initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 20

Numérotation du verset Iob. 20,1 
Numérotation du verset Iob. 20,2 
Idcirco cogitationes mee varie succedunt sibi,
marg.|  IDCIRCO  COGITATIONES. Ac si dicat : quia extremi iudicii terrorem considero idcirco cogitationum tumultibus in timore confundor.||
et mens in diversa rapitur.
interl.|  quasi ego sic ago sed||
interl.|  quasi tu iustus non videris qui iam puniris||
marg.|  ET  MENS  IN  DIVERSA  RAPITUR. Quando modo mala que egit, modo bona que agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Isti ex societate Iob noverunt quidem recte vivere, sed iudica Dei subtiliter pensare nescientes, iustos hic non posse percuti credunt. Et ideo hunc suspicati sunt iniquum, et ad increpationem dilabuntur ad quam tamen sub quadam reverentia descendunt.||
Numérotation du verset Iob. 20,3 
Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentie mee respondebit mihi.
marg.| Unde iste subdit : DOCTRINAM  QUA  ME  ARGUIS etc. Quibus moderate premissis aperte exprobrat dicens : D  octrinam qua me arguis audiam . Qui dicentis verba discernunt, doctrinam eius non ad adiutorium, sed ad occasionem certaminis sumunt ut audita potius iudicent quam sequantur. Et hoc est : D  octrinam qua me arguis . Ac si aperte dicat : Tua quidem verba audio, sed an recte prolata sint spiritu mee intelligentie discerno. Et hoc invenio quod laus impiorum etc.||
Numérotation du verset Iob. 20,4 
Hoc scio
interl.|  inflatus spiritu scientie sue in Iob retorquet que impiis conveniunt||
a principio ex quo positus est homo super terram,
marg.| Ideo subdit : HOC  SCIO A  PRINCIPIO. Si enim ab ipso humani generis exortu, usque ad hoc tempus mentis oculos ducimus, omne quod finiri potuit quam breve fuerit videmus.||
Numérotation du verset Iob. 20,5 
quod laus impiorum brevis sit
interl.|  que in favoribus linguarum est||
et gaudium
interl.|  in his honoribus||
hypocrite ad instar puncti.
interl.|  pro penis quas videt putat hypocrisim bona que olim viderat||
marg.|  ET  GAUDIUM  HYPOCRITE. Gaudium hypocrite in similitudinem puncti est. Nam sicut stilus in puncto dum ponitur levatur, sic hypocrita presentis vite laudem dum tangit amittit.||
marg.|  AD  INSTAR  PUNCTI, quia letitia pertransit pena permanet, apparet ad momentum disparet in perpetuum.||
Numérotation du verset Iob. 20,6 
Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit,
interl.|  intellectus sanctis equetur||
Numérotation du verset Iob. 20,7 
quasi sterquilinium in fine perdetur
interl.|  pro vitiis in morte conculcabitur qui hic gloriosus erat||
marg.|  SI  ASCENDERIT. Id est etsi celestem vitam se agere simulat, etsi intellectum suum similem veris predicatoribus ostentat, quasi sterquilinium tamen in fine perdetur, quia mens illius pro vitiorum suorum fetore damnabitur.||
et qui eum viderant dicent ubi est ?
interl.|  hoc scito||
marg.|  ET  QUI  EUM  VIDERANT. Qui hunc elatum viderunt extincto dicent ubi est ? Quia neque in hoc seculo ubi elatus fuerat apparet, neque in eternitatis requie de qua esse putabatur.||
Numérotation du verset Iob. 20,8 
Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
interl.|  quia non est res sed visio||
marg.|  VELUT  SOMNIUM  AVOLANS etc. Vita hypocrite quedam visio phantasmatis est, que hoc ostendit {t. 2 : Erfurt, f. 206va ; facsim., p. 412a} [Rusch, f.  206va ] imagine quod non habet ex veritate. Que somno comparatur, quia ab eo omnis laus et gloria dum tenetur amittitur. Transiet autem velut   nocturna visio, quia quod se ad momentum divitem humanis estimationibus videt, de ostensione est phantasmatis non de soliditate virtutis, et cum mens eius in morte evigilat cognoscit quia hominum favores dormiens videbat.||
Numérotation du verset Iob. 20,9 
marg.|  OCULUS  QUI  EUM  VIDERAT. Locus hypocrite cor adulantium. Ibi quippe requiescit ubi favores invenit.   Oculus ergo   qui eum viderat non videbit, quia in morte amatoribus suis absconditur qui cum consueverant admirando conspicere.||
neque ultra intuebitur eum locus eius.
interl.|  vel suus||
marg.|  NEQUE  ULTRA  INTUEBITUR etc.Quia lingue adulantium hunc ad iudicium favoribus non sequuntur.||

eius] suus Weber
Numérotation du verset Iob. 20,10 
Filii autem eius atterentur egestate,
marg.|  FILII  AUTEM  EIUS  ATTERENTUR. Quia hi qui in hypocrisim ex eius imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent in cordis egestate deficiunt.||

autem] om. Weber
et manus illius reddent ei
interl.|  quasi debitum||
marg.|  ET  MANUS  ILLIUS. Quia damnationem iustam ex iniqua rapient operatione. Interim autem fit quod sequitur.||
dolorem suum.
interl.|  quia hic se talem exhibet, usus confirmat quod male cepit, vel bona que habet perdet propter simulata||
Numérotation du verset Iob. 20,11 
Ossa eius implebuntur vitiis adolescentie eius
interl.|  proverbium est adolescens iuxta viam suam et cum senuerit non recedet ab ea||
marg.|  OSSA  EIUS  IMPLEBUNTUR  VITIIS  ADOLESCENTIA  EIUS. Adolescentia hypocrite inchoatio pravitatis est. Ossa dura in eo pravitatis est consuetudo. Ossa itaque eius implentur vitiis adolescentie, quia dure in eo pravitatum consuetudines, a vitio sumpte sunt pessime inchoationis que ossa cum eo in pulvere dormient. In pulvere dormire est usque ad pulverem, id est usque ad mortem, ab iniquitate non cessare. Aliter ossa dicit aliquid forte ac validum, quod non numquam hypocrita habet in operatione, cuius ossa implebuntur vitiis eius adolescentie, quia cum mobilis ac levis multa pueriliter facit, etiam in his que fortiter egerit in vitio mollescit, cuius ossa in pulvere dormire est cum pravis actionibus eius etiam si qua sunt bene acta omni soliditate vacuari ac deperire.||
et cum eo in pulverem dormient.
interl.|  omnis simulatio pulvis est in qua et os perit||
Numérotation du verset Iob. 20,12 
Cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua.
interl.|  que bene sonat||
marg.|  CUM  ENIM  DULCE  FUERIT. In ore cordis suavis est iniquitas quam sub tegimine blande locutionis operit. Malum enim in lingua et non sub lingua esset si loquens hypocrita malitiam aperiret.||
Numérotation du verset Iob. 20,13 
Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo.
marg.|  PARCET  ILLI  ET  NON. Malo quod diligit parcit qui non hoc penitendo persequitur et non derelinquit, sed celat in gutture, quia sic servat in cogitatione ut numquam proferat in voce.||
Numérotation du verset Iob. 20,14 
Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
marg.|  PANIS  EIUS  IN  UTERO. Plerumque hypocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut ex eo vivat sed ut doctus appareat, sed dum doctrine verbum quod male querit prave intelligit et in hereses labitur. Contingit ei ut sicut de felle aspidum sic moriatur de pane. Sed quia Dei eloquia etiam si recte intelligat in opere nequaquam servat, in presenti vita perdit ut nesciat quod agere voluit.||
Numérotation du verset Iob. 20,15 
Divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus.
marg.| Et hoc est : DIVITIAS. Sacre legis quas legendo devoravit, obliviscendo evomet quas Deus iusto iudicio de eius memoria evellit.||
Numérotation du verset Iob. 20,16 
Caput aspidum suget
interl.|  aspis parvus est latens temptatio demonum cuius caput, id est initium, prius in corde nascitur qua captus etiam post violenter trahitur, sicut et in paradiso diabolus prius blande persuasit homini, post consensum nunc etiam renitentem trahit||
marg.|  CAPUT  ASPIDUM. Aspis parus est serpens, vipera prolixioris est corporis, et sic nascitur ut violenter exeat.   Caput itaque   aspidum suget et occidet eum lingua vipere , quia cum initium suggestionis occulte libenter suscipit violentis se postmodum temptationibus devictus tradet. Vel quia veneno aspis concite vipera tardius occidit. Per aspidem violenta et subita, per viperam lenis et diuturna temptatio signatur. Unde illi mors in suctione capitis, vipere in lingua esse dicitur, quia repentina temptatio sepe ut surgit interficit. Longa, quia prava diutius persuadendo suggerit velut ex lingua vipera occidit.||
et occidet eum lingua vipere
interl.|  quasi vi pariens per quam signatur violenta temptatio||

et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 20,17 
non videat rivulos fluminis torrentes
interl.|  alias : torrentis||
interl.|  hypocrita demonum quasi serpentum veneno penetratus dona Spiritus sancti non videt qui sunt extra fanoribus intentus, unde : L uet omnia que etc.||
marg.|  NON  VIDEAT  RIVULOS  FLUMINIS. Rivuli fluminis sunt dona Spiritus sancti : fides, spes, caritas. Que hypocrita non vere considerat, quia solis visibilibus intendit. Fluvius autem torrens est exuberans inundatio Spiritus que in contemplantis {t. 2 : Erfurt, f. 206vb ; facsim., p. 412b} [Rusch, f.  206vb ] animum colligitur. Qui spiritus melle nos pariter et butyro satiat, quia quem repleverit et divinitatis Christi dulcedine et incarnationis fide letificat. Mel enim desuper id est ex aere cadens dulcedinem divinitatis, butyrum vero quod ex carne est mysterium incarnationis Christi significat.||
Numérotation du verset Iob. 20,18 
luet omnia que fecit,
interl.|  alias : luet que facit omnia||

omnia – que fecit] inv. Weber
nec tamen consumetur.
interl.|  cuius vita mortua fuit in culpa, eius mors vivet in pena||
marg.|  LUET  OMNIA  QUE  FECIT. Persolvet enim in tormento ea que hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur sed ut sine fine crucietur vivere sine fine compellitur, ut cuius vita hic mortua fuit in culpa, illic eius mors vivat in pena. Dicat ergo   luet que fecit omnia nec tamen consumetur, quia cruciatur et non extinguitur, moritur et vivit, deficit et subsistit, finitur semper et sine fine est.||
Iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit,
interl.|  in malis exercitati plus adinveniunt quam ex usu aliorum didicerunt unde eis erunt novi cruciatus||
marg.|  IUXTA  MULTITUDINE. Quamvis enim damnatorum omnium dolor sit infinitus graviora, tamen tormenta recipiunt qui multa iniquitatibus ex suis quorum desideriis invenerunt.||
Numérotation du verset Iob. 20,19 
quoniam confringens nudavit pauperes
interl.|  pene culpam subdi, id est cupiditatem que est « radix omnium malorum » ||

1Tim. 6, 10.
domum rapuit et non edificavit eam,
interl.|  quasi edificare debuit insuper rapit, de suo non dedit, unde damnatio sed aliena tulit inde gravior||
marg.|  QUONIAM  CONFRINGENS  NUDAVIT  PAUPERES  DOMUM. Domum pauperis confringit et nudat, quia eum quem per potentiam conterit expoliare per avaritiam non erubescit. Bene autem subditur : N  ec est satiatus venter eius . Venter quippe iniqui avaritia est, et in ipsa colligitur quidquid perverso desiderio glutitur, liquet vero quia avaritia desideratis rebus non extinguitur sed augetur. Nam more ignis cum ligna que consumat acceperit excrescit, et unde videtur ad momentum flamma comprimi idem paulo post cernitur dilatari.||
Numérotation du verset Iob. 20,20 
nec est satiatus venter eius.
interl.|  avaritia||
Et cum habuerit que concupierat
interl.|  quanto citius malum votum impleri permittitur, tanto citius punitur||
marg.|  ET  CUM  HABUERIT  QUE  CONCUPIERAT. Maioris iracundie est cum hoc tribuitur quod male desideratur, quia inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit quod Deo irascente concupivit.||

concupierat] cupierat Weber
possidere non poterit.
Numérotation du verset Iob. 20,21 
Non remansit de cibo eius
marg.|  NON  REMANSIT  DE  CIBO  EIUS. Percusso hypocrita de cibo eius nihil remanet, quia cum ad supplicia ducitur a cunctis que possederat alienatur.||
et propterea nihil
interl.|  prorsus||
permanebit 
interl.|  vel remanebit||
de bonis eius.
interl.|  id est in his que cupit et quia etiam his quibus scilicet pascitur spoliabitur, nihil ei bonum erit||
marg.|  PROPTEREA  NIHIL etc. Quia ex hac vita subtractus ad iudicem nudus vadit.||
Numérotation du verset Iob. 20,22 
Cum satiatus fuerit artabitur,
interl.|  id est nec hic liber erit a pena||
interl.|  id est cum multa congesserit ipsa congestione fit anxius in qua putavit requiem||
marg.|  CUM  SATIATUS  FUERIT  ARTABITUR. Cum multa congesserit artatur, anxiatur enim qualiter acquisita custodiat.||
estuabit et omnis dolor irruet in eum.
interl.|  et||
marg.|  ESTUABIT  ET  OMNIS  DOLOR etc. Hinc inde insidiatores metuit, formidat potentiorem, ne hunc sustineat violentum, pauperem conspicit, et suspicatur furem. Ipsa quoque congesta curat magnopere, ne ex nature proprie defectu per negligentiam consumantur, post eternis cruciatibus mancipatur. Sed quia perversus quanto citius pervenit ad desiderium, tanto facilius rapitur ad tormentum.||
Numérotation du verset Iob. 20,23 
Utinam impleatur venter eius,
interl.|  cum divitie tot mala afferant||
marg.| Sequitur. UTINAM  IMPLEATUR  VENTER  EIUS. Bellum Deo pluere es quasi quibusdam guttis pluvie densescentibus iudiciorum suorum iaculis ferire, ut cum iam malus ad iudicium rapiatur, modo meminerit quia male concupivit et concupita peius congregavit, modo doleat quod congregata deserat, et quandoque ignem sentiat ultionis quem ne bene viveret previdere contempsit.||
ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum.
Numérotation du verset Iob. 20,24 
interl.|  quia dum mala temporalia stulte precavet incidet in eterna||
marg.|  FUGIET  ARMA etc. Subripit avarus aliena aliquando per elationem quia querit preesse. Rapit aliquando timore penurie cum sua sibi sufficere non posse suspicatur hinc est quod ait : F  ugiet arma ferrea. Arma ferrea necessitates sunt presentis vite que dure premunt et vitam inopis insequuntur. Ferro ergo necessitas transitoria comparatur, quia ferrum erugo consumit. Ere quod difficilius consumere solet, sententia eterna figuratur que quia ab iniquo non attenditur iuste arcui, quia ex insidiis percutit comparatur.   Fugiet ergo   arma ferrea et irruet in arcum ereum, dum enim presentes necessitates metuens multa per avaritiam rapit, eterni iudicii se percussionibus opponit. {t. 2 : Erfurt, f. 207ra ; facsim., p. 413a} [Rusch, f.  207ra ] Interim autem : G  ladius eductus et egrediens de etc. Iniquus dum prava in cogitatione machinatur, quasi gladius in vagina est.   De vagina egreditur dum per iniquitatem male operationis aperitur.   Eductus autem per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem.||
Numérotation du verset Iob. 20,25 
Gladius eductus
interl.|  ab hoste qui suadet||

gladius] om. Weber
et egrediens de vagina sua
interl.|  suo arbitrio quo consensit||
et fulgurans in amaritudine sua.
interl.|  quia vitia vitiis succedunt que si non omnia simul fiunt omnia, simul sunt in mente etsi non omnia ostendit omnia facere appetit||
marg.|  ET  FULGURANS  IN  AMARITUDINE  SUA. Fulguris nomine splendor exprimitur cum percussione. Qui ergo positus in potestate aliis nocet,   fulgurans dicitur, quia unde contra bonos quasi ex luce glorie extollitur, inde bonorum vita cruciatur.||
Vadent et venient super eum horribiles,
interl.|  demones||
marg.|  VADENT  ET  VENIENT etc. Maligni spiritus bonis mentibus sunt horribiles pavendi atque fugiendi, qui certis quibusque vitiis singuli obsequuntur, qui super mentem perversi vadunt et veniunt, quem etsi aliqua mala deserunt, alia occupant. Sepe namque furore ire commovetur, et cum furor abscesserit eius mentem luxuria devastat. Cum luxuria ad tempus intermittitur elatio de continentia surrogatur.||
Numérotation du verset Iob. 20,26 
omnes tenebre abscondite sunt in occultis eius.
interl.|  quia bona sunt in superficie aliquando||
marg.|  OMNES  TENEBRE  ABSCONDITA  SUNT. Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cunctaque noceant in mente tacitus tenet.||
Devorabit eum ignis qui non succenditur,
interl.|  proprie exprimitur ignis gehenne qui corporeus malos corporaliter urit, nec ut iste noster studio hominis succenditur, nec lignis nutritur sed creatus semel semper permanet||
marg.|  Et ideo : DEVORABIT  EUM  IGNIS  QUI  NON. Ignis gehenne qui studio humano non succenditur, sed creatus est a Deo ab origine mundi.||
affligetur relictus
interl.|  anima et corpore punietur quia in utroque peccat||
marg.|  AFFLIGETUR  RELICTUS etc. Iniqui tabernaculum caro est, quia ipsam letus inhabitat, cum qua eius spiritus cruciabitur. Boni non in carne gaudium suum ponunt sed in celo.||
marg.|  Relictus a carne a qua abstrahitur, quam hic amavit nec relinquere voluit, tunc propter tormenta relinquere volet sed non poterit.||
in tabernaculo suo.
interl.|  corpore suo||
Numérotation du verset Iob. 20,27 
Revelabunt celi
interl.|  perfecti qui eum Deo iudicabunt||
marg.|  REVELABUNT, quia hic nec bonis nec malis pepercit, eum in tremendo examine iustorum vita et peccatorum pariter accusabit.||
iniquitatem eius,
interl.|  etsi modo celetur||
et terra consurget
interl.|  terreni qui nunc lacrimis et eleemosynis redimuntur||
adversus eum.
interl.|  accusandum||
interl.|  tunc||
Numérotation du verset Iob. 20,28 
Apertum
interl.|  modo germen hypocrite occultum est quia et si patet operatio latet intentio tunc cogitatio detegetur||
erit germen
interl.|  intentio||
marg.|  APERTUM  ERIT. Cum omne malum quod in conscientia eius nascebatur adveniente iudice ostenditur.||
domus illius,
detrahetur in die furoris Dei.
marg.|  DETRAHETUR  IN  DIE, quia vindicte tempore raptus ad supplicia ab eterni iudicis vultu separatur.||
Numérotation du verset Iob. 20,29 
Hec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino.
interl.|  quia nec verba iniqua erunt sine pena||
marg.|  HEC  EST  PARS  HOMINIS  IMPII. Cum enim Dei iustitia supplicium a reprobis pro perversis actibus exigit, eis mala usque ad verborum retributionem reddit.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_20)