice. Non dicitur aliquid factum coram Domino quadam die, ideo quod apud eum sit mutatio temporis, sed nostris verbis condescendendo utitur, ut dum de eterno temporaliter14  loquitur nos assuetos temporalibus sensum ad eterna levet. Vel quadam die Satan affuit, quia in luce Deus tenebras vidit, et qui omnia simul respicit bona et mala, in his que diverso ordine disponit, diversus non est, nec lumen eius propter presentes tenebras fuscatur. Inter filios Dei Satan, quia ea vi iustitie penetratur qua boni spiritus complentur eo radio transfigitur quo illi ut luceant perfunduntur. Inter filios Dei, quia etsi diverso modo tamen Deo servit. Unde in Libro Regumaf   : « Vidi Dominum sedentem super solium », id est angelos quorum mentibus altius presidens omnia inferius disponit, « exercitus celi a dextris et a sinistris », id est boni et mali angeli quia non modo boni Deo ministrant sed et mali qui probant et volentes converti gravant de quibus. Fallax spiritus in medium prosilit quo rex Achab exigentibus meritis decipiatur.

Cf. Gn. 18, 1-2.
aa  Cf. Io. 13, 30.
ab  Cf. Ex. 29, 22 ; Lv. 3, 9.
ac  Cf. Io. 10, 22.
ad  Cf. Io. 18, 18.
ae  Cf. Act. 7, 55.
af  3Rg. (1Rg.) 22, 19.
14  temporaliter] temporoliter cacogr. Rusch
cum venissent filii Dei
interl.|  id est angeli Dei
ut15  assisterent coram Domino affuit inter eos etiam Satan16  .
interl.|  natura et obsequio
marg.|  AFFUIT  INTER  EOS. Mystice. [a] In die Dominus Satan vidit, quia vias eius insipientie sua incarnatione corripuit, qui quasi non viderat, cum tamdiu pravitatem eius in perditione hominum toleraverat.   Unde venis ? Quia per adventum eius vias detexit, et reprimens vias eius increpavit. In hoc die filii Dei astant Deo, quia tunc ad patriam vocati deitati iam per eius prescientiam astant. [b]   Circuivi terram et perambulavi , quia per corda gentium vestigia sua impresserat et quasi ex potestate circuierat, quia nullum qui sibi plene resisteret invenit, sed iam comprimitur per eum qui in carne sine peccato cuius stupenda superbia et timenda infirmitas a Deo proponitur. [c]   Numquid considerasti  ? {t. 2 : Erfurt, f. 189ra ; facsim., p. 377a} [Rusch, f.  189ra ]   In terra enim non est ei similis, quia ceteri adoptantur per gratiam, iste Deus per naturam, licet in forma servi hoc dicere Dominiag  est iudicare superbo quod miretur quod dolens consideret, ad cuius superbiam reprimendam virtutes illius enumerat. [d] S  implex et rectus venit Christus ut prebeat, exemplum vite hominibus   simplex , ut non pareat malignis spiritibus.   Rectus ut debellet superbiam. Timens Deum ut detergat immunditiam vite recedens sa malo.ah 
marg.|  De ministeriis quoque missi erant loco circumscripti,ubi tamen semper assistunt et « vident faciem Patris »ai  . Foras ergo exeunt ad non spiritali presentia et per internam contemplationem semper cum Deo sunt.aj 
marg.|  AFFUIT. Quia etsi per superbiam exiit naturam, tamen eis similem non perdidit, ergo   inter eos affuit, quia Deus, eo intuitu quo omnia spiritalia conspicit, etiam Satan in ordine sublimioris nature videt, non tamen Satan Deum videt qui mundo corde videturak  , sicut cecus non videt lumen quo illustratur.al 

ag  Cf. Phil. 2, 7.
ah  Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 2, CCSL 143, [a] cap. 21 § 40, p. 84 ; [b] cap. 22 § 41, p. 84-85 ; [c] cap. 23 § 42, p. 85 ; [d] cap. 24.1-7, p. 86.
ai  Cf. Mt. 18, 10.
aj  Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 2, cap. 3.24-42, CCSL 143, p. 61-62.
ak  Cf. Mt. 5, 8.
al  Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 2, cap. 4.1-21, CCSL 143, p. 62.

15  ut] et ΛL ΦR ΩM 16  etiam] et ΩS, + et NAL3245
Numérotation du verset Iob. 1,7 
Cui dixit Dominus :
marg.|  CUI  DIXIT  DOMINUS. Non Dominus vel Satan flatu vocis colloquitur cum sint incorporei, ut nos qui et in secreto cordis quasi post parietem corporis stamus donec per linguam egredimur. Nec vero incorporee nature locutio uno modo est. Deus angelis loquitur cum eis voluntas eius inspiratur. Angeli Deo, dum quod super se est admirantur in laudem Dei. Vox eorum est clamosa auribus Dei, admiratio virtutis Dei in laude eius. Anime sancte loquuntur Deo per desideria, non quidem a Deo discordantia, non quod ignorent futura, sed quo ardentius ei inherent, de ipso accipiunt ut ab eo petant, quod eum facere velle vident, et nisi peterent a voluntate eius discordarent quibus respondet Deus, dum per prescientiam certitudine retributionis eos inter desideria confirmat. Quattuor vero modis loquitur Deus ad diabolum. Vias eius arguit ut   unde venis ? Electorum suorum iustitiam contra illum proponit ut   considerasti servum meum Iob, quod dicere est tales eos facere quibus ille possit invidere. Temptandam innocentiam ei permittit, ut omnia que habet in manu tua sunt, quod dicere est ad probationem fidelium malitiam eius contra eos laxare, aliquando ne temptare audeat prohibet, ut in eum ne extendas manum, quod dicere est ab immoderate temptationis impetu restringere. Tribus modis diabolus loquitur ad Deum. Vias eius insinuat ut   circuivi terram . Dicere quid egerit, est scire quod actus suos ei occultare non possit. Innocentes fictis criminibus accusat, ut   numquid Iob frustra timet Deum, q uod est contra bonos conqueri et eorum profectibus invidere. Et rimas nocendi querere, temptandam innocentiam postulat ut   extendas manum tuam, quod est ad afflictionem bonorum malitie sue estibus anhelare.17 

17  Codd. : Do17/5 , f. 4rb-4va ( non contuli ) ; Rusch
Unde venis ?
marg.|  UNDE  VENIS. Non querit a bonis quia non querimus nisi quod nescimus et Dei nescire est reprobare ut et bonus vir nescire mentiri dicitur non quod nesciat sed quod contemnat. Dicere ergo est : U  nde venis ? Vias eius est quasi incognitas reprobare.   Cirvumivi terra et, per gyrum circuitus laboris anxietas significatur. Laborans terram circuit qui in celo quietus non stetit, et non transvolat sed perambulat, quia a spiritalis potentie volatu corruit, pressus nimis gravedine sue malitie. De membris quoque eius dicituram   : « In circuitu impii ambulant », id est in exteriorum labore fatigantur.
marg.|  Diabolus non contra Iob sed in Iob medio contra Deum certat. Unde non prius Iob a Deo petiit sed illum Deus in conspectu eius laudavit.
marg.|  MORALITER. Inter filios Dei Satan, quia bonis Dei cogitationibus que ex Deo sunt se interserit ut perturbet, sed eum latentem nobis Deus detegit. Unde dicitur :   Unde venis ? Quod dicere est eius insidias aperire nobis.   Circuivi terram, carnalia corda scrutatur ut mala inserat nec transvolat sed perambulat, quia non cito deserit quem temptat, sed moratur ut vestigia pravitatis imprimat, contra eum Iob laudatur :   Numquid considerasti {t. 2 : Erfurt, f. 189ra ; facsim., p. 377a} [Rusch, f.  189ra ]   servum meum ? quem Deus bonum facit et roborat quasi in auribus Satane laudat unde ipse gravius contra sevit dicens :   Numquid frustra  ? quasi : cur laudas quem protegis ? Me despecto laudandus esset si contra me suis viribus staret. Unde malitiose expetit :   sed extende paululum. D um bona abundant mens aliquantulum erigitur, quasi bona a se que bona diabolus appetit male, sed Deus temptari bene sinit ut dum in bonis illis homo concutitur imbecillitate cognita in Deo solidetur. Unde subditan   :   Ecce universa substantia  quam habet in manu tua est.

am  Ps. 11, 9.
an  Cf. Iob. 1, 12.
Qui18  respondens ait : Circuivi terram {t. 2 : Erfurt, f. 189ra ; facsim., p. 377a} [Rusch, f.  189ra ] et perambulavi eam.
interl.|  pauci enim sunt ubi non habeant locum eius vestigia

18  Qui NAL3245 Rusch Weber ] Cui ΩS
Numérotation du verset Iob. 1,8 
Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Iob,
interl.|  quasi dicat : talem constitui in quo te oportet vinci
quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus ac19  timens Deum ac recedens a malo ?

19  ac] et Weber
Numérotation du verset Iob. 1,9 
Cui respondens
interl.|  alias : respondit
Satan ait : Numquid frustra timet Iob Deum ?
interl.|  diabolus quia non invenit mala que accuset, bona in malum vertit quasi non bono animo fiant, quasi dicat : non sua virtute sed tua a me defenditur et ideo frustra timet
interl.|  quem in operibus accusare non potest intentione eius quasi deceptus accusat
marg.|  NUMQUID  FRUSTRA etc.  MYSTICE. Diabolus venisse redemptorem senserat, sed propter humilia que passus est quidquid de deitate suspicatus est, ei in dubium evenit pro sua superbia, et non Deum natum sed Dei gratia custoditum credidit :   Nonne tu vallasti . Domum vallatam dicit, quia temptando conscientiam eius penetrare non potuit substantiam quia electos eius invadere non presumptit.
Numérotation du verset Iob. 1,10 
Nonne tu vallasti eum 
interl.|  quasi non ex propria virtute habet quod stat sed tua vallatione, et ideo frustra timet Deum Iob
et20  domum eius,
interl.|  domum vocat mentem

20  et] ac Weber
interl.|  in omni parte
Operibus manuum eius benedixisti,
marg.| multiplicando
et possessio eius21  crevit in terra.
marg.|  POSSESSIO  EIUS. Quasi quia tot bona in terra recepit pro his se innocenter gerit sed innotens esset si inter adversa staret quia nequit in die in nocte adversorum vult reprobare. Non ergo vires Iob sed quemque verius adversis probare sciens temptandum expetit.   Sed extende, nec vires feriendi sibi tribuit, voluntas eius semper iniqua que ab ipso est potestas iusta que a Deo. Undeao   : « Spiritus Domini malus in Saul » et Domini est per licentiam et malus per voluntatem.

ao  1Rg. (1Sm) 19, 9.

21  eius] illius Weber
Numérotation du verset Iob. 1,11 
Sed extende
interl.|  da potentiam
paululum manum tuam,
marg.|  MANUM. Queritur quod numerus fidelium predicantibus apostolis augetur, hoc Satan dicere est talia invidendo cogitare, et de his tabescendo dolere.
et tange cuncta que possidet,
marg.|  TANGE  CUNCTA. Quia exteriora sunt que petit conteri, nec multum putat nisi animam ledat.
nisi in faciem22  tua benedixerit tibi.
marg.|  IN  FACIEM. Facies Domini respectus est gratie. Dicit ergo si data que amat subtrahis, respectum scilicet gratie tue, favorem tuum non requirit sed maledicendo contemnit.23 

22  faciem] facie Weber
Numérotation du verset Iob. 1,12 
Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa que habet in manu tua sunt,
interl.|  dat licentiam temptandi
marg.|  ECCE  UNIVERSA etc.  TANTUM  IN  EUM. Id est bona eius exterius temptanda tribuo sed intus mihi illum servo.
marg.|  DIXIT  ERGO  DOMINUS. Non petitione diaboli provocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem et ad deceptionem suam quod famulo prosit.
marg.|  ECCE  UNIVERSA  QUE. Pia dispensatione relaxat et refrenat, substantiam prodit, corpus protegit et si postea corpus traditurus non tamen simul omnia ne coacervata perimant que divisa possunt tolerari. Vel fortem Iob Dominus novit et tamen bella divisit, ut mirabilius victor esset, cum hostis victus se iterum ad nova bella repararet.
marg.|  MYSTICE.   Sed extende, per passiones peccare posse Christum putavit.   Ecce universa que habet in manu tua sunt . Manus Satane non potestas sed temptatio, prius Iudea que possessio eius fuerat infidelitate sublata est, et ei adversata post et caro eius crucifixa.
tantum in eum ne extendas manum tuam.
interl.|  frenat hic diabolum
Egressusque est Satan a facie Domini.
marg.|  EGRESSUS. Id est ad desiderii sui vota pervenit. Vel egreditur, dum quod bona intentione sibi permittitur prava intentione ab eo perpetratur.
marg.|  EGRESSUSQUE  SATAN. Quo exiit ab eo qui ubique est, sed quamdiu pressus potentia Dei, Satan quod appetiit exercere non potuit, quasi ante faciem stetit, exit cum laxatus est ad effectum sui desiderii.
marg.|  EGRESSUSQUE A  FACIE. Quia dum usque ad cor prevalere nequit exclusus ab intimis exterius vagatur, etsi mentem turbat foris est, quia non interimit sed erudit.
Numérotation du verset Iob. 1,13 
marg.|  CUM  AUTEM  QUADAM. Tempora temptationibus congruunt. Tempus temptandi aptum elegit, cum filios eius in convivio invenit, prenuntiatio tribulationis est letitia satietatis.
filii et filie eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
marg.|  Allegorice. CUM  AUTEM  QUADAM  DIE  FILII  ET  FILIE etc. Apostoli et omnes fideles. Maior filius iudaicus populus lege generatus. Minor gentilis in {t. 2 : Erfurt, f. 189va ; facsim., p. 378a} [Rusch, f.  189va ] fine vocatus.In domo ergo primogeniti apostoli convivantur, quia adhuc Scripture sacre deliciis in collectione solius iudaici populi vescebantur, quibus tunc dictum estap   : « In viam gentium ne abieritis ».
marg.|  COMEDERENT  ET  BIBERENT. Moraliter. Comedere est bonis operibus gaudere. Vinum bibere est desiderio celesti estuare.
marg.|  FRATRIS  SUI  PRIMOGENITI. Moraliter. Prior nascitur in corde sapientia que est fides, tunc enim sapimus si credimus omnibus que dicit Dominus, undeaq   : « Nisi credideritis non intelligetis ». Relique ergo virtutes sacro eloquio satiantur in domo fidei, id est in mente sine qua nulla sunt bona etsi bona videantur, et in domo sapientie, quia nisi que appetunt prudenter agant virtutes non sunt. Sed dum hoc non agitur diabolus boves et asinas tollit, pueros occidit. Boves sunt graviores cogitationes que cor exercendo uberiores fructus reddunt, sed has aliquando hostis subintroducta voluptatis delectatione corrumpit. Asine pascentes : simplices motus cordis a duplicitate custodiri in puritate nutriti. Sed et his diabolus subtilitates ostendit, ut dum inde laus queritur simplicitas perdatur. Vel boves arantes : cogitationes caritatis que corda durorum arando, id est predicando, prescindunt sed has cogitationes per torporem negligentie hostis occidit, vel si sibi prevident in hoc aliquid rapit quod cogitationi ad momentum prevalet. Asine : mansuetudo patientie cui diabolus laqueos tendit ex eo quod maxime diligit, ut inde maxima patientia turbetur. Electi vero ad se redeunt et pro levi motu se graviter affligunt. Sed dum vel ad momentum patientiam turbat asinas tulisse exultat. In agendis vero ratio custos quid cuique rei congruit pensat. Sed dum hostis subito turbat circumspectiones inopinate preveniens quasi custodes pueros occidit, unus fugit id est rationis discretio ad animum redit que amissa nuntiat, ut quod preoccupata mens perdidit afflicta recipiat.

ap  Mt. 10, 5.
aq  Cf. Is. 7, 9 (Vetus latina, t. 12 : Esaias, p. 232, versio X) : « Nisi credideritis nec intelligetis ».
Numérotation du verset Iob. 1,14 
nuntius
interl.|  nuntius iste est ratio, ubique tamen alius et alius, quia aliud et aliud nuntiat
venit ad Iob qui diceret : boves arabant
marg.|  BOVES  ARABANT. Mystice   bove s arantes, id est boni bene operantes asine simpliciter viventes, he iuxta boves quia intelligentia eorum pascunt. Sabei captivantes, id est demones. Pueros, id est incipientes nondum virilis constantie. Gladio, id est desperatione eternitatis. Nuntius qui evadit propheticus sermo est qui aitar   : « Captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam », quia dum fiunt mala que predixit quasi sanus ad Dominum redit, captivitatis enim infirmis vera predixisse cognoscitur.

ar  Is. 5, 13.
et asine pascebantur iuxta eos
interl.|  quam callide damna nuntiantur, ut memorato fructu operis crescat causa doloris, unde et hic fete asine apud grecos leguntur
Numérotation du verset Iob. 1,15 
et irruerunt
interl.|  dum extra patimur ad consolationem divine gratie effugimus, iste a Sabeis et a Deo Iesus dicitur, ne qua consolatio sit ut undique destitutus desperans erumpat in contumeliam
Sabei,
interl.|  vicini quandoque solacium ferunt sed isti persequuntur
tuleruntque omnia 
interl.|  quia adversa magis feriunt si cum multa sunt etiam subita nuntiantur sic nuntiari diabolus facit
et pueros
marg.|  ET  PUEROS. Moraliter. Pueros vocat cautelam illam diligentie per quam his providet que et in eo percutitur.
percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi.
Numérotation du verset Iob. 1,16 
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter
interl.| vel alius
et dixit :
interl.|  non modo rebus perditis sed verbis nuntiorum instigat dum callide dicitur : Ignis Dei quasi vindictam eius sustines, quem tot hostibus placabas ut frustra servisse se estimans in Deum superbiret
Ignis Dei
marg.|  IGNIS  DEI etc. Mystice. Celum : doctores legis sacerdotes de quibus ignis invidie cadit super oves et puerosn id est innocentes et infirmos.Puer sanus redit, quia vera dixisse prophetiam claruit, zelus apprehendit populum in eruditum.
marg.|  MORALITER.  IGNIS  DEI  DE  CELO  DESCE< NDIT> etc. Oves cogitationum innocentia.   Ignis de celo , id est ab aeriis potestatibus flamma livoris irruit et sepe mundas cogitationes ardore libidinis accendit, qui ignis est Dei non facientis sed permittentis, et quia subito impulsu circumspectiones obruuntur custodes pueri occiduntur. Sed sola discretio, id est ratio, animo damna nuntiat et quasi Dominum ad lamenta vocat.
cecidit {t. 2 : Erfurt, f. 189vb ; facsim., p. 378b} [Rusch, f.  189vb ] de24  celo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi.

24  de] e Weber
Numérotation du verset Iob. 1,17 
Sed et adhuc illo25  loquente, venit alius et dixit : Chaldei fecerunt tres turmas
marg.|  CHALDEI etc. Mystice. Chaldei interpretantur ‘feroces’, id est persecutores Christi tres turmas, quia se ad proponendas questiones Domino Pharisei, Herodiani, et Sadducei diviserunt qui camelos, id est tortuosas mentes stultorum post se traxerunt, et pueros quia si qui uti ratione poterant auctoritati illorum cesserunt, et verus est sermo propheticus qui aitas   : « Et tenentes legem nescierunt me », etat   : « Astiterunt {t. 2 : Erfurt, f. 189vb ; facsim., p. 378b} [Rusch, f.  189vb ] reges terre, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum eius ». Isti pueros percusserunt gladio, id est persuasione sinistra etc.

as  Ier. 2, 8.
at  Ps. 2, 2.

25  adhuc illo] inv. Weber
et invaserunt camelos 
marg.|  CAMELOS etc. Camelus : mundum animal partim quia ruminat, partim autem immundum quia ungulam non findit, bonas dispensationes terrenorum significat, in quibus multiplicius hostis insidiatur, et tales curas modo torpenti, vel precipitata actione ferit, modo pigra vel immoderata locutione confundit, pene semper nimiis cogitationum molibus premit, et sic tribus turmis Chaldei camelos rapiunt, id est illicito opere, superflua locutione, inordinata cogitatione, studia terrenarum dispensationum vastant, sepe autem mens quid sibi, quid proximis debeat attendit et nec per immoderationem sollicitudinis aliorum se negligit, nec per sui curam aliena postponit, sed cum hee utraque agit sollerter aliqua subito causa emergit, que omnes circumspectiones obruit, et sola discretio animo quod ploret renuntiat.
et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus ut nuntiarem tibi.
marg.|  UT  NUNTIAREM etc. Nuntiantur mala et multa et subita, ut super vulnus vulnere irrogato impatienter ferat, et callidus hostis non tam iactura rerum quam ordine nuntiorum pertemptat. Prius prava nuntiat, post maiora, tandem mortem filiorum, ne iam orbato vilesceret rerum amissio, cum non essent heredes quibus hoc servaret. Gradatim ergo deteriora audit, ut in eius corde omne vulnus locum inveniat.
Numérotation du verset Iob. 1,18 
Adhuc26  loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit : Filiis tuis et filiabus
marg.|  FILIIS  TUIS  ET  FILIABUS. Mystice filii et filie ut dictum est sunt apostoli et plebes subdite qui in Iudea Scriptura vescebantur.   Ventus, id est fortis temptatio a deserto, id est cordibus Iudeorum vel immundis spiritibus prorumpit. E  t quattuor angulos in quibus stat   domus  : sacerdotes scribas, seniores populi, Phariseos commovit.   Domus, id est Iudea in persecutione Domini cadens apostolos in desperatione obruit. Et verus est sermo de persecutore populoau   : « Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ». Et de apostolisav   : « Proximi mei alonge steterunt », etaw   : « Percutiam pastorem et dispergentur oves » etc.

au  Ier. 11, 15.
av  Cf. Ps. 37, 12.
aw  Mt. 26, 31 ; Mc. 14, 27. Cf. Za. 13, 7.

26  Adhuc] om. Weber
vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
marg.|  IN  DOMO  FRATRIS. In maioris fratris convivio Satan obruit filios, quia per negligentiam maiorum querit aditum in mortem minorum, et in alios magis accipit vires, quando eos qui per custodiam aliis presunt servire letitie conspicit. Non quidem illi ventri vacabant, sed cum inter convivia intentio mentis bona minus fervet, minus previdet.
Numérotation du verset Iob. 1,19 
repente ventus
marg.|  REPENTE  VENTUS. Latenter dicitur contra eum elementa movisse ille cuius nutu mota sunt, licet diabolo semel a Deo accepta potestate ad usum nequitie sue elementa concutere, ut et damnatis in metallo ad usum ignis et aqua servit.
vehemens irruit a regione deserti
marg.|  A REGIONE  DESERTI. Moraliter. Regio deserti : demonum multitudo derelicta a quibus ventus, id est fortis temptatio, ruit et a tranquillitate conscientiam evertit. Domus mentis quattuor angulis, id est prudentia, temperantia, fortitudine, iustitia consistit. Hec sunt quattuor flumina paradisi, que ab estu carnalium desideriorum temperant, sed sepe per ignaviam prudentia frigescit et dum fessa minus previdet, et sepe delectatione presentium minus ab illicitis temperamus, sepe timor fortitudinem turbat, sepe amor aliquis mentem a rectitudine iustitie avertit, et his quassatis conscientia turbatur. In mente que his quattuor erigitur cetere virtutes quasi cordis soboles se invicem pascunt, spiritus enim qui mentem ante omnia illis quattuor, format eandem contra singula temptamenta septem virtutibus instruit. Contra stultitiam sapientia, contra hebetudinem intellectus, contra precipitationem consilio, contra timorem fortitudine, contra ignorantiam scientia, {t. 2 : Erfurt, f. 190ra ; facsim., p. 379a} [Rusch, f.  190ra ] contra duritiam pietate, contra superbiam timore. Sed dum hac copia mens secure fruitur, quasi a se non a Deo presumit, unde subtiliter subtrahitur ut infirma videat, unde habuit quod servare non potuit. Feriuntur ergo septem virtutes suis contrariis, id est turbata conscienta moriuntur filii ad tempus qui licet temptatione extra turbantur, intus tamen per intentionis perseverantiam vivunt. Moriuntur et tres sorores, quia dum ultra vires se gravari quis putat quasi a Dei amore torpescit. Dum nimis timet debilitatur spes, dum nimis questionibus angitur turbatur fides, sed tamen ut vivas intus recta intentio servat. Unde puer, id est mentis discretio, evadit et agit cum animo ut quod perdere ceperat penitendo conservet.
marg.|  Ecce iterum ne quid minus de humana adversitate doleat, ne item minus de superna nominatam iram in aere monstrat ventus irruit.
et {t. 2 : Erfurt, f. 190ra ; facsim., p. 379a} [Rusch, f.  190ra ] concussit quattuor angulos domus que corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi.
Numérotation du verset Iob. 1,20 
Tunc surrexit Iob
interl.|  qui prius stabat firmus stat omnibus amissis, et hoc est surgere Iob
marg.|  TUNC  SURREXIT. Mystice. Ruente domo, extinctis filiis, id est perdita Iuda, apostolis timor mortuis,   surrexit Iob, id est Christus de morte. Vel qui patiens iacuit contra reprobos iudicium iustitie erexit,   vestem scidit id est Iudeam que expectans adventum ei adheserat, divisit aliis ad fidem assumptis, aliis relictis.   Tonso capite : c aput summa sacerdotii, capilli id est subtilitas sacramentorum ; unde Ezechielax   : « Sume gladium et duces per caput et barbam » in quo signatur Christus qui caput rasit, id est a sacerdotio iudaico sacramenta legis abstulit, et barbam quia regnum Israel deserens decorem virtutis ei amputavit. Terra est peccatrix gentilitas. Tonso ergo capite in terram corruit, quia Iudeam deserens dum sacramenta sua ab eius sacerdotio abstulit, ad notitiam gentium venit. Quod cadit repente ad ima venit, unde Christum corruisse est inopinate ad gentes pervenisse, ut dicituray   : « Cecidit super eos Spiritus Domini » id est inopinate venit.   Adoravit, id est adorare fecit utaz   : « Spiritus postulat gemitibus inenarrabilibus ». Sed et Christus in se secundum formam serviba  Patrem oravit.
marg.|  TUNC  SURREXIT  IOB. Mira dispensatio Dei pro habenda humilitate et vigilantia, securus enim in otio remittitur, sed temptatus evigilat, unde :   Tunc surrexit Iob. S edere quiescentis est, surgere certantis, tunc et discretio proficit, et subtilius discernere virtutes a vitiis agnoscit, unde subdit : S  cidit vestimenta . Vestis sunt opera que nos tegunt, ne nudi erubscamus. Que dum culpam flere facit districtius quasi irata manu iudicamus. Tunc etiam omnis elatio et superfuitas cogitationum ab animo cadit, quod est   tonso capite cadere, id est repressis presumptionis cogitationibus, quam infirmus sit in se sentire. Difficile est magna agere et de magnis apud se fiduciam non habere, cuius elationis quasi tyrannidis satellites sunt cogitationes. Nazarei capillos nutriunt, dum per vite continentiam presumptionum cogitationes crescunt, devotione completa caput radere et capillos in ignem sacrificii ponere iubentur, quia tunc ad perfectionem quis venit, cum sic exteriora vitia vincit, ut et superfluas cogitationes a mente resecet, quas igne divini amoris incendit ut totum cor in Dei amore ardens eas devotionis perfectione consumat.

ax  Cf. Ez. 5, 1.
ay  Cf. Act. 11, 15.
az  Rm. 8, 26.
ba  Cf. Phil. 2, 7.
et scidit vestimenta sua27 
interl.|  alias : tunicam suam
interl.|  ecce quod dolorem falgelli sensit

27  vestimenta sua L Cava X S ΩM ΩS RuschEd1530 Clementina cum Greg.] tunicam suam NAL3245 Weber ; Cor1 (hebr. habet pallium suum videlicet vestem sericam), Cor2 (hebr. et ant. tunicam suam sic in hebr. tunica iacinctina dicitur Ex. 29, 31 et tunica Ionathe 1Rg. 18, 4 Greg. exponit iuxta litteram Septuaginta interpretum que est vestimenta sua)
et, tonso capite, corruit
interl.| vel excessit
marg.|  ET  TONSO  CAPITE. Mystice. Magna constantia putatur si quis mala non sentit, alii vero nimis sentientes immoderate dolent virtus autem est in medio non est virtus insensibilitas cordis. Sicut et membra per stuporem incisa non dolent, unde prophetabb   : « Percussisti eos nec doluerunt ». Ne dilectionem proximi solveret filiis luctum impendit, ne dilectionem Dei desereret inter gemitus oravit28  . Ne superbus esset non sentiens corruit. Ne extraneus ferientem adoravit. Mos veterum fuit ut qui speciem sui corporis capillos nutriendo servaret, eos tempore afflictonis abscideret, et e converso qui tempore tranquillo absciderat, in ostensione afflictionis nutriebat. Iob ergo servasse ostenditur qui ad usum doloris totondit, ut dum eum in omnibus {t. 2 : Erfurt, f. 190rb ; facsim., p. 379b} [Rusch, f.  190rb ] manus superna percutit, etiam sponte illum penitentie species diversa fuscaret, et se divine potentie consentire ostenderet.

bb  Cf. Ier. 5, 3.
28  oravit] oranit cacogr. Rusch
in terram et29  adoravit
marg.|  CORRUIT  IN  TERRAM. Cadens adoravit, quia ille veram orationem exhibet qui quod pulvis sit humiliter videt. Unde et dicit :   nudus egressus sum de utero matris mee . Nundum in fide prima gratia genuit, nudum eadem suscipit. Cum pulsatus vitiis quasi nudus ad misericordiam refugit, et aliqua virtute aliquando detectus ipsa humilitate melius vestitur, non sibi sed Deo tribuens quod habet, Dominus dedit bona cuius potestas etiam tollit, quod ideo ad tempus fit ut humilis melius habeat.

29  corruit in terram et Rusch tantum] om. Nal3245, corruens in terram Weber (et ΩJ*)
Numérotation du verset Iob. 1,21 
et dixit :
interl.|  ecce quod in dolore contra iudicium flagellantis non excessit sed orat
Nudus egressus sum 
marg.|  NUDUS  EGRESSUS  SUM. Nudum me huc intrantem terra protulit nudum me hinc30  exeuntem terra recipiet. Consolatio ex condicione rerum quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit, tempus quo necdum ista habuit previdet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex iustitia Dei.
30  hinc] ihnc cacogr. Rusch
de utero matris mee
interl.|  mater est terra que omnes genuit
marg.|  DE  UTERO  MATRIS  MEE. Mystice. Mater Christi Synagoga est que in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad gentes venit. Ecce Ioseph quem purum hominem credens Synagoga adulterino complexu eum constringere voluitbc  , cui tegimen littere reliquit et se conspicuum gentibus prebuit. Sed   nudus revertetur cum in fine mundi reliquiis Israel Deus innotescet.   Dominus dedit, Iudea dum venturum credidit,   abstulit cum ipsa venientem contempsit.

bc  Cf ; Gn. 39, 12.
et nudus revertar illuc. Dominus dedit
interl.|  non diabolus, scit enim ei nihil licere nisi Deo permittente, quid ergo mirum si qui dedit sua recepit
Dominus abstulit,
interl.|  non diabolus
interl.|  docet in flagellis gratias agere, ut ipse appropinquans passioni gratias egit
sicut Domino placuit ita factum est31  .
marg.|  ultima consolatio scit Deum istum iudicem unde nisi iustum scit placere illi
marg.|  SICUT  DOMINO  PLACUIT. Moraliter. Cum turbamur ad iudicium Dei recurrere debemus et maiores laudes reddere quia pulsati verius nos novimus.
marg.|  In re que displicet magna est consolatio si eo ordinante geritur cui nihil nisi iustum placet cur ergo de re iusta murmuret ? Quasi post assertionem partis sue contra adversarium in termino orationis iudicem benedicit : Sit nomen Domini benedictum. Quod rectum sensit Domini benedictione conclusit, unde diabolus erubescit qui et in beatitudine Deo contumax fuit, cui homo etiam percussus hymnum dicit. Iob ergo superbum hostem humilitate crudelem patientia vincit, et acriora vulnera infixit quam accepit.

31  sicut Domino... factum est Cava Λ S Φ Clementina  ; cf. responsorium “Si bona suscepimus”, Corpus antiphonalium officii officii (n° 7647)] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 1,22 
In omnibus his non peccavit Iob labiis suis32  ,
interl.|  quia et non loquendo possumus in cogitatione peccare
marg.|  IN  OMNIBUS  HIS  NON  PECCAVIT. Moraliter. Dolens animus dum se custodire ne de igne probatorio murmuret. Quod de virtutibus dictum est de his que in ostensionem virtutis dantur, potest accipi dona Spiritus sunt : prophetia, lingue, curationes, que et subtrahuntur ne mens elevetur. Non enim semper inerat prophetis spiritus prophetie. Unde Eliseus dicitbd   : « Celavit Dominus a me verbum ». Et Amosbe   : « Non sum propheta », quia tunc quidem verum erat sed humilem me Spiritus replet. Et dicitbf   : « Et nunc audi verbum Domini ». Unde in evangelio : « Super quem videris Spiritum descedentem et manentem hic est qui baptizat »bg  . In aliis enim venit, sed in solo Christo singulariter permanet. Sed quomodo hoc eius signum est, cum ipse de apostolis dicat apud vos manebit ? Sed in Christo semper manet per substantiam ad omnia, in electis per gratiam non ad omnia. Alia enim sunt dona Spiritus sine quibus ad vitam non venitur, ut humilita,s fides etc. secundum que Spiritus semper manet. Alia quibus vite sanctitas pro aliorum utilitate declaratur, ut prophetia, curatio, lingue, secundum que non semper Spiritus manet sed subtrahit se aliquando a signorum ostensione ut humilius habeatur. De illis ergo que ad vitam timeamus ne pereant, de his que ad ostensionem aliquando sine periculo subtractis consoletur se humilitas dicens :   Dominus dedit, quia tunc recte nos habuisse ostendimus cum sublata equo animo toleramus.
marg.|  IN  OMNIBUS  HIS  NON  PECCAVIT  IOB. Undebh   : « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius ». Iob testimonium perhibetur et oris et cordis, corde non tumuit, non murmuravit, lingua contumax non fuit.

bd  Cf. 4Rg. (2Rg.) 4, 27.
be  Am. 7, 14.
bf  Am. 7, 16.
bg  Io. 1, 33.
bh  1Pt. 2, 22 ; cf. Is. 53, 9.

32  labiis suis] om. Weber
neque stultum quid contra Deum locutus est.
interl.|  stulte in Deum loquitur qui inter flagella se innocentem dicit, quod est superbe accusare iustitiam Dei ferientis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_1)