initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 18

Numérotation du verset Iob. 18,1 
Numérotation du verset Iob. 18,2 
Usque ad quem finem verba iactabitis ?
interl.|  de iactantia primo argui, post de impietate
marg.|  USQUE AD  QUEM  FINEM  VERBA  IACTABITIS. Beatus Iob in superbiam astruit erupisse quem fatetur verba iactare.
= P15194 , f. 54v
Intellige prius
interl.|  que dicis
marg.|  INTELLIGE  PRIUS. Signat quanta elatione tumuerat qui Iob loqui quod non intelligeret putabat.

intellige] intelligite Weber
= P15194 , f. 54v
et sic loquamur.
interl.|  tunc
Numérotation du verset Iob. 18,3 
Quare
interl.|  enim
reputati sumus
interl.|  a te
marg.|  QUARE  REPUTATI  SUMUS. Humane mentis est proprium hoc sibi fieri suspicari quod facit. Arbitratur enim se despici qui bonos despicere consuevit et ex suspitione contemptus ad indignationem prosilit et contumelias ingerit.
ut iumenta
interl.|  sine iudicio mentis quod tu habes
et sorduimus coram te ?

te] vobis Weber
Numérotation du verset Iob. 18,4 
Quid perdis animam tuam in furore tuo ?
interl.|  quasi furor sit quidquid contra eum est
marg.|  QUID  PERDIS  ANIMAM  TUAM. Reprobi zelum rectitudinis vel spiritualem gratiam sancte predicationis insaniam furoris estimant quo perire fidelium animas arbitrantur.

quid] qui Weber
Numquid propter te derelinquetur terra 
interl.|  a Deo
marg.|  NUMQUID  PROPTER TE  DERELINQUETUR. Ecclesia dicit quod non nisi in se veraciter colatur Deus et ibi tantum sit salus. At contra heretici si hoc est verum omnis terra a Deo est derelicta quam nos multi ubique incolimus. Quasi : extra te est nobis Deus et salus vel  Numquid propter te, id est ut quiquis extra te fuerit minime salvetur ?
et transferentur rupes de loco suo ?
interl.|  quasi numquid nostri doctores dimittent sua pro tuis, non quia mala que pateris probant te iniquum
marg.|  ET TRANSFERENTUR  RUPES etc. Rupes heretici vocant quos sublimibus excedere sensibus estimant, quos propter vocem Ecclesie negant de loco proprio transferri, quoniam tales humilibus consentire renituntur. Reprobi adversa Ecclesie videntes in arrogantiam iustitie eriguntur quasi iusti pro culpa patiantur. Unde iste flagellis Iob insultat.
Numérotation du verset Iob. 18,5 
Nonne lux impii extinguetur,
interl.|  hoc si de presenti vita dicit fallitur si de fine impii verificatur
marg.|  Unde subdit : NONNE  LUX  IMPII  EXTINGUETUR. Hoc dici de impio recte potuit, contra sanctum non debuit lucem prosperitatem presentis vite dicit. Sed  lux impii extinguitur, quia fugitive vite prosperitas cum ipsa terminatur.
nec splendebit flamma ignis eius ?
marg.|  NEC  SPLENDEBIT  FLAMMA  IGNIS  EIUS. Ignem dicit fervorem temporalium desideriorum cuius flamma est decor vel potestas exterior que de interno eius ardore procedit sed non splendebit, quia in die exitus omnis exterior decor subtrahitur.
Numérotation du verset Iob. 18,6 
Lux obtenebrescet in tabernaculo illius
marg.|  LUX  OBTENEBRESCET IN  TABERNACULO. Aliquando tristitiam tenebras lucem gaudium accipimus.  Lux ergo  in tabernaculo impii tenebrescit, quia in eius conscientia gaudium quod de temporalibus fuerat deficit.
et lucerna que super eum est extinguetur.
interl.|  et tunc
marg.|  ET LUCERNA  QUE  SUPER  EUM  EST  EXTINGUETUR. Lucerna lumen in testa est, lumen ergo in testa gaudium in carne.  Lucerna ergo  que super eum est extinguitur, quia cum malorum suorum retributio impium sequitur, in eius mente gaudium carnale dissipatur. Bene autem non que apud eum sed que super eum est dicitur, quia iniquorum mentem terrena gaudia possident.
Numérotation du verset Iob. 18,7 
Artabuntur gressus virtutis eius
interl.|  etiam hic ne ad bona redeant
marg.|  ARTABUNTUR  GRESSUS  VIRTUTIS etc. Quia vires malitie eius quas nunc exercet postmodum pena constringet.
et precipitabit eum consilium suum.
marg.|  ET PRECIPITABIT  EUM  CONSILIUM  SUUM. etc. Habet nunc consilium iniquus, presentia appetere, eterna deserere, sed suo consilio precipitatur, quia per hoc in eterni supplicii tenebras mergitur.
Numérotation du verset Iob. 18,8 
Immisit enim in rete pedes suos
marg.|  IMMISIT  ENIM IN  RETE etc. Qui pedes in rete mittit non cum voluerit eiicit. Sic qui in peccatis se deiicit non mox cum voluerit surgit.
et in maculis eius ambulat.
marg.|  ET IN MACULIS  EIUS  AMBULAT. Qui in maculis retis ambulat gressus suos ambulando implicat, et cum se expedire ad ambulandum nititur ne ambulet obligatur.
Numérotation du verset Iob. 18,9 
Tenebitur planta illius laqueo
interl.|  exequitur obligationem, id est usque ad finem vita in culpa constringitur, unde desperans ad peiora succenditur
marg.|  TENEBITUR  PLANTA etc. Quia videlicet stringetur finis in peccato.
et exardescet contra eum sitis.
interl.|  impio sitire est huius mundi bona concupiscere
interl.|  dum diabolus peccatis obligat mortem peccantis sitit
marg.|  ET EXARDESCET  CONTRA  EUM quia quo se {t. 2 : Erfurt, f. 205ra ; facsim., p. 409a} [Rusch, f.  205ra ] malis obligatum pensat, eo de suo reditu desperat et ipsa desperatione acrius ad huius mundi concupiscentias estuat. In eius animo contra eum sitis exardescit, quia qui perverse egit ut perversius agat accenditur.
Numérotation du verset Iob. 18,10 
marg.|  ABSCONDITA  EST IN  TERRA  PEDICA. In terra pedica absconditur, cum culpa sub terrenis commodis occultatur, quatinus homo videat quid concupiscere valeat, et tamen nequaquam videat in quo culpe laqueo pedem ponat.
et decipula illius
interl.|  dum esca, id est quod placet petitur, laqueus tenet occultus, quia quod aliis facit ab aliis metuitur. Addit : Undique terrebunt eum, tales omnes sibi putat qualis est omnibus
super semitam.
interl.|  in actione quam appetit
marg.|  ET DECIPULA  ILLIUS etc. Intuetur enim hostis mores cuiusque cui vitio sint propinqui et illa apponit ante faciem ad que agnoscit facilius inclinari mentem, ut blandis ac letis moribus luxuriam, asperis mentibus iram et superbiam. Ibi ergo decipulam ponit ubi esse  semitam mentis conspicit, quia illic periculum deceptionis inserit ubi viam esse invenerit propinque cogitationis.
Numérotation du verset Iob. 18,11 
Undique terrebunt eum formidines
interl.|  et quid he agunt sequitur involuent
et involvent pedes eius.
interl.|  ut non liberi gressus sint ad bene agendum
interl.|  sed utinam
marg.|  UNDIQUE  TERREBUNT, quia sepe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur quod se bonis fecisse reminiscitur, dumque hoc pati quod facere metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit.
Numérotation du verset Iob. 18,12 
Attenuabitur fame robur eius,
interl.|  optat non maledicentis animo sed predicentis
marg.|  ATTENUETUR  FAME. Caro nostra infirmitas est. Robur autem anima rationalis que in expugnandis vitiis resistere per rationem valet. Que fame attenuatur, cum nulla interni cibi refectione pascitur.

attenuabitur] attenuetur Weber
et inedia invadat costas illius,
interl.|  et
marg.|  ET INEDIA  INVADAT  COSTAS  ILLIUS. Coste sunt sensus animi qui latentes ut viscera cogitationes muniunt.  Inedia invadat iniqui  costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas intus nullatenus regant, sed ad exteriora vagentur que petunt.
Numérotation du verset Iob. 18,13 
devoret pulchritudinem cutis eius,
interl.|  que extra quasi in cute
marg.|  DEVORET  PULCHRITUDINEM. Pulchritudo  cutis est gloria temporalis exterior, per  brachia opera designantur. Mortem peccatum dicit quod animam occidit. Primogenita ergo mors, superbia est « initium omnis peccati ».  Pulchritudinem ergo  cutis eius et brachia illius primogenita mors devorat, quia iniqui gloriam vel operationem superbia suplantat. Potuit enim et in hac vita gloriosus existere si superbus minime fuisset.

Sir. 10, 15.
et consumat brachia illius primogenita mors.
interl.|  et operibus poterat Deo commendari nisi elatio esset

et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 18,14 
Evellatur
interl.|  etiam
interl.|  dives gloriam et opes sine culpa posset habere si hec in humilitate haberet, sed si in his confidit Deus evellit

evellatur] avellatur Weber
de tabernaculo suo
interl.|  de terra
marg.|  EVELLATUR DE  TABERNACULO  SUO etc. De tabernaculo fiducia eius evellitur, quando perversus qui multa in hac vita paraverat repentina morte dissipatur.
fiducia eius, et calcet
interl.|  dum vitiis hic premitur vel in fine pena
marg.|  ET CALCET etc. Quia hic vel vitiis premitur que ad interitum trahunt, vel mortis tempore potestati demoniace subiugatur.
super eum quasi rex
interl.|  cui non resistitur
interitus
interl.|  diabolus vel peccatum
interl.|  ideo interitus dominatur eis quia, etsi deest occasio peccandi, tamen in cordibus desiderium non deest
Numérotation du verset Iob. 18,15 
habitent in tabernaculo eius socii illius10  qui non est
marg.|  HABITENT IN  TABERNACULO  ILLIUS  QUI  NON  EST. Id est in mente eius apostate angeli per cogitationes nequissimas conversentur, eius videlicet socii qui idcirco iam non est, quia a summa essentia iam recessit.

eius] illius Weber 10  illius] eius Weber
aspergatur in tabernaculo eius sulphur.
interl.|  unde eternus ignis accenditur
marg.|  ASPERGATUR etc.  In tabernaculo iniqui  sulphur aspergitur, quotiens carnis delectatio in eius mente dominatur. Per  sulphur enim fetor carnis accipitur. Et quia talis in malo permanet unde nec fructum boni facere potest addit : D eorsum radices eius siccentur. Per radices cogitationes accipimus que in occulto site sunt et visibilia opera producunt. Per messem aperta operatio, pravus itaque quisque dum cogitationes suas in infimis rebus ponit et superne viriditatis gaudia non appetit,  radices suas  deorsum siccari permittit cuius sursum messis atteritur, quia omnis eius operatio superno iudicio quasi nihilum deputatur.
Numérotation du verset Iob. 18,16 
Deorsum radices eius siccentur,
interl.|  quidquid hominus videatur
sursum autem atteratur messis eius.
Numérotation du verset Iob. 18,17 
Memoria illius
interl.|  etiam
pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis.
marg.|  MEMORIA  ILLUS  PEREAT. Memoriam suam iniquus in terra statuere conatur, cum gloriam laudis sue extendere nititur. Et nomen suum in plateis celebrari gaudet cum longe {t. 2 : Erfurt, f. 205rb ; facsim., p. 409b} [Rusch, f.  205rb ] lateque operationem sue iniquitatis extendit.
Numérotation du verset Iob. 18,18 
Expellet eum de luce in tenebras,
marg.|  EXPELLET  EUM DE  LUCE.  De luce ad  tenebras ducitur, cum de honore vite presentis ad supplicia eterna damnatur. Sic de unoquoque iniquo loquitur ut ad caput, id est diabolum, vertatur qui in Antichristo nomen extendet quod nunc mali imitantur.
et de orbe
interl.|  in quo gloriatur
interl.|  quia in fine cum omnibus sequacibus suis damnabitur
interl.|  quia eius iniquitas cum mundo terminatur et populus eius cum eo punietur
marg.|  ET DE ORBE  TRANSFERET etc. Cum superno apparente iudice de hoc mundo ad penas transfertur que omnia et de capite malorum Antichristo possunt accipi.
Numérotation du verset Iob. 18,19 
Non erit semen eius,
interl.|  persuasio
neque progenies
interl.|  actio
in populo suo, nec ulle reliquie in regionibus eius.
marg.| Unde et sequitur : NON  ERIT  SEMEN etc. Quia omnes iniqui qui de eius persuasione in pravis actionibus nati sunt cum eodem suo capite ferientur. Quod hec de Antichristo accipienda sunt in hoc aperit dum dicit : I n die eius stupebunt, quia tanta tunc signa demonstraturus et crudelia ac dura facturus est, ut ad stuporem perducat quos in fine mundi invenerit et priores patres Eliam et Enoch - qui in eius expugnationem servati sunt - carnalis mortis timore et dolore transfigat, quia etsi electi tormentis vinci nequeunt, tamen quia homines sunt metuunt tormenta que vincunt.

Cf. Mt. 17, 10.
Numérotation du verset Iob. 18,20 
In die eius stupebunt novissimi
interl.|  electi
et primos invadet horror.
marg.|  ET PRIMOS  INVADET  HORROR. Id est corda electorum pavore ferientur, unde scriptum est : « Ita ut et in errorem inducantur si fieri potest etiam electi » non quidem casuri sed trepidaturi ex carne.

Mt. 24, 24.
Numérotation du verset Iob. 18,21 
Hec
interl.|  quia multa de iniquis et capite dixit generaliter concludit
sunt ergo tabernacula iniqui,
interl.|  in quibus permanet
et iste locus eius qui ignorat Deum.
interl.|  qui prius alienum tenebat in laude hominum
marg.|  HEC  SUNT  ERGO  TABERNACULA. De hoc illud retulit quod dixerat :  Expellet eum de luce ad tenebras et de orbe transferet eum. Et est sensus : is qui nunc Deum ignorando extollitur, tunc ad propria tabernacula pervenit, quando in supplicia demergitur vel hec ergo sunt tabernacula, quasi in die eius stupebunt sancti ergo hec predicta et tenebre etc. erunt  tabernacula eius et ibi habitabit. Vide quia in conclusionibus suarum orationum satis aperte ostendunt quos sanctum Iob credebant pro iniquitate percussum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_18)