initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 22

Numérotation du verset Iob. 22,1 
Respondens autem Eliphaz Themanites dixit :
Numérotation du verset Iob. 22,2 
Numquid Deo comparari potest homo etiam cum perfecte fuerit scientie ?
interl.|  quia scientia hominis nihil est ad scientiam Dei comparata
marg.|  NUMQUID  DEO  COMPARARI  POTEST.Qui contra veritatis verba deficiunt, etiam nota replicant ne tacendo victi videantur. Unde de Eliphaz beati Iob sermonibus pressus ea dicit que nullus ignorat ait enim : N umquid deo comparari etc. In comparatione etenim Dei, scientia nostra ignorantia est. Ex Dei namque participatione sapimus, non comparatione. Quid ergo mirum quod illud quasi per doctrinam dicitur quod sciri potuit etiam si taceretur ? Qui adhuc Dei potentiam quasi defendendo subiungit : Q uid prodest deo si iustus fueris. In omni quippe quod bene agimus nosmetipsos non Dominum iuvamus. Unde per Psalmistam ei dicitur : « Dixi Domino Deus meus es tu quonium bonorum meorum non eges ». Ipse enim bono non indiget servientis sed bonitatem confert quam recipit, ut oblata bonitas non ipsi sed prius accipientibus et post reddentibus prosit. Adhuc adiungit Eliphas quod nullus ignorat.

Ps. 15, 2.
Numérotation du verset Iob. 22,3 
Quid prodest Deo si iustus fueris,
interl.|  te non eum iuvas unde quoniam bonorum meorum no eges
aut quid ei confers si immaculata fuerit via tua ?
Numérotation du verset Iob. 22,4 
Numquid timens arguet te,
interl.|  nec tua iustitia prodest ei nec te timens arguit sed propter malitiam
marg.|  NUMQUID  TIMENS  ARGUET. Quis hoc vel despiciens sentiat quod Deus ex timore nos arguat, et ex metu contra nos iudicium suum proponat.
marg.|  NUMQUID  TIMENS  ARGUET TE. Qui verba sua metiri nesciunt, ad otiosa dicta dilabuntur.
et veniet tecum in iudicium,
Numérotation du verset Iob. 22,5 
et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas ?
marg.|  ET NON  PROPTER  MALITIAM  TUAM  PLURIMAM. A verbis otiosis ad contumeliosa exarsit qui ab otiosis se non repressit. Ecce a torpenti corde ad verba venit otiosa, ab otiosis etiam verbis per crimen fallacie ad contumelias exarsit. Isti quippe sunt casus culpe crescentis ut lingua cum non restringitur nequaquam ubi ceciderit iaceat sed semper ad deteriora descendat.
Numérotation du verset Iob. 22,6 
Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa,
marg.|  Nam sequitur : ABSTULISTI  ENIM et cetera que sequuntur. Hec ad litteram aperta sunt etsi de Iob sint ficta. Sed mystice per illos heretici per Iob - ut diximus - Ecclesia figuratur. Pignus ergo donum est spiritus quo certi sumus de promissis. Vel confessio peccati unde Moyses : « Cum debet tibi quippiam frater tuus » id est cum deliquit in te, « et abstuleris pignus ab eo » id est cum iam peccati eius confessionem tenes, « ante solis occasum pignus restitue » id est confessionem venie redde priusquam tibi per dolorem cordis sol iustitie occidat. Quia ergo Ecclesia revertentibus ab hereticis culpam erroris confiteri suadet dicit hereticus :  Abstulisti pignus etc., id est inutiliter confessionem exigis vel dona spiritualia perdunt qui ad te veniunt.

Ex. 30, 33.
pignus] pingnus Rusch
et nudos expoliasti vestibus.

expoliasti] spoliasti Weber
Numérotation du verset Iob. 22,7 
Aquam lasso non dedisti, {t. 2 : Erfurt, f. 208rb ; facsim., p. 415b} [Rusch, f.  208rb ] et esurienti subtraxisti panem.
interl.|  cum dicit altiora te ne quesieris
marg.|  NUDOS  EXPOLIASTI. Nudus est qui puritate cordis fruitur, sine velo duplicitatis, et talis aliquando dogmata hereticorum recipit que ipsi vestimenta dicunt, sed quia talis facile ad Ecclesiam redit eum heretici nudum dicunt et ab eorum veste ab Ecclesia spoliatum. Lassus dicitur qui sub seculi onere fatigatur cui Ecclesiam (quam de imperitia irrident) dicunt aquam doctrine non dedisse, sicut ipsi qui omnibus loquaces sunt, et panem se non subtraxisse putant dum de incomprehensibilibus audacter {t. 2 : Erfurt, f. 208rb ; facsim., p. 415b} [Rusch, f.  208rb ] respondent. Et tunc se doctos pre omnibus credunt, cum loqui de incognitis infelicius presumunt, cum Ecclesia vel cognita modeste tacet ei cui prodesse non possent. Vel nescire incognita humiliter profitetur curiososque ad ordinate humilitatis sensum revocat, cum per suum illis predicatorem dicit : « Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem ». Et rursum : « Noli altum sapere sed time ». Atque iterum : « Altiora te ne quesieris et fortiora te ne scrutatus fueris ». Et rursum : « Mel invenisti, comede quod sufficit tibi ne forte satiatus evomas illud ».

Rm. 12, 3.
Rm. 11, 20.
Sir. (Eccli.) 3, 22.
Prv. 25, 16.
Numérotation du verset Iob. 22,8 
In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
marg.|  IN FORTITUDINE  BRACHII  TUI. Quasi diceret : quod tua predicatione terram universaliter occupasti, potentia fuit non ratio veritatis, id est populus credidit propter potentes seculi. In quo se detegunt invidere magnitudini Ecclesie.
Numérotation du verset Iob. 22,9 
Viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti.
marg.|  VIDUAS. Dicunt heretici plebes quibus Ecclesia predicatores eorum tollit conversos vel convictos, unde et lacertos discipulorum comminutos queruntur. Vel quia Ecclesia a superstitione eorum qui prohibent nubere et cibos damnant revocat  Lacertos dicitur comminuere. Unde si quid adversi ei contingit pro peccatis dicunt retribui ei. Et hoc est :  Propterea circumdatus es laqueis.
Numérotation du verset Iob. 22,10 
Propterea circumdatus es laqueis
interl.|  qui in tua percussione futura non provides
et conturbat te formido subita.
interl.|  subita formido illum turbat qui non attendit quid ex futuro iudicio sibi immineat
Numérotation du verset Iob. 22,11 
At putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum iri ?
marg.|  AT PUTABAS TE  TENEBRAS etc. Quasi diceret : securitatem pacis in spe tibi proposueras, et ideo de presumptione tua gaudebas, nec tribulationibus te opprimi estimabas, sed modo in malis que pateris apparet qualis fueris. Et vide quod tribulationes aquis inundantibus comparantur, quia alie super alias irruunt sicut unda super undam.

at] et Weber iri] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 22,12 
An cogitas quod Deus excelsior celo sit et super stellarum vertices sublimetur ?
marg.|  AN COGITAS  QUOD  DEUS etc. Quasi an ideo putabas te non opprimendum, quia cogitabas Deum non videre hec inferiora et an adhuc cogitas ? Heretici se sapientes putant, et irrident catholicos quod Deum non timeant quia corporaliter eum non vident, nec putent eum videre terrena ex longinquo ideo quod celo altior sit, et quasi in nube latens  per caliginem iudicet ideo quod inter nos et celum aerie sint partes et superioribus intentus minus ima perpendat et dum ambiendo  cardines celi constringit inferiora non respiciat. Sed quis de Deo ista vel desipiens suspicetur ? Qui nimirum dum sit semper omnipotens sic intendit omnibus ut assit singulis, sic adest singulis ut simul omnibus numquam desit ? Nam etsi quosdam peccantes deserit, eisdem tamen ipsis adest per iudicium quibus deesse cernitur per adiumentum. Sic itaque exteriora circumdat ut interiora impleat. Sic interiora implet ut exteriora circumdet. Sic summa regit ut ima non deserat. Sed imis presens est ut a superioribus non resedat. Sic latet in sua specie ut tamen cognoscatur in operatione. Sic cognoscitur in suo opere ut tamen comprehendi non valeat congnoscentis estimatione. Sic adest ut videri nequeat, sic videri non valet ut tamen eius presentiam ipsa sua iudicia testentur, sic se nobis intelligendum prebet ut ipsum tamen nobis radium sui intellectus obnubilet, et rursum sic caligine nos ignorantie reprimit ut tamen menti nostre radiis sue claritatis intermicet, quatenus et sublevata quippiam videat et reverberata contremiscat. Et quia eum sicuti est videre non potest, aliquatenus videndo cognocat. Sed hec heretici sanctam Ecclesiam scire non estimant, quia stulto iudicio solos se sapientes putant. Ex quorum adhuc typo subiungitur  : numquid semitam seculorum custodire cupis. Sicut semitam redemptoris humilitas ? ita semita seculorum superbia. Seculorum itaque semitam viri iniqui calcant qui per huius vite desideria in elatione perambulant.

sit] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 22,13 
Et dicis :
interl.|  ideo
Quid enim novit Deus ?
interl.|  quasi ex tam longinquo videre non potest
Et quasi
interl.|  iterum dicis
per caliginem iudicat.
Numérotation du verset Iob. 22,14 
Nubes latibulum eius, nec nostra considerat et circa cardines celi perambulat.
Numérotation du verset Iob. 22,15 
Numquid semitam seculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui,
Numérotation du verset Iob. 22,16 
interl.|  iniqui
marg.|  QUI  SUBLATI  SUNT  ANTE  TEMPUS. Qui presentem vitam diligunt longiora sibi eiusdem vite spatia promittunt. {t. 2 : Erfurt, f. 208va ; facsim., p. 416a} [Rusch, f.  208va ] Sed cum eos superveniens mors subtrahit eorum vite spatia que in cogitatione tetenderant intercidit. Sciendum quod ordinans nos Deus iuxta merita disponit et terminum ut vel malus breviter vivat ne pluribus noceat. Vel bonus diutius vivat, ut pluribus prosit. Vel rursus malus diutius, ut mala augeat quibus boni proberitur. Vel bonus citius subtrahitur ne si diutius vivat malitia corrumpatur. Et mutatur sententia sed non consilium eternum.
Et fluvius subvertit fundamentum eorum
marg.|  ET FLUVIUS  SUBVERTIT  FUNDAMENTUM  EORUM. Iniqui dum presentia esse fugitiva non intuentur, mentem in amore vite presentis figunt, et quasi longe habitationis in ea fundamenta construunt. Sed fluvius subvertit fundamenta eorum, quia cursus mutabilitatis statum in eis subruit perverse constructionis.
Numérotation du verset Iob. 22,17 
qui dicebant Deo : Recede a nobis,
interl.|  hoc etiam super Iob dicit
et quasi nihil possit facere Omnipotens estimabant eum,
interl.|  hoc est quod supra dixit Iob : « Quis est omnipotens ut serviamus ei ? »

Iob. 21, 15.
Numérotation du verset Iob. 22,18 
cum ille implesset domos eorum bonis,
interl.|  ut bonitate eius erubescant et redeant et contemnentes gravius puniantur
marg.|  CUM  ILLE  IMPLESSET  DOMOS  EORUM  BONIS. Malorum domos Dominus implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat.
quorum sententia longe
 vel procul
longe] procul Weber
sit a me.
interl.|  et hoc
marg.|  QUORUM  SENTENTIA  LONGE  SIT A etc. Hoc etiam Iob supra : « Quorum consilium longe sit a me ». Sed consilium in corde : sententia in ore. Iste ergo verbis malorum Iob et cogitationi esse optat dissimilis.

Iob. 21, 16.
Numérotation du verset Iob. 22,19 
Videbunt iusti
interl.|  in iudicio
marg.|  VIDEBUNT  IUSTI. Iniquorum interitum.
et letabuntur
interl.|  qui hic dolent de erroribus eorum
marg.|  ET LETABUNTUR. Cum districto iudici perfecta, iam securitate inheserint. Nunc enim reprobos prospiciunt et gemunt.
et innocens subsannabit eos.
interl.|  quia eos tunc exultando despiciet
interl.|  quia
Numérotation du verset Iob. 22,20 
Nonne succisa est erectio eorum
marg.|  NONNE  SUCCISA  EST  ERECTIO. Hic iniqui erecti sunt, quia pravis actionibus extolluntur, sed eorum erectio succiditur, cum a presenti vita ad interitum vel a conspectu iudicis ad gehennam pertrahuntur.
et reliquias eorum devoravit ignis ?
interl.|  carnem quam hic relinquunt
marg.|  ET RELIQUIAS  EORUM  DEVORAVIT  IGNIS, quia etsi hic carnem relinquant in resurrectione recipiunt, ut in carne ardeant in qua peccaverunt.
Numérotation du verset Iob. 22,21 
Acquiesce igitur ei
interl.|  Deo quod erit dum mihi consentis
marg.|  ACQUIESCE  IGITUR etc. Culpa superbie est docere meliorem, quod sepe heretici faciunt catholicis.
et habeto
interl.|  vel habebis
pacem,
interl.|  quia iam non iurgabor contra te
et per hec
interl.|  si me sequaris
habebis fructus optimos.
interl.|  opera
Numérotation du verset Iob. 22,22 
Suscipe ex ore illius legem,
interl.|  quasi quod dico ex ore illus procedit
et pone sermones eius in corde tuo.
interl.|  ac si dicat : quos nunc usque in ore et non in corde habuisti
Numérotation du verset Iob. 22,23 
Si reversus fueris ad Omnipotentem edificaberis
interl.|  in iustitia
marg.|  SI REVERSUS  FUERIS, quia a iustitie edificatione destructus es.
et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
interl.|  et
marg.|  ET LONGE  FACIES  INIQUITATEM A  TABERNACULO  TUO. Corpus anime accipitur tabernaculum et mens cogitationum. Et est sensus : si ad Deum post errata revertaris in cogitatione et in opere mundaberis.
Numérotation du verset Iob. 22,24 
Dabit
interl.|  Deus
pro terra silicem
marg.|  DABIT  PRO  TERRA  SILICEM. Per terram infirmatas actionis, per silicem fortitudo signatur, per torrentes aureos doctrina intime claritatis. Ad se ergo conversis pro terra dat silicem robusti operis.
et pro silice torrentes aureos.
interl.|  conversus ex infirmo fit fortis, et in ore bene viventis doctrina abundabit
marg.|  PRO  SILICE  TORRENTES  AUREOS, quia pro robusto opere doctrinam multiplicat clare predicationis.
Numérotation du verset Iob. 22,25 
Eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi.
marg.|  ERITQUE  OMNIPOTENS  CONTRA  HOSTES  TUOS. Sepe cum sacris eloquiis intendimus, malignorum spirituum insidias graviter toleramus. Et est sensus : dum malignos spiritus a te repulerit divini in te eloquii talentum lucidum excrescet.
divini] duini cacogr. Rusch
Numérotation du verset Iob. 22,26 
Tunc super Omnipotentem deliciis afflues,
interl.|  quiescens ab exterioribus
marg.|  TUNC  SUPER  OMNIPOTENS  DELICIIS  AFFLUES. Super omnipotentem deliciis affluere est in amore illius epulis sacre Scripture satiari.
interl.|  cordis qua Deo conspicabilis
interl.|  et tunc
marg.|  ET ELEVABIS AD  DEUM  FACIEM  TUAM. Ad Deum levare faciem est cor ad sublimia investiganda attollere.
Numérotation du verset Iob. 22,27 
Rogabis eum et exaudiet te,
interl.|  qui modo pro culpa tua non exaudit
et vota tua reddes.
marg.|  ET VOTA  TUA  REDDES etc. Qui vota vovit sed pro infirmitate solvere non valet, ei ex peccati pena hoc agitur, ut volenti bonum posse subtrahatur. Cum vero ea que obsistit culpa detergitur fit protinus ut votum possibilitas sequatur.
Numérotation du verset Iob. 22,28 
Decernes rem et veniet tibi
interl.|  proprium est infirmorum quod iustum iudicent quem vident adipisci omne quod petit, quod tamen Deus sepe negat suis vel de spiritualibus dicit
marg.|  DECERNES  REM ET  VENIET  TIBI. Res decernitur {t. 2 : Erfurt, f. 208vb ; facsim., p. 416b} [Rusch, f.  208vb ] et venit, cum virtus que ex desiderio appetitur largiente Domino etiam per effectum prosperatur.
et in viis tuis splendebit lumen.
marg.|  ET IN VIIS  TUIS  SPENDEBIT  LUMEN. In viis iustorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa sue claritatis aspergere.
marg.|  ET VENIET  TIBI. Allegorice. Eadem promittunt heretici afflictis si eos sequantur.
Numérotation du verset Iob. 22,29 
Qui enim humiliatus fuerit erit in gloria
interl.|  quod non valet sine humilitate
marg.|  QUI  ENIM  HUMILIATUS  FUERIT, quia : « Qui se humiliat exaltabitur ».

Lc. 14, 11 ; Lc. 18, 14.
et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur.
marg.|  ET QUI  INCLINAVERIT  OCULOS  SUOS etc. Quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima ostensio superbie in oculis esse solet.
Numérotation du verset Iob. 22,30 
Salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum.
marg.|  SALVABITUR  INNOCENS, quia qui hic prevenitur gratia ut innocens fiat cum ad iudicium ducitur ex merito remuneratur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_22)