initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 12

marg.|  Hoc Sophar vere dixit sed indiscrete, quia meliori liquorem pleno vasculo superfundit, non ut doceat sed ut ipse innotescat. Audet in meliorem, quia omnes putat se inferiores. Sic et omnes heretici. Sed Ecclesia elatos a sua estimatione ad equalitatem revocat. Unde Iob subdit : Ergo vos estis soli homines. Qui se omnes preire ratione putat se solum hominem esse exultat.
Numérotation du verset Iob. 12,1 
Respondens autem Iob dixit :
Numérotation du verset Iob. 12,2 
Ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia,
marg.|  ERGO  VOS  ESTIS  SOLI  HOMINES. Qui enim se solum sapere estimat, quid aliud quam hanc eandem secum mori sapientiam putat.
Numérotation du verset Iob. 12,3 
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum.
interl.|  sed
marg.|  ET  MIHI  EST  COR  SICUT  ET  VOBIS. Ut eorum superbiam corrigat esse se inferiorem negat, et ne sue humilitatis limitem transeat esse superiorem tacet. Ecce quam discrete in quo indicat quid illi de se sentire deberent.
Quis enim hec que nostis ignorat ?
interl.|  unde ad se redit nihil habens extra et afflictus in precem funditur
interl.|  postquam a timore ad equalitatem arguendo revocavit docere incipit
marg.|  QUIS  ENIM  HEC  QUE  NOSTIS  IGNORAT. Ac si dicat : cum cunctis sint nota que dicitis de dictorum scientia cur singulariter tumetis ?
Numérotation du verset Iob. 12,4 
Qui deridetur ab amico suo sicut ego,
interl.|  quia qui pro culpa irridetur non est exaudibilis
marg.|  QUI  DERIDETUR  AB  AMICO  SUO  SICUT  EGO. Quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vite innocentia servat alienum.
invocabit Deum
interl.|  internum testem
et exaudiet eum. Deridetur enim iusti simplicitas.
interl.|  a duplicibus quasi fatuitas
Numérotation du verset Iob. 12,5 
Lampas
interl.|  mortuus putatur a carnalibus qui a diabolo liberatur sed Christus vivit
contempta
interl.|  que est
interl.|  quia non habent quod ipsi amant
apud cogitationes divitum
interl.|  non res in crimine est sed tumor
marg.|  LAMPAS  CONTEMPTA  APUD  COGITATIONES  DIVITUM. Nomen divitum designat elationem superborum. Iusti autem simplicitas et   lampas dicitur et   contempta .   Lampas quia interius lucet,   contempta quia apud mentes carnalium abiecta estimatur.
parata ad tempus statutum
interl.|  sed lucebunt quia cum Christo iudicabunt
marg.|  PARATA  AD  TEMPUS  STATUTUM. Statutum contempte lampadis tempus est extremi iudicii predestinatus dies, quo iustus quisque qui nunc despicitur quanta potestate fulgeat demonstratur.
Numérotation du verset Iob. 12,6 
abundant tabernacula
interl.|  sed non sunt hec curanda quibus et reprobi abundant
interl.|  facile despicit divitias qui non habet difficile viles estimat qui habet, quod in Iob facit dicens eas abundare reprobis
predonum 
interl.|  quia non grati de bonis sed peiores
marg.|  ABUNDANT  TABERNACULA  PREDONUM. Ostendit nihil esse presentis vite divitias, quas abundare reprobis dicit, qui Deum audacter provocant qui plerumque eo magis contra Deum superbiunt quo ab eius largitate et contra meritum ditantur. Possunt predones appellari qui dum loquuntur que non faciunt in locutione verba iustorum tollunt. Quomodo {t. 2 : Erfurt, f. 200va ; facsim., p. 400a} [Rusch, f.  200va ] ut predones violenter tulerunt quod ipse dat. Sed aliud misericorditer dat Deus aliud habere sinit iratus. Et quod predones agunt perverse hoc Deus sinit iuste ut et illis culpa augeatur et qui patitur pro pristinis feriatur, et quod fieri prohibet iuste fieri sinit. Sed et donis doctrine aliquos replet, qui inde superbientes eum provocant, qui et per se predones perverse verba iustorum usurpant et tamen bona que habent a Deo acceperunt.
{t. 2 : Erfurt, f. 200va ; facsim., p. 400a} [Rusch, f.  200va ] et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus
interl.| vel manibus

manus] manibus Weber
eorum.
Numérotation du verset Iob. 12,7 
Nimirum
interl.|  vere ipse
interroga iumenta
interl.|  quasi etsi hi non concorditer de potestate Dei sentiunt, vel ipse creature in se creatorem ostendunt
et docebunt te, et volatilia celi et indicabunt tibi.
marg.|  NIMIRUM  INTERROGA  IUMENTA  ET  DOCEBUNT  TE.   Iumenta sensu pigriores.   Volatilia celi sublimia sapientes.
Numérotation du verset Iob. 12,8 
Loquere terre
interl.|  deditis terreno actui
et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
interl.|  inquisitores mundi
marg.|  PISCES. Curiosi intelliguntur. Et est sensus : si hos requiras creatorem omnium Deum fatentur potest et iuxta litteram intelligi.
Numérotation du verset Iob. 12,9 
Quis ignorat
interl.|  quid hec inquisita doceant subdit
quod omnia hec manus Domini fecerit,
interl.|  qui omnia condidit qualiter debeant administrari disponit
Numérotation du verset Iob. 12,10 
in cuius manu
interl.|  potestate
anima omnis viventis
interl.|  vita que animalia sensificat
interl.| vel anima vita corporalis et hominis accipitur, spiritus hic ponitur non pro anima sed pro spiritali effectu
marg.|  IN  CUIUS  MANU  ANIMA  OMNIS  VIVENTIS. Hoc loco anima omnis viventis ipsa corporis vita signatur. Spiritus universe carnis, id est hominis effectus intelligentie spiritalis qui in Dei potestate sunt. Potest et per animam omnis viventis iumentorum vita signari.
et spiritus universe carnis hominis ?
interl.|  hominis qui ad spiritalem intellectum tendit
Numérotation du verset Iob. 12,11 
Nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem ?
marg.|  NONNE  AURIS  VERBA  DIIUDICAT. Ex istis corporalibus quam diversa idem spiritus operetur ostendit, quatenus ille sapientie, ille scientie, ille linguarum dona percipiat vel A  uris verba diiudicat et fauces comedentis saporem, ac si aperte dicat : doctrine verba que vobis usque ad aurem perveniunt mihi etiam per saporem intimum intelligentie faucem tangunt. Unus sensus est cerebri sed in aure et in ore et in ceteris diversis instumentis quasi diversus diverso modo discernit, ita ut in aure non videat nec in oculo audiat, sic una est sapientia sed alii plus alii minus dat alii scientiam alii genera linguarum et cetera. Vel que reprobi audiunt sicut vos ego gusto et quod vos scitis mihi per intimum amorem medullitus sapit.

Cf. 1Cor. 12, 7-9.
Cf. Is. 64, 4 ; 1Cor. 2, 9.
Cf. 1Cor. 12, 7-9.
Numérotation du verset Iob. 12,12 
In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia.
marg.|  IN  ANTIQUIS  EST  SAPIENTIA. Illa enim dicta in sapientie radice solidata sunt que per vivendi usum etiam actuum est experimento convalescunt. Ex cuius autem dono pendeant demonstrat.
actuum] actuu cacogr. Rusch
Numérotation du verset Iob. 12,13 
Apud ipsum est sapientia et fortitudo,
interl.|  in priori adventu precedit sapientia, fortitudo in secundo adventu
marg.|  APUD  IPSUM  EST  SAPIENTIA. Apud Deum enim : « In principio Deus erat Verbum » qui et Dei virtus et Dei sapientia habet concilium quia disponit sua intelligentiam quia cognoscit nostra.

Cf. Io. 1, 1.
ipse habet consilium et intelligentiam.
interl.|  potest in consilio notari mora occulti iudicii qua sustinet peccatores ad penitentiam quasi intelligit omnia non nescit sed consilio agit
Numérotation du verset Iob. 12,14 
Si destruxerit nemo est qui edificet.
marg.|  SI  DESTRUXERIT  NEMO  EST  QUI  EDIFICET. Omnipotens humanum genus destruit cum relinquit. Edificat cum replet quod nisi fiat in cassum exterius a predicatore monetur.
Si incluserit hominem,
interl.|  reprobando
marg.|  SI  INCLUSERIT. Omnis homo qui per id quod male agit, quid sibi aliud quam carcerem facit, ut hunc animi retur premat, etiam si exterius nemo accuset. Includere autem Dei est clausis non aperire, et cor reprobum per gratiam non emollire.

Si] et praem. Weber
nullus est qui aperiat.
interl.|  ut non Isaac primogenito suo Esau

Cf. Gn. 27, 1-40.
Numérotation du verset Iob. 12,15 
Si continuerit aquas omnia siccabuntur,
marg.|  SI  CONTINUERIT  AQUAS  OMNIA  SICCABUNTUR. Quia si scientia predicatorum subtrahitur, eorum qui viridescere in spe eterna poterant corda arefiunt. Vel quia aque nomine Spiritus sancti gratia designatur. Si sancti Spiritus gratia ab audientis mente subtrahitur arescit protinus intellectus. Quod autem aquas pluraliter dicit ad septiformem gratiam retulit.
et si emiserit eas subvertent terram.
interl.|  ut contraria prioribus agat
interl.|  sed quia in multis datur longior vita et non sapientia in cuius iudicio dona pendeant subdit : Apud ipsum
marg.|  SI  EMISERIT  EAS  SUBVERTENT  TERRAM. Si enim Spiritus sancti gratia infunditur, statim terra subvertitur, quia peccatricis mentis duritia ab immobilitatis sue obstinatione permutatur.
Numérotation du verset Iob. 12,16 
Apud ipsum
interl.|  etiam
est fortitudo
interl.|  in secundo
et sapientia.
marg.|  APUD  IPSUM  EST  FORTITUDO. In verbis prioribus quibus ait :   Apud ipsum est sapientia et fortitudo . Aperte indicat quia hoc quod mansuetus {t. 2 : Erfurt, f. 200vb ; facsim., p. 400b} [Rusch, f.  200vb ] edocuit qualiter credendum fuerit, in virtute iudicii terribilis ostendit. In verbis vero sequentibus quibus ipse ait :   Apud ipsum est fortitudo et sapientia . Luce clarius demonstrat quod prius in iudicio per virtutem reprobos destruet, et repulsis reprobis, electis in regno qualiter sit sapientia Patris indicabit.
{t. 2 : Erfurt, f. 200vb ; facsim., p. 400b} [Rusch, f.  200vb ] Ipse novit et decipientem et eum qui decipitur,
interl.|  sed quia et ante extremum occulte iudicat subdit : I pse novit sciens iudicat quem nescit id est non approbat
marg.|  NOVIT  DECIPIENTEM  ET  EUM  QUI  DECIPITUR. Novit decipientem quia plerumque anteriora eius mala conspicit, et hunc iusto iudicio cadere etiam in alia peccata dimittit.   Novit eum qui decipitur, quoniam enim sepe committunt homines mala quesciunt, permittuntur decipi, ut cadant in mala que nesciunt, quod aliquando ad purgationem, aliquando ad ultionis initium fieri solet.
Numérotation du verset Iob. 12,17 
adducit consiliarios in stultum finem 
marg.|  ADDUCIT  CONSILIARIOS  IN  STULTUM  FINEM. Consiliarios dicit predicatores qui auditoribus vite consilium prebent. Qui cum propter temporalia predicant in stultum finem deducuntur, quia illuc per laborem tendunt, unde per mentis rectitudinem fugere deberent.
et iudices in stuporem.
marg.|  ET  IUDICES  IN  STUPOREM. Qui ex aminandis aliorum moribus presunt, recte iudices vocantur sed cum eos nequaquam sollicite discutiunt, nec qualiter corrigant agnoscunt in stuporem deducti sunt.
Numérotation du verset Iob. 12,18 
Balteum regum dissolvit et precingit funerenes eorum.
interl.|  peccato cuius delectatio membris dominatur ut quos intus superbia inquinat quam sint detestabiles in publico ostendat
marg.|  BALTEUM  REGUM  DISSOLVIT. In his enim qui bene regere membra sua videbantur, propter elationis culpam castitatis cingulum destruit. Et quia in renibus delectatio est carnis, fune peccati ac delectationis precingit renes eorum.
Numérotation du verset Iob. 12,19 
Ducit sacerdotes inglorios 
interl.|  quorum gloria est rectitudo subditorum
interl.|  apud Deum cui fructus non afferunt
marg.|  DUCIT  SACERDOTES  INGLORIOS. Quia ante iudicem non invenient gloriam, quam modo in subditorum moribus studio predicationis non exquirunt.
et optimates supplanta.
interl.|  dum pro eterno de principatu temporali gratulantur et in voluptates cadunt
marg.|  ET  OPTIMATES  SUPPLANTAT. Quia cum mentem regentium iusto iudicio deserit, celestia negligunt, et in suis hic voluptatibus cadunt.
Numérotation du verset Iob. 12,20 
Commutans labium veracium 
interl.|  quia non agenti sermo subtrahitur ne loqui audeat qui non operatur, et iusto iudicio fit ut non habeat linguam qui recusat bonam vitam
marg.|  COMMUTANS  LABIUM  VERACIUM. Quia sepe hi qui celestia predicando veraces erant, dum temporalia diligunt ad terrena dicenda corruunt   labium veracium commutatur. Vel de Iudeis potest intelligi qui ante veraces Christum venturum nuntiaverunt sed presentem hunc negaverunt.
et doctrinam senum auferens,
interl.|  quia priorum suorum percepta non sequuntur
interl.|  Elias reducet corda filiorum ad patres eorum quando faciet intelligere de Christo quod patres predixerunt
marg.|  ET  DOCTRINAM  SENUM  AUFERENS. Doctrina senum ablata est quia Iudei nequaquam ea credendo secuti sunt que patres suos predixisse meminerunt.

Cf. Mal. 4, 6.
Numérotation du verset Iob. 12,21 
effundit despectionem 
interl.|  ne quis de bono glorietur vel de malis desperet
super principes,
interl.|  super eos qui victis dominantur si inde superbiunt
et eos qui oppressi fuerant
interl.|  vitiis
relevans,
interl.|  per penitentiam
marg.|  EFFUNDIT  DESPECTIONEM  SUPER  PRINCIPES. Iudei in legis mandatis permanentes principari per fidem videbantur. Gentiles in profundo pressi per infidelitatem latuerunt, sed cum incarnationis dominice mysterium negavit Iudea gentilitas credidit sic : R  evelat profunda de tenebris . Cum mystice allegoricarum sensus in verbis occultis prophetarum agnoscuntur.
Numérotation du verset Iob. 12,22 
qui revelat profunda de tenebris
interl.|  et dum illi cadunt hi revelantur aperta sententia de occulto consilio Dei producitur, ut ostendat de unoquoque quid sentiat
et producit in lucem umbram mortis,
interl.|  est prava operatio que de diabolo quasi corpore exit, que latet operantes sed Deus producit in lucem dum scire causam facit ut possit destrui
marg.|  ET  PRODUCIT  IN  LUCEM  UMBRAM  MORTIS. Umbram mortis dicit duritiam legis que mortem carnis inferebat que umbra mortis anime est. In lucem autem umbra mortis producitur, cum intellecta morte spiritus, quam timere Christus precepit, remota punitione carnali mors carnis minime timetur.
Numérotation du verset Iob. 12,23 
qui multiplicat gentes et perdet eas
interl.|  ad litteram quia quotidie nascuntur et moriuntur sed in resurrectione restituit
et subversas in integrum restituit.
marg.|  QUI  MULTIPLICAT  GENTES  ET  PERDET. Quia gentes et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit, et quas in infidelitatis casu reliquerat, quandoque ad finem reduxit quibus ita restitutis fit quod sequitur.

restituit] restituet Weber
Numérotation du verset Iob. 12,24 
Qui immutat cor principum populi terre et decipit eos, ut frustra incedant per {t. 2 : Erfurt, f. 201ra ; facsim., p. 401a} [Rusch, f.  201ra ] invium.
marg.|  QUI  IMMUTAT  COR  PRINCIPUM. Cor principum terre immutatum est, cum summi sacerdotes et seniores populi illi conabantur obsistere, quem prius predicabant et decepti sua malitia {t. 2 : Erfurt, f. 201ra ; facsim., p. 401a} [Rusch, f.  201ra ] incedere per invium frustra conabantur, quia crudelitati eorum querentium nomen suum extinguere patere via non poterat contra auctorem omnium.
Numérotation du verset Iob. 12,25 
Palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios.
interl.|  dum talem se eis exhibet qui possit et divina operari et humana pati
marg.|  PALPABUNT  QUASI  IN  TENEBRIS. Quasi enim in tenebris palpat qui quod tangit non videt, sic et hi inter tot miracula requirebant : « Quod signum facis ut credamus tibi ? ». Errabant autem quasi ebrii. Omnis qui errat nunc huc nunc illuc ducitur, ita hi aliquando dicebant : « Nisi esset hic a Deo non posset facere quicquam ». Aliquando : « Nonne hic est filius fabri ? ».

Io. 6, 30.
Io. 9, 33.
Mt. 13, 55.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_12)