initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 24

Numérotation du verset Iob. 24,1 
Ab Omnipotente
interl.|  moderatur se freno scientie non plus sapere quam oportet||
interl.|  sed non possum de eo comprehendere||
non sunt abscondita tempora,
interl.|  inter que voluimur||
marg.|  AB  OMNIPOTENTE  NON  SUNT  ABSCONDITA, quia ipse quidem nostra tempora comprehensibiliter conspicit.||
qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
interl.|  Deus natura simplex neque aliud ipse atque dies eius sunt. Eternitatem quippe habet sed ipse sibi est eternitas. Et est qui eum cognoscunt adhuc nesciunt, quia quem veraciter credimus, qualiter tamen sit ipsa eius eternitas ignoramus.||
marg.|  QUI  AUTEM  NOVERUNT  EUM  IGNORANT etc. Quia etsi iam per fidem Deum novimus, qualiter tamen sit eius eternitas sine preterito vel futuro non videmus. Beatus Iob ne plus sapiat quam oportet sapere dies Domini non posse comprehendi testificans, ad hereticorum mox superbiam respectum mentis convertit qui alta sapere appetunt.||
Numérotation du verset Iob. 24,2 
Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges
interl.|  populos imperitos||
et paverunt eos.
marg.|  De quibus sequitur : ALII  TERMINOS  TRANSTULERUNT. Quos aliorum nomine nisi hereticos designat quia sancte Ecclesie gremio extranei existunt ? Ipsi terminos transferunt, quia constitutiones patrum prevaricando transcendunt. Qui greges diripiunt et pascunt, quia imperitos ad se perversis persuasionibus trahunt et doctrinis pestiferis ad interficiendum nutriunt.||
Numérotation du verset Iob. 24,3 
Asinum pupillorum abegerunt 
marg.|  ASINUM  PUPILLORUM  ABIGERUNT etc. Pupillos dicit electos qui magna fidei gratia nuntriuntur, et patris sui iam pro se mortui faciem nec dum vident. Et sunt plerique qui dum tales conspiciunt celestia appetere, terrena despectui habere de rebus quas possident subsidia subministrant, quasi ergo asinus electorum et qui deportat onera usibus eorum. Sed cum heretici talem ab Ecclesia avertunt quasi pupillorum asinum abigunt, quia cum ad perfidam pertrahunt a ministerio bonorum repellunt.||

abegerunt] abigerunt Weber
et abstulerunt pro pignore bovem vidue.
marg.|  ET  ABSTULERUNT  PRO  PIGNORE  BOVEM. Vidua dicitur Ecclesia que occisi viri sui interim visione privata est. Bos huius vidue est unusquisque predicator. Et contingit ut heretici perversis dogmatibus ipsos etiam predicatores trahant. Pignus namque cum tollitur, aliud quidem est quod tenetur sed tamen adhuc aliud queritur, et ideo heretici eos conantur auferre qui predicant ut eorum etiam sequaces trahant.||
Numérotation du verset Iob. 24,4 
Subverterunt pauperum
interl.|  humilium||
viam et oppresserunt pariter mansuetos terre.
marg.| Unde subditur : SUBVERTERUNT  PAUPERUM  VIAM etc. Non numquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt exemplis aliorum cadunt.||
Numérotation du verset Iob. 24,5 
Alii quasi onagri
interl.|  effrenes||
in deserto
interl.|  ubi fructus non est||
marg.|  ALII  QUASI  ONAGRI etc. Sunt enim heretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vite secretioris petunt et eo amplius peste sue persuasionis inficiunt quo quasi ex vite meritis reverentiores videntur, onagris autem comparantur qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei et rationis sunt alieni.||
egrediuntur ad opus suum.
marg.|  EGREDIUNTUR  AD  OPUS  SUUM etc. Non enim Dei sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata sed propria desideria sequuntur.||
Vigilantesque ad predam preparant panem liberis.
marg.|  VIGILANTESQUE  AD  PREDAM etc. Ad predam vigilant qui verba iustorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent.||
Numérotation du verset Iob. 24,6 
Agrum non suum
interl.|  Scripturam de qua heretici sententias a suis sensibus tollunt||
marg.|  AGRUM  NON  SUUM  DEMETUNT. Agri vel vinee nomine Ecclesia signatur quam perversi predicatores demetunt et auctorem eius in membris suis {t. 2 : Erfurt, f. 209va ; facsim., p. 418a} [Rusch, f.  209va ] opprimendo vindemiant qui creatoris gratiam persequentes, dum quosdam de illa qui recti videbantur rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt ?||
et vineam
interl.|  Scripturam quoque que botros virtutum profert||
eius
interl.|  conditorem Scripture vi opprimunt cuius sensum violenter inflectunt||
quem vi oppresserunt vindemiant.
interl.|  quia de ea pro se sententias colligunt||
Numérotation du verset Iob. 24,7 
Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes
marg.|  NUDOS  DIMITTUNT  HOMINES  INDUMENTA. Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Heretici itaque cum quorumdam bona opera destruunt, vestimenta tollunt.||
quibus non est operimentum in frigore.
marg.|  QUIBUS  NON  EST  OPERIMENTUM etc. Operimentum ad iustitiam pertinet, frigus ad culpam. Alget ergo et tegitur qui ex alio opere fervescit ad iustitiam, ex alio frigescit ad culpam. Sed cum heretici talibus bona subtrahunt opera, agunt ne in frigore habeant unde vestiantur. Vel frigus est malum desiderium, contra quod boni veste boni operis se tegunt, sed pravi hoc agunt ut qui frigent desiderio sine veste boni operis moriantur.||
Numérotation du verset Iob. 24,8 
Quos imbres montium rigant
interl.|  fluenta sanctorum patrum||
marg.|  QUOS  IMBRES  MONTIUM  RIGANT, Id est fluenta predicatorum satiant.||
et non habentes velamen amplexantur lapides.
interl.|  cum ipsi potentes sunt in seculo||
marg.|  ET  NON  HABENTES  VELAMEN  AMPLEXANTUR etc. Lapides dicit fortes viros in Ecclesia ut martyres. Qui itaque de nullo opere suo confidunt sed ad sanctorum martyrum protectionem orando currunt quid isti faciunt ? Nisi quia bone actionis velamen non habent lapides amplexantur.||
Numérotation du verset Iob. 24,9 
Vim fecerunt depredantes pupillos
interl.|  teneros Ecclesie||
marg.|  VIM  FECERUNT  DEPREDANTES  PUPILLOS. Heretici depredantes vim faciunt, quia contra infirmas fidelium mentes verborum et operum violentia grassantur.||
et vulgum
interl.|  vel vulgus||
pauperem
interl.|  vel pauperum||
expoliaverunt.
marg.|  VULGUM  PAUPEREM  EXPOLIAVERUNT. Quia dum doctis non prevalent, indoctos a velamine denudant.||

expoliaverunt] spoliaverunt Weber
Numérotation du verset Iob. 24,10 
Nudis
interl.|  otiosis||
et incedentibus
interl.|  mala a gentibus||
absque vestitu
interl.|  idem quod nudi||
et esurientibus tulerunt spicas.
marg.|  NUDIS  ET  INCEDENTIBUS  ABSQUE  VESTITU. Qui nec bona nec mala operatur nudus est et otiosus. Qui autem mala agit nudus incedit, quia sine velamine boni operis per iter pravitatis pergit. Eis esurientibus et per penitentiam pabulum verbi concupiscentibus heretici spicas tollunt, quia in eorum mente patrum sententias destruunt. Que per spicas significantur, quia dum per figuram eloquia proferuntur ab eis tegumen littere quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur.||
Numérotation du verset Iob. 24,11 
Inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt.
marg.|  INTER  ACERVOS  EORUM  MERIDIATI  SUNT. Qui Ecclesiam persequuntur torcular calcant ? Nam dum iniusti iustos deprimunt, botros sub pedibus mittunt, ut animarum botri in spirituale vinum defluant que carne corruptibili exute ad celestia velut in apothecam currant. Calcant autem et   sitiunt qui agendo crudelia eo ipso ferociores fiunt et graviora facere ambiunt. Quos dum contra catholicos heretici agere crudelia conspiciunt   inter acervos eorum meridiantur.   Qui et calcatis torcularibus sitiunt, quia eorum se multitudini adiungunt quos vident gravia agere et adhuc graviora sitire. Et cum per se non possunt persecutionem suscitare, potentes seculi ad hoc excitant quorum fervor dum eorum desideria satiat, in eorum actibus quasi in meridie quiescunt.||
Numérotation du verset Iob. 24,12 
De civitatibus fecerunt viros gemere.
interl.|  quos magis instant extinguere||
marg.|  DE  CIVITATIBUS  FECERUNT  VIROS  GEMERE. Quia civitates a conviventibus populis appellantur civitatum nomine Ecclesie designantur. Heretici autem, quia potentibus adherentes bonorum socialem vitam persequuntur. D  e civitatibus fecerunt gemere viros, id est eos qui per viam Dei non fluxe sed viriliter currunt.||
Et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur.
interl.|  quia etsi iusto ordine iniustum aliquid fieri permittit inultum , tamen   abire non sinit iniustum quod fieri iuste permisit||
marg.|  ET  ANIME  VULNERATORUM  CLAMAVIT etc. Vulneratur anima iustorum cum fides infirmorum turbatur. Clamat autem dum alieno lapsu tabescit.||
Numérotation du verset Iob. 24,13 
Ipsi fuerunt rebelles luminis.
marg.|  IPSI  FUERUNT  REBELLES  LUMINIS. Lumini rebelles sunt qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt.||
interl.|  non ignorantia sed superbia delinquunt qui non faciunt quod sciunt, unde cecantur ut nesciant quod non agunt||
marg.|  NESCIERUNT  VIAS  EIUS. Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum cecantur ut nesciant.||
nec reversi sunt per semitas illius.
marg.|  NEC  REVERSI  SUNT etc. Angustior est semita quam via, quia autem manifestiora agere contemnunt, ad subtiliora intelligenda non perveniunt. Expectavit autem Deus ut per eius semitas pergerent, sed utinam per eas vel reverti voluissent ut {t. 2 : Erfurt, f. 209vb ; facsim., p. 418b} [Rusch, f.  209vb ] vite itinera que noluerunt per innocentiam, saltem tenerent per penitentiam.||
Numérotation du verset Iob. 24,14 
Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem,
interl.|  in istis alius est homicida, alius adulter||
marg.|  MANE  PRIMOS  CONSURGIT  HOMICIDA etc., quia perversus quisque in prosperitate presentis vite - que per mane designatur - humilium vitam deprimendo interimit, et in adversitate et deiectione positus - que per noctem designatur - per iniqua consilia latenter ledit ut fur.||
per noctem vero erit quasi fur.
interl.|  mutata prosperitate eadem mens manet||
Numérotation du verset Iob. 24,15 
Oculus adulteri observat caliginem dicens : Non me videbit oculus.
interl.|  quia adulterium in mente difficile est ut ab humano visu penetretur, et eo securius facit quo se non metuit videri||
marg.|  OCULUS  ADULTERI  OBSERVAT  CALIGINEM  DICENS  NON  ME  VIDEBIT  OCULUS. Hoc de hereticis dicitur. Sicut enim is qui adulterium facit carnem aliene coniugis sibi illicite coniungit, ita heretici cum fidelem animam in suo errore rapiunt quasi alienam coniugem tollunt.||
Et operiet vultum suum.
interl.|  adulter ne cognoscatur||
marg.|  ET  OPERIET  VULTUM  SUUM. Vultus humani cordis est similitudo Dei. Quem perversus operit ut cognosci a districto iudice nequeat, cum vitam suam malis actibus confundit. Unde dicet : « Numquam novi vos ».||

Mt. 7, 23.
Numérotation du verset Iob. 24,16 
Perfodiunt
interl.|  tales adulteri||

perfodiunt] perfodit Weber
in tenebris domos 
marg.|  PERFODIUNT  IN  TENEBRIS  DOMOS etc. Domorum nomine conscientie designatur in quibus habitamus, cum aliquid tractamus bonum. Heretici consilia exquirunt, deiectionem prosperitatis iustorum prestolantur ut in tenebris adversitatis dicentes hoc pro peccatis eis evenire, mentes eorum suadendo perfodiant, quibus prospere viventibus peversa loqui minime audebant.||
sicut in die condixerant sibi 
interl.|  ex bonorum adversitate eos ledere moliuntur||
marg.|  SICUT  IN  DIE  CONDIXERANT  SIBI. Quia cum iustos conspicerent in prosperitate, quoniam loqui non poterant ad maligna contra eos consilia vacabant.||
et ignoraverunt lumen.
interl.|  alias : lucem||

lumen] lucem Weber
Numérotation du verset Iob. 24,17 
Si subito apparuerit aurora
interl.|  mens iusti||
arbitrantur umbram mortis.
interl.|  hoc dolent||
marg.|  SI  SUBITO  APPARUERIT  AURORA etc. Cum enim iustos ad regende potestatis viderint culmen crumpere perturbantur.||
marg.|  Hi gaudent de deiectione bonorum. Sed si subito apparuerit aurora, id est si ad regimen veniunt boni,   arbitrantur umbram mortis quia que perverse egerunt puniri timent corrigi nolunt sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere.||
Et sic in tenebris
interl.|  hoc amant||
quasi in luce ambulant.
marg.| Unde dicit : ET  SIC  IN  TENEBRIS  QUASI  IN  LUCE. Quia ita gaudent in nocte peccati ac si eos lux iustitie circumfundat. Vel in presenti cecitate ita leti sunt ac si iam eterne patrie luce perfruantur.||
Numérotation du verset Iob. 24,18 
Levis est super faciem aque. 
marg.|  LEVIS  EST  SUPER  FACIEM  AQUE. Aque superficies huc atque illuc aura impellitur. Iniqui autem mens plusquam aqua superficies levis est, quia quelibet hanc aura temptationis attigerit sine tarditate retractionis trahit.   Levis est, a plurali ad singularem redit, quia uno mala inchoante plures imitantur, se principaliter eius culpa est qui precedit, unde crebro sententia ad eum redit qui est auctor mali.||
Maledicta
interl.|  bonus etsi labore benedicitur||
sit pars eius in terra,
interl.|  quia nec donis presentibus compescitur||
marg.|  MALEDICTA  SIT. Quisquis in vita presenti recta agit, adversa sustinet, laborare quidem in adversitate cernitur, sed ad benedictionem hereditatis perpetue consumatur. Quiquis vero perversa agit et tamen prospera recipit, seque a malis actibus nec donorum largitate compescit, prosperari se quidem conspicit, sed reatu perpetue maledictionis ligatur.||
marg.|  Unde recte nunc dicitur : MALEDICTA  SIT  PARS  ILLIUS. Quia etsi ad tempus benedicitur, in reatu tamen maledictionis eterne tenetur.||
nec ambulet per viam vinearum.
interl.|  Ecclesiarum||
marg.|  NEC  AMBULET  PER  VIAM  VINEARUM. Ille per viam vinearum ambulat qui universalis eccclesie predicationem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat.||
Numérotation du verset Iob. 24,19 
Ad nimium
interl.|  quod maius est||
calorem transeat ab aquis nivium,
marg.|  AD  NIMIUM  CALOREM  TRANSEAT. Iniquitas frigori comparatur, quia peccantis mentem torpore constringit. Caritas calor est, quia mentem accendit quam replet. Et sunt nonnulli qui dum iniquitatum suarum frigora declinant ad veram fidem et ad sanctitatis habitum veniunt, quia cum sepe per inquisitionem nimiam secretorium Dei in errorem dilabuntur : A  d nimium calorem transeunt   ab aquis nivium .||
marg.|  Infidelis vel iniqua agens aqua nivis est, sed cum hec deserit in fide ad quam ducitur et plus appetit prescrutari quam capit, id est plus sapere quam oportet plus calet quam calere oportet. Et quia qui se sapientem putat vix humiliatur ut credat recta predicantibus addit : E t usque ad inferos etc. Peccatum usque ad inferos {t. 2 : Erfurt, f. 210ra ; facsim., p. 419a} [Rusch, f.  210ra ] deducitur quod ante finem vite non emendatur.||
et usque ad inferos peccatum illius,
Numérotation du verset Iob. 24,20 
marg.|  OBLIVISCATUR  EIUS  MISERICORDIA. Dei misericordia oblivisci eius dicitur qui omnipotentis iustitie fuerit oblitus. Quisquis enim iustum nunc non timet, post invenire non potest misericordem.||
Dulcedo illius vermes. 
interl.|  ideo||
marg.|  DULCEDO  ILLIUS  VERMES. Quia nature vermium est momentis singulis moveri, nomine vermium signatur inquietudo cogitationum, perverse itaque mentis dulcedo vermis est, quia inde delectatur unde per inquietudinem secularis cure incessanter agitatur. Potest etiam vermis nomine caro signari que luxurioso et cuilibet carni dedito dulcedo est. Ecce quam cecus qui vermem amat.||
marg.|  VERMES. Exprimitur corruptio carnis. Nihil adeo valet ad domanda carnis desideria quam pensare qualis ipsa sit mortua. Ibi enim videtur quod si ipsa amatur tabes et fetor putredinis amatur.||
Non sit in recordatione,
interl.|  Dei ut Deus eum ab iniquitate revocet ut aliquid gratie ei detur||
sed conteratur
interl.|  conteri est in gehenna abscidi in morte||
quasi lignum infructuosum.
interl.|  quod terra Dei pavit pluvia infudit||
marg.|  NON  SIT  IN  RECORDATIONE. Deus pravorum vitam intuetur et obliviscitur, quia quos per districtionem sententie iudicat, quantum est ad memoriam misericordie ignorat.||
Numérotation du verset Iob. 24,21 
Pavit enim sterilem
interl.|  servit carni||
et que non parit
interl.|  quia sunt steriles que post pariunt||
marg.|  PAVIT  ENIM  STERILEM. Hoc loco sterilis caro nominatur que dum sola presentia appetit bonas gignere cogitationes nescit.||
et vidue bene non fecit.
interl.|  animam negligit||
marg.|  ET  VIDUE. Vidua anima dicitur, quia eius vir pro ea mortem pertulit et nunc ab eius oculis occultatus est. Vel predicator erroris dum plebem extra unitatem Ecclesie positam docet profecto sterilem pascit que spirituales fructus nequaquam reddit. B  ene autem   vidue non facit quia Ecclesie cuius vir in celo vivit, quasi in alio loco deservire contemnit.||
Numérotation du verset Iob. 24,22 
Detraxit fortes in fortitudine sua,
interl.|  quia superbi in mundo facile capiuntur, contra : « Infirma elegit Deus ut fortia queque confundat »||
interl.|  elata sententia locutionis||
marg.|  DETRAXIT  FORTES. In fortitudine sue pravitatis fortes detrahit cum per sui erroris astutiam potentes huius mundi rapit.||

1Cor. 1, 27.
et cum steterit
interl.|  stat et quilibet iniquus in Ecclesia per fidem, et tamen non credere arguitur quia sine operibus||
non credet vite sue.
interl.|  Deus tamen mira dispensatione etc.||
marg.|  ET  CUM  STETERIT  NON  CREDET  VITE  SUE. Stat in hoc mundo perversus predicator, quousque terreno vivit in corpore sed vite sue credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit.||
Numérotation du verset Iob. 24,23 
Dedit ei Deus locum penitentie et ille abutitur eo in superbiam. Oculi autem eius
interl.|  quia qua sua sunt querit. Salomon: « Oculi stultorum in finibus terre »||

Prv. 17, 24.
sunt in viis illius.
interl.|  non in viis Dei sed quisque in suo vitio||
marg.|  OCULI  ENIM  EIUS  SUNT  IN  VIIS  ILLIUS. Vias suas peccator intuetur, quia sola cogitare sola cernere nititur que sibi ad commodum temporale suffragentur.||
Numérotation du verset Iob. 24,24 
Elevati sunt
interl.|  quia eo ipso quod elati sunt a vero Dei esse longe sunt quia inflatio est non res||
ad modicum
interl.|  quia etsi hic diu breve tamen est quod finitur||
marg.|  ELEVATI  SUNT  AD  MODICUM. Subsistere enim nequeunt qui ab eterna soliditate dividuntur.||
et non subsistent. Et humiliabuntur sicut omnia et auferentur.
interl.|  et tunc ablati : Sicut summitates etc.||
marg.|  ET  HUMILIABUNTUR  SICUT  OMNIA etc. Omnia profecto terrena. Et est sensus : stare nullo modo queunt quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur, dumque temporalia diligunt cum his ex temporis volubilitate percurrunt.||
Et sicut summitates spicarum conterentur.
interl.|  ariste ad alta prosiliunt grana inferius latent sed aristis contritis grana patebunt||
marg.|  ET  SICUT  SUMMITATES  SPICARUM etc. Spicarum summitates ariste sunt, quid pravos huius mundi divites dixerim nisi aristas quasdam humani generis ? Qui ex tumore mentis a caritatis unitate se separant, et quasi ariste rigidi stant, sed tamen concorditer grana deorsum premunt sed horum rigiditas triture ultime fortitudine frangitur et grana apparent.||
Numérotation du verset Iob. 24,25 
Quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum,
interl.|  iustus et si aliquando delinquendo loquatur non est tamen dignum ut a pravis iudicetur||
marg.|  QUOD  SI  NON  EST  ITA etc. Sensus est : Ita sunt cuncta ut protuli que tamen si non ita essent a vobis redargui nequaquam possem, quia dum adhuc proprie sub cumbitis alienam reprehendere fallaciam non valetis, unde habemus auctoritatem, quia et si iustus aliquando delinquendo loquitur non est dignum, tamen ut a pravis iudicetur.||
et ponere ante Deum verba mea ?
marg.|  ET  QUIS  POTEST  PONERE  ANTE  DEUM  VERBA  MEA. Quasi dicat : que loquor ponere ante iudicem non valetis, quia eius vobis faciem peccantes absconditis. Verba fallacia ante Deum ponit, qui ea apud se in {t. 2 : Erfurt, f. 210rb ; facsim., p. 419b} [Rusch, f.  210rb ] conspectu veritatis examinat qui considerato intimo iudice exteriora pensat.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_24)