initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 17

interl.|  ideo ut electi spiritum attenuent propinquum sibi exitum suspicantur considerantes brevitatem vite
Numérotation du verset Iob. 17,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 204rb ; facsim., p. 407b} [Rusch, f.  204rb ] Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur,
interl.|  qui considerat qualis erit in morte semper est timidus in operatione, unde : « In omnibus memorare novissima tua et non peccabis in eternum ». Unde etiam iste dicit non peccavi
marg.|  SPIRITUS  MEUS  ATTENUABITUR Attenuatur spiritus electorum timore iudicis et si quas in se carnales cogitationes inveniunt penitentie ardore consumunt. Spiritus autem iniquorum per tumorem elationis crassescit.

Sir. 7, 40.
et solum mihi superest sepulcrum
marg.|  SOLUM  MIHI  SUPER  EST  SEPULCRUM. Pene mortuum se considerat quia moriturum se minime ignorat.
Numérotation du verset Iob. 17,2 
non peccavi
interl.|  culpam non feci et flagella suscepi, non quod prorsus sine peccato sed non hec meruit
et in amaritudinibus moratur oculus meus.
marg.|  Unde sequitur : NON  PECCAVI. Non in tantum peccavit ut hec flagella mereretur, quia non pro corrigenda culpa sed pro augenda gratia percussus est. Vel caput hoc dicit qui sine culpa penam culpe, id est amaritudinem passionis suscepit cuius voce subdit : L ibera me per remissionem.
Numérotation du verset Iob. 17,3 
Libera me et pone me iuxta te
marg.| PONE. Iuxta per ascensionem, post quia Iudea commota est in discipulos addit : C uius vis manus etc. Quia iam frustra agunt contra eum qui sedet in celo de quibus adhuc subdit : C or eorum longe. Si enim discipline custodiam nossent nequaquam redemptoris precepta contemnerent.

me] om. Weber
et cuius vis manus pugnet contra me.
Numérotation du verset Iob. 17,4 
Cor eorum longe fecisti
interl.|  longe esse ut erat permisisti
a disciplina,
interl.|  disciplina est in omnibus que pro peccato intulit Deus a qua longe est cor eorum etsi corpus sub ea
propterea non exaltabuntur.
marg.|  PROPTEREA  NON  EXALTABUNTUR. Qui enim per disciplinam minime custodire vitam student semper per desideria in imis iacent nec mentem ad spem celestis patrie erigunt.

propterea] et praem. Weber
Numérotation du verset Iob. 17,5 
Predam pollicetur sociis
marg.|  PREDAM  POLLICETUR. Ad caput malorum diabolum, scilicet sententiam convertit cui socii sunt apostate angeli qui cum eo ceciderunt. Filii sunt homines perversi qui de eius prava persuasione in malitiam generantur.  Predam igitur  sociis pollicetur, quia malignis spiritibus animas pravorum promittit in fine rapiendas.
et oculi filiorum eius deficient.
interl.|  ita unum corpus sunt diabolus et omnes iniqui ut nomine capitis corpus censeatur et e converso et ideo hic a multitudine ad singularitatem redit
marg.|  OCULI  FILIORUM  EIUS  DEFICIENT. Quia intentiones hominum ad sola terrena speranda excitat non autem pravi amoris intentio permanet, quando et hoc quod amat constat sub celeritate deficere. Vel socios eius dicit homines crudelissimos, filios quorum adhuc pravitas augetur.
Numérotation du verset Iob. 17,6 
posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis.
marg.|  POSUIT ME. Omnis qui flagello percutitur quasi in proverbium vulgi ponitur et in exemplum, quia stultus quisque dum cuiquam maledicere appetit ex eius similitudine maledictionem sumit quem percussum temporaliter videt.
Numérotation du verset Iob. 17,7 
Caligavit
interl.|  quia secretum Dei non penetrat
ab
interl.|  alias : ad
indignatione
interl.|  vel indignationem
oculus meus 
marg.|  CALIGAVIT AB  INDIGNATIONE.  Ab indignatione oculus caligat quando ipsi qui in Ecclesia lumen veritatis habent perversos contra innocentes prevalere conspiciunt, quia de occulti iudicii admiratione turbantur. Sed cum iusti ad indignationem caligant infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt.
et membra mea
interl.|  infirmitatis
quasi in nihilum redacta sunt.
marg.| Unde sequitur : IN MEMBRA  MEA  QUASI IN. Membrorum nomine teneritudo exprimitur infirmorum qui dum perversos prospiciunt florere iustos cruciari bona se inchoasse penitent.

nihilum] nihili Weber
Numérotation du verset Iob. 17,8 
Stupebunt iusti super hoc
interl.|  aperit planius quod dixit : Caligavit ad indignationem
marg.|  STUPEBUNT  IUSTI  SUPER  HOC. Hoc est quod dixerat : A d indignationem oculus meus.
interl.|  qui et in aliis non nocet perfecta agere non valet et glorie simulatoris invidet, quia nondum omnia perfecte despicit
marg.|  ET INNOCENS  CONTRA  HYPOCRITAM  SUSCITABITUR. Contra hypocritam suscitatur innocens perfectus, quando hunc cum suo flore contemnit eumque predicando que recta sunt, despiciendum esse ceteris denuntiat.
Numérotation du verset Iob. 17,9 
et tenebit iustus viam suam,
marg.|  ET TENEBIT  IUSTUS etc. {t. 2 : Erfurt, f. 204va ; facsim., p. 408a} [Rusch, f.  204va ] Quia dum illum ex perversa voluntate obtinere ea que mundi sunt intuetur, ipse ad amorem celestium robustius stringitur.
et mundis manibus addet fortitudinem.
marg.|  ET MUNDIS  MANIBUS. Quia videns peversorum terrenam gloriam, tanto amplius temporalia despicit quanto hec habere etiam malos cernit.
Numérotation du verset Iob. 17,10 
Igitur vos omnes convertimini
interl.|  fide vel a malo
et venite
interl.|  opere vel bene agendo
marg.|  IGITUR  VOS  OMNES  CONVERTIMINI etc. Postquam exteriores provectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortatur electos ut convertantur deserendo mala et veniant bona faciendo.
et non inveniam
interl.|  utinam
in vobis ullum sapientem.
marg.|  ET NON  INVENIAM IN  VOBIS etc. Conversionem eorum desiderans exoptat ne ullum sapientem in eis inveniat, ac si dicat : stulti esse apud vos discite ut in Deo vere esse sapientes valeatis.
Numérotation du verset Iob. 17,11 
Dies mei transierunt,
interl.|  post quietis otia persecutio redit, et cum felicitas transit, cura terrene dispositionis que aliquo modo a eternis retrahit in electis cessat
cogitationes mee dissipate sunt torquentes cor meum.
interl.|  qui celestia petit torqueri se dicit, dum de imis agere cogitur unde adversitatem letitie ducit propter quietem cordis et hoc est : Noctem verterunt in diem
marg.|  DIES  MEI  TRANSIERUNT.  Dies prosperitates,  cogitationes cor torquentes curam terrene felicitatis dicit, que quanto gravius electos premunt tanto subtilius a iudice rationes de ipsis cogitant exquiri, he cogitationes cum ipsa terrena felicitate dissipantur.
Numérotation du verset Iob. 17,12 
Noctem verterunt in diem
marg.|  NOCTEM  VERTERUNT IN  DIEM. Dissipate cogitationes noctem in diem vertunt, quia iustis non numquam amplius placet ex adversitate mala perpeti quam ex prosperitate terrene dispensationis cura fatigari.
et rursum post tenebras spero lucem.
interl.|  quia vicissim prospera et adversa alternant
marg.|  ET RURSUM  POST  TENEBRAS. Lux post tenebras speratur, quia post noctem vite presentis eternum lumen prospicitur.
Numérotation du verset Iob. 17,13 
Si
interl.|  sed et
sustinuero infernus domus mea est,
interl.|  quia nondum venit qui educat
et in tenebris stravi lectulum meum.
interl.|  quia nondum videt ibi speciem creatoris
marg.|  SI SUSTINUERO. Priores sancti et sustinere adversa poterant et tamen ex corporibus educti ab inferni locis liberari non poterant. Tunc vero homo  lectulum suum in tenebris stravit, quando lumen iustitie persuasori consentiendo deseruit. Et quia in inferno iusti tenebantur et tamen ex propriis actibus supplicium non habebant quasi in tenebris stravisse lectulum est in inferno sibi requiem preparasse.

et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 17,14 
Putredini dixi :
interl.|  sed quia hoc ex pena infirmitatis venit ipsam infirmitatem subdit
Pater meus es, mater mea et soror mea vermibus.
marg.|  PUTREDINI  DIXI. Putredinem patrem dicit, quia omnis homo ab origine iam vitiata descendit. Mater vero et soror vermes quantum ad materiam corruptibilis carnis, quia et de putredine processimus et cum putredine venimus quam portamus. Vel  mater natura et consuetudo  soror vocatur, quia ab illa cum ista sumus que videlicet mater et soror vermes sunt, quia ex natura corruptibili et consuetudine perversa cogimur ut quasi quibusdam vermibus, sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur.
Numérotation du verset Iob. 17,15 
Ubi est ergo nunc prestolatio mea 
interl.|  in his languoribus vel doloribus
marg.|  UBI  EST  ERGO  NUNC  PRESTOLATIO  MEA. Prestolatio iustorum Christus quem quandoque venturum noverant sed venire citius querebant.
et patientiam meam quis considerat ?
interl.|  exprimit desiderium ardens
marg.|  Unde hic additur nunc : ET PATIENTIAM  MEAM  QUIS  CONSIDERAT. Patientiam iustorum Deus considerat, sed quasi non considerare dicitur ad votum desiderii minus citius apparere et prolixiora tempora dispensationis sue gratiam differre.
Numérotation du verset Iob. 17,16 
In profundissimum infernum descendent 
interl.|  dilationis damna subdit quod dixerat voce doloris ingeminat
marg.|  IN PROFUNDISSIMUM  INFERNUM  DESCENDENT. Ante mediatoris adventum Iob in infernum descensurus erat sed quomodo in profundissimum ? An superiora loca inferi profundissimum infernum vocat ? Nam, quantum ad celsitudinem celi, aer iste infernus est; quantum ad eiusdem aeris altitudinem terra que inferius iacet, et infernus intelligi et profundum potest quantum vero ad altitudinem terre. Illa loca inferni que superiora sunt aliis receptaculis inferni, hoc loco profundissimum  infernum dicit. Omnia autem sua illuc descendere dicit, quo sola anima eius decensura erat, quia quod ex se in terra deserit usquequo ad incorruptionem redeat se non esse sentit. Vel in inferno omnia descendunt, quia laborum omnium retributio adhuc in sola inferni quiete {t. 2 : Erfurt, f. 204vb ; facsim., p. 408b} [Rusch, f.  204vb ] recipi prestolabatur.
omnia mea.
interl.|  omnia, id est anima, quia ibi totus est ubi sentire potest quod recipit, vel omnes labores omne quod egit unde ibi merces unde subdit
interl.|  sed
Putasne saltem ibi erit 
interl.|  hoc non tam pro se quam ut nos timere faciat dicit
interl.|  sine iudicio mentis quod tu habes
requies mihi ?
interl.|  hoc desiderat se dubium esse ostendit
marg.|  PUTASNE  SALTEM etc. Pensandum est quis nostrum de requie securus sit, si de ea trepidat et ille cuius virtutis preconia, et ipse iudex qui percutit clamat.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_17)