initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 14

interl.|  nec mirum quia||
Numérotation du verset Iob. 14,1 
Homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis.
interl.|  quia omnia hic miseria sunt||
marg.|  HOMO  NATUS  DE  MULIERE. Hic mulieris nomine infirmitas designatur. Et est sensus : quid in se habet fortitudinis qui nascitur ex infirmitate ? Qui et angustiatur ad vitam et dilatatur ad miseriam ?||
Numérotation du verset Iob. 14,2 
Qui quasi flos egreditur et conteritur
interl.|  homines nati in mundo flores in campo, vita in carne flos in feno||
marg.|  QUI  QUASI  FLOS  EGREDITUR. Quia nitet in carne sed   conteritur , quia redigitur in pulverem et prutredinem.||

qui] om. Weber
et fugit
interl.|  quotidie per momenta||
velut umbra
interl.|  vita hominis non soli sed umbre comparatur, quia amisso amore Dei calorem cordis perdidit et in frigore iniquitatis permansit||
marg.|  ET  FUGIT  VELUT  UMBRA. Non soli fugienti sed umbre hominem comparavit. Qui enim in amore Dei calorem cordis non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet   velut umbra fugit .||
et numquam in eodem statu permanet.
interl.|  sed ab infantia transit in pueritiam sic per ceteras etates usque in mortem sic et secundum mentem mutatur||
marg.|  ET  NUMQUAM  IN  EODEM  STATU  PERMANET. Nam inde semper deficit unde se proficere in spatium vite credit.||
Numérotation du verset Iob. 14,3 
Et dignum ducis
interl.|  et cum talis sit, tu tantus||
super huiuscemodi aperire oculos tuos
marg.|  ET  DIGNUM  DUCIS  SUPER  HUIUSCEMODI  APERIRE  OCULOS. Deum aperire oculos est iudicia exercere et quem feriat videre.||
et adducere eum tecum in iudicium.
interl.|  considerato Deo iudice, item considerat infirmitatem suam quasi non debes iudicare sed mundare||
Numérotation du verset Iob. 14,4 
Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine
interl.|  unde : « In iniquitatibus conceptus sum »||
marg.|  QUIS  POTEST  FACERE  MUNDUM  DE etc. Is enim qui per se solus mundus est mundare prevalet immunda. Ipsa enim propter delectationes carnis nostra conceptio immunditia est. Vel solum Christum dicit non de immundo semine natum.||

Ps. 50, 7.
nonne tu qui solus es ?
interl.|  mundus per teipsum||
Numérotation du verset Iob. 14,5 
Breves dies hominis sunt,
interl.|  sed||
interl.|  consideratione eterni amplius patet brevitas temporis||
marg.|  BREVES  DIES  HOMINIS  SUNT. Quia apud Deum etiam labentia stant. Apud eum esse numerum mensium perhibet. Vel in diebus brevitas temporis in mensibus multiplicata dierum spatia designantur, homini ergo breves dies sunt. Sed quia vita nostra post tenditur apud Deum numerus mensium {t. 2 : Erfurt, f. 202ra ; facsim., p. 403a} [Rusch, f.  202ra ] nostrorum esse memoratur.||
numerus mensuum eius apud {t. 2 : Erfurt, f. 202ra ; facsim., p. 403a} [Rusch, f.  202ra ] te est, constituisti
interl.|  breves et tu||
interl.|  prospera, adversa, mortem et omnia ab eterno decrevit, vel in spiritualibus ponit Deus cuique terminum et modum, quia nemo tantum apprehendit quantum cupit, ut se elevet in his que habet ut et paulo factum est||
terminos eius qui preteriri non poterunt.
interl.|  vel preterire||
interl.|  sed||
marg.|  CONSTITUISTI  TERMINOS  EIUS  QUI  PRETERIRE  NON  POTERUNT. Nulla enim que in hoc mundo hominibus fiunt absque Dei occult iudicio fiunt.||

preteriri] preterire Weber
Numérotation du verset Iob. 14,6 
Recede paululum ab eo ut quiescat,
interl.|  id est vim flagelli remove, alius recessus non dat quiescere||
marg.|  RECEDE  PAULULUM  AB  EO etc.   Recede, id est iam flagella presentis vite subtrahe et bona eterne quietis ostende.||
donec optata veniat
interl.|  ostensione future quietis donec scilicet ipsa veniat||
marg.|  DONEC  OPTATA dies  VENIAT. Quando eternam requiem pro recompensatione sui laboris accipit.||
et sicut mercennarii dies eius.

et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 14,7 
Lignum
interl.|  ita fac, quia homo despectior ligno||
habet spem :
interl.|  istam||
si precisum fuerit rursum virescit,
marg.|  LIGNUM  HABET  SPEM  SI  PRECISUM. Genus humanum quam sit despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia hunc preire videantur. Vel iuxta mysticum sensum lignum prefertur homini, hic enim homo carnalis quisque, lignum iustus accipitur qui cum in morte passione afficitur eterne vite viriditate recuperatur.||
et rami eius pullulant.
marg.|  ET  RAMIS  EIUS  PULLULANT. Quia ex passione iusti fideles viriditatem vite spiritualis accipiunt.||
Numérotation du verset Iob. 14,8 
Si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
marg.|  SI  SENUERIT  IN  TERRA  RADIX etc. Radix iusti sancta predicatio, quia ab ipsa oritur et in ipsa subsistit que apud corda terrenorum cunctis viribus effeta creditur.   Et in pulvere truncus emoritur, quia inter manus persequentium corpus eius exanimatur.||
Numérotation du verset Iob. 14,9 
ad odorem aque germinabit
marg.|  AD  ODOREM  AQUE  GERMINABIT. Quia per afflatum spiritus in electorum cordibus exemplo sui operis gramen virtutis facit.||
et faciet comam quasi cum primum plantatum est.
marg.|  ET  FACIET  COMAM  QUASI  CUM  PRIMUM  PLANTATUM  EST. Succiso trunco comam facere, est extincto corporaliter iusto, sue passionis exemplo multorum corda ut virescant suscitare, quasi cum primum plantatum fuit id est viriditatem suam ostendit. In effectu operis quam prius habuerit in prescientia conditoris. Vel radix iusti ipsa humana natura in terra senescit cum in pulverem redit. Truncus emoritur cum corpus a sua specie dissipatur. Ad odorem aquam germinat, quia per adventum sancti Spiritus resurgit. Et facit   comam quasi cum primum plantatum est, quia ad illam speciem redit ad quam precipiendam in paradiso si non pecasset creatus fuerat.||
Numérotation du verset Iob. 14,10 
Homo
interl.|  peccator||
vero cum mortuus
interl.|  culpa||
fuerit et nudatus
interl.|  iustitia||
atque consumptus,
interl.|  pena||
ubi queso est.
interl.|  qui nec in patria est, nec in exilio diu esse potest||
marg.|  HOMO  VERO  CUM  MORTUUS  FUERIT. Ipsa autem amissione iustitie homo moritur, veste innocentie in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur. Ubi ergo est qui in eius amore non est ubi verum esse est ?||
Numérotation du verset Iob. 14,11 
Quomodo si recedant aque de mari et fluvius vacuefactus arescat,
marg.|  QUOMODO  SI  RECEDANT  AQUE  DE  MARI. Mare mens hominis est, quasi fluctus maris sunt cogitationes mentis. Cum ergo homo moritur, aque recedunt, quia in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Arescit autem fluvius vacue factus, quia subducta anima vacuum remanet corpus, quasi vacuus alveus. Mari autem et fluvio viat presens comparatur, quia modo adversitatis amaritudine afficitur, modo dulcedine prosperitatis replemur.||
Numérotation du verset Iob. 14,12 
sic homo cum dormierit
interl.|  supra in comparatione ligni mortuus homo dictur a vita iustitie, hic de morte carnis somnus dicitur unde cito surgitur||
ligni] lingni cacogr. Rusch
non resurget,
interl.|  non negat omnino resurgere sed donec atteratur||
donec atteratur celum non evigilabit, nec consurget de somno suo.
marg.|  DONEC  ATTERATUR  CELUM  NON  VIGILABIT . Quia ubi huius mundi finis advenerit humanum genus a somno non evigilabit. Vel Christus lignum qui precisus passione virescit resurrectione, per quam rami, id est fideles, creverunt. Radix, id est predicatio eius, in perfidis viluit in pulvere, id est in persequentium corde despectus est, quia occidi carne potuit. Ad odorem aque, quia per virtutem Dei caro ad vitam rediit. Fecit comam, quia apostoli qui aruerant ad fidem ut prius irruerunt, cuius comparatione homo pulvis est. Unde : H  omo vero cum .||
vigilabit] sic Rusch
Numérotation du verset Iob. 14,13 
Quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me,
interl.|  sed saltem in inferno protegas me ut non in penalibus locis sed in superioribus abscondas||
marg.|  QUIS  MIHI  HOC  TRIBUAT  UT  IN  INFERNO  PROTEGAS  ME. Ante mediatoris adventum ad infernum se descendere sciens illic conditoris protectionem postulat.||
ut abscondas me
interl.|  a suppliciis||
interl.|  quo punis peccata||
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 202rb ; facsim., p. 403b} [Rusch, f.  202rb ] ET  ABSCONDAS  ME  DONEC  PERTRANSEAT etc. Furor Domini quantum ad electorum animas in redemptoris nostri adventu pertransiit, quia eas ab inferni claustris ad paradisi gaudia reduxit.||
et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
interl.|  unde : « At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum » etc.||
interl.|  sed||
marg.|  CONSTITUAS  MIHI  TEMPUS  IN  QUO  RECORDERIS  MEI. Adventum redemptoris ad inferos petit.||

Gal. 4, 4.
Numérotation du verset Iob. 14,14 
putasne mortuus homo
interl.|  condescendit infirmis||
rursum vivet ?
interl.|  vivet vere||
marg.|  PUTAS  NE  MORTUUS  HOMO  RURSUM  VIVET. Solent iusti viri in eo quod certum et solidum sentiunt infirmorum in se verba transferre, sed rursum per fortem sententiam dubietati contradicunt. Unde sequitur :   Cunctis diebus .||
marg.|  PUTAS  NE  MORTUUS  HOMO etc. Ideo verba infirmitatis suscipit, ut post fortius roboret.||
Cunctis diebus
interl.|  confirmat eos||
quibus nunc milito,
interl.|  quia hec vita semper ad finem tendit||
expecto donec veniat immutatio mea.
interl.|  in qua mutatione hoc fiet||
marg.|  CUNCTIS  DEIBUS  QUIBUS  NUNC  MILITO. Qui itaque immutationem suam tanto desiderio expectat quam sit de resurrectione certus insinuat.||
Numérotation du verset Iob. 14,15 
Vocabis me
interl.|  modo dum corruptio durat incorruptibili non respondemus, quia non similes sed longe sumus||

me] om. Weber
et ego respondebo tibi,
marg.|  VOCABIS  ME  ET  RESPONDEBO  TIBI. Tunc vocanti Deo veraciter respondemus quando ad summe incorruptionis iussum incorruptibiles resurgemus.||
operi manuum tuarum porriges dexteram.
interl.|  quia||
marg.|  OPERI  MANUUM  TUARUM  PORRIGES  DEXTERAM. Ac si dicat : idcirco corruptibilis creatura persistere ad incorruptionem poterit, quia manu tue potestatis erigetur. Vel dextra Filius dicitur qui incarnatus ad erigendum hominem missus est.||
Numérotation du verset Iob. 14,16 
Tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis.
interl.|  quasi et in hoc mira misericordia, quia pensas mala et tamen misericorditer relaxas||
marg.|  TU  QUIDEM  GRESSUS  MEOS  DINUMERASTI  SED  PARCE. Gressus dinumerat et peccatis parcit, quia subtiliter acta nostra considerat, et tantum hic penitentibus misericorditer relaxat.||
marg.|  DINUMERASTI  SED  PARCE. Dinumerat dum nos ad singula que fecimus deflenda convertit parcit, quia que punivimus non punit. Unde adhuc subdit :   Signasti .||
Numérotation du verset Iob. 14,17 
Signasti 
interl.|  parces quia etsi signasti curasti||
quasi in sacculo delicta mea
marg.|  SIGNASTI  QUASI  IN  SACCULO etc. In occulto ut quandoque in publicum prodirent. Signat et curat, quia nec inulta deserit, nec in iudicio puniet. Vel cor hominis sacculus Dei est in quo mala signantur, dum studiose conspiciuntur que si homo cognoscit Deus ignoscit.||
marg.|  Vel SIGNASTI  QUASI  IN  SACCULO etc. Signat delicta in sacculo, quia ea in secreto iudiciorum suorum attendit ut feriat.||
sed curasti
interl.|  per flagella||
marg.|  CURASTI . Quod hic per flagella funditus relaxat.||
curasti] curati cacogr. Rusch
iniquitatem meam,
interl.|  peccata et iniquitatem dico||
interl.|  quia||
Numérotation du verset Iob. 14,18 
mons cadens defluit et saxum transfertur de loco suo.
interl.|  hoc sepe fit ut cadentibus rupibus saxum ad alia loca feratur et aque lapides cavent||
marg.|  MONS  CADENS  DE  FLUET  ET  SAXUM. Duo sunt genera temptationum : unum quod per repentinum eventum agitur, aliud quod paulatim in mente venit, et levibus suggestionibus animum inficit. Et est sensus : sicut hic insensibilia modo cito ruunt modo paulisper infusa aquarum mollitie consumuntur. Ita etiam eum rationabilem condidisti, et in alto constitutus est ut mons, vel subita ut David temptatione deiicis, vel longa ad lenta ut Salomonem consumi permittis.||
marg.|  SAXUM, id est meus iusti fertur. D  e loco, id est de iustitia ad culpam nimio impulsu. L  apides, id est fortitudinem aque assidua blandimenta.   Terra que fructificat.||

defluit] defluet Weber
Numérotation du verset Iob. 14,19 
Lapides excavant
interl.|  assiduitate||
aque et alluvione paulatim terra consumitur, et homines ergo similiter perdes.
interl.|  ut mons cadit et lapis consumitur||
interl.|  et tamen||
Numérotation du verset Iob. 14,20 
Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret.
interl.|  alias : pertransiret||
marg.|  ROBORASTI  EUM  PAULULUM  UT  IN  PERPETUUM. Paululum roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit, sed in hac brevitate ubi roboratus est tolligit unde in perpetuitate inveniat, vel ut semper gaudeat, vel ut supplicia non evadat.||

transiret] pertransiret Weber
Immutabis faciem eius
interl.|  et quia roborasti ut transiret||
et emittes eum.
marg.|  IMMUTABIS  FACIEM  EIUS  ET  EMITTES  EUM. Facies hominis immutatur cum eius species morte atteritur. Emittitur vero, quia ab his que volens tenuit transire ad eterna nolens cogitur.||
Numérotation du verset Iob. 14,21 
Sive nobiles
interl.|  post emissionem||
fuerint filii eius sive ignobiles non intelliget.
interl.|  quibus hic tanto amore studuit, anime non iustorum que claritatem Dei vident, nihil enim foris quod ignorent||
marg.|  SIVE  NOBILES  FUERINT  FILII  EIUS  SIVE  IGNOBILES  INTELLIGET. Sicut {t. 2 : Erfurt, f. 202va ; facsim., p. 404a} [Rusch, f.  202va ] enim viventes mortuorum anime quo loco habeantur ignorant, ita mortui qui carnaliter vixerunt, vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur nesciunt. Vel filios opera dicit, nobiles si recta sunt, ignobiles si perversa. Sive ergo nobiles sint filii eius, sive ignobiles homo non intelligit, quia subtili examine discussa utrum approbentur eius opera an reprobentur ignorat.||
Numérotation du verset Iob. 14,22 
marg.|  ATTAMEN  CARO  EIUS  DUM  VIVIT  DOLEBIT. Tribulationem enim carnis hic patiuntur etiam quia spiritualiter vivunt.||
et anima illius super semetipso lugebit.
marg.|  ET  ANIMA  ILLIUS  SUPER  SEMETIPSO  LUGEBIT. Dignum enim est ut in se semper homo merores inveniat qui relicto creatore in se gaudium querebat.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_14)