initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 28

Numérotation du verset Iob. 28,1 
argentum 
interl.|  non est absolutus debitor qui multa reddiderit sed qui omnia
interl.|  quod non habet eloquium superborum, aut qui nova fingunt
venarum suarum principia,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 211va ; facsim., p. 422a} [Rusch, f. 211va ] HABET  ARGENTUM  VENARUM  SUARUM  PRINCIPIA. Postquam potentium penas superborum sufficienter explevit, rursus ad hereticos verba convertit. Ac si dicat : qui ad vere predicationis verba se preparat, necesse est ut causarum origines a sacris paginis sumat, que ad loquendum nobis quasi quedam argenti vene sunt, quia de ipsis locutionis nostre originem trahimus, heretici autem sic de eloquii sui nitore superbiunt, ut nulla sacrorum librorum auctoritate soli dentur.
et auro locus est in quo conflatur.
marg.|  ET AURO  LOCUS  EST IN  QUO  CONFLATUR. Hoc loco heretici de stulta passione sua increpantur. Nam pro Christo multa sepe patiuntur, seque eisdem passionibus martyres fieri sperant. De quibus Paulus : « Si tradidero corpus meum ita ut ardeam caritatem autem non habeam nihil mihi prodest ». Quia ergo non nisi in catholica Ecclesia veri martyres fiunt dicatur recte :  Auro locus est in quo conflatur, quasi vere sapientie locus est, in quo purgatur tribulatio iniquorum, quia non clarescet anima in fulgore eterne pulchritudinis, nisi ut ita dicam prius hic arserit in officina caritatis.

1Cor. 13, 3.
Numérotation du verset Iob. 28,2 
Ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur.
interl.|  sed etsi prius terra, modo fortis et acutus ad defendendum. Etsi prius durus et insensibilis igne Dei liquefactus in veram fortitudinem mutatur
marg.|  FERRUM DE  TERRA  TOLLITUR, quia fortiores viri a terrena quam prius tenuerunt actione separantur et propugnatores Ecclesie fiunt.
marg.|  ET LAPIS  SOLUTUS  CALORE IN  AES  VERTITUR, quia cor durum et divini ignis amore frigidum fervore spiritus tangitur. Ex quo ardore et emollitur ad amorem et solidatur ad operationem, ut sicut prius durus fuerat in amore seculi, ita se postmodum exerat in amore Dei.
Numérotation du verset Iob. 28,3 
Tempus posuit tenebris 
marg.|  TEMPUS  POSUIT  TENEBRIS. Iniquis videlicet modum quo iniqui esse desistant.
et universorum finem ipse considerat.
interl.|  electorum et reproborum
marg.|  ET UNIVERSORUM  FINEM  IPSE  CONSIDERAT, quia intuetur electorum terminum quo ex malo mutentur in bonum. Intuetur etiam finem reproborum quo ex malo opere trahantur ad supplicium. Vidit gentilitatis finem quod quandoque fidei luce claresceret, vidit etiam Iudee terminum quod obdurate perfidie se tenebris cecaret.
Lapidem quoque caliginis et umbram mortis
interl.|  id est eos quos modo vel infidelitas excecat vel crudelitas obdurat, fluvius flammarum ab electorum populo separabit, vel modo predicatio deserit et ad humiles se convertit
marg.| Unde subditur : LAPIDEM  QUOQUE  CALIGINIS etc. Populus Iudeorum perfidia durus qui auctorem vite noluit videre quem per prophetiam predixit lapis fuit calignis qui et crudelitate durus extitit et infidelitate nebulosus. Qui etiam umbra mortis dicitur, id est diaboli, quia illius iniquitatem sequens eius in se imaginem expressit. Torrentis autem nomine ignis a conspectu iudicis examine egrediens et electos et reprobos dividens vocatur. Unde propheta : « Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius ». Peregrinus autem populus omnium est numerus electorum qui hanc vitam sibi exilium depurantes ad supernam patriam tota cordis intentione suspirant. Vel nomine torrentis potest irrigatio sancte predicationis intelligi.

Dn. 7, 10.
Numérotation du verset Iob. 28,4 
dividit torrens a populo peregrinante. Eos
interl.|  scilicet
quos oblitus est pes egentis hominum et invios.
marg.|  EOS  QUOS  OBLITUS  EST etc. Id est Iudeos quos pedes et predicatores Domini secundum humanitatem pauperis pro superbie tumore reliquerunt. Eorumque obliti sunt, dum predicationis sue semina ad fructificationem solam gentium transtulerunt. Quos invios dicit, quia verbis vite ad cor viam prebere noluerunt.
Numérotation du verset Iob. 28,5 
Terra
interl.|  hic Iudea qualis ante fuit, vel quid modo pertulit subdit
de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est.
marg.|  TERRA DE  QUA  ORIEBATUR  PANIS. Quia Iudea et prius habuit legem que reficeret, et post visis miraculis redemptoris invidiam que concremaret.
Numérotation du verset Iob. 28,6 
Locus saphiri
interl.|  locus est superbia de qua nasci solet invidia, id est ideo arsit invidia quia superbia non relinquit
interl.|  adhuc eam describit ex precedente gloria augetur sequens culpa
interl.|  lapides mentes fortium
marg.|  LOCUS  SAPHIRI  LAPIDES  EIUS. Saphiri coloris aerii sunt. Et hoc dicit quia numquam de Iudea anime sancte que celestem vitam ducerent defuerunt.
et glebe illius aurum.
interl.|  in prophetis et doctoribus
marg.|  ET GLEBE  ILLIUS  AURUM. Glebas dicit collectiones singulorum ordinum prophetarum, doctorum qui magna se infusione gratie in professionis et operis {t. 2 : Erfurt, f. 211vb ; facsim., p. 422b} [Rusch, f. 211vb ] unanimitate tenuerunt. Glebe enim ex humore et pulvere constringuntur. Aurum autem dicuntur qui virtute vite et sapientia claruerunt. Sed cur bona perdidit sequitur : S emitam ignoravit avis. Hoc loco avis nomine ille signatur qui corpus carneum quod assumpsit, ascendendo ad ethera libravit. Iudea  semitam ignoravit avis, quia humilitatis Christi vias quibus nos ad alta sublevavit considerare noluit.
Numérotation du verset Iob. 28,7 
Semitam ignoravit avis 
interl.|  humilitatem que ad alta levat
nec intuitus est oculus
interl.|  intentionem mortis qua nos reformat
vulturis.
interl.|  vultur dum volat si videt cadaver ad illud se deponit sic filius Dei
marg.|  NEC  INTUITUS  EST  OCULUS  VULTURIS. Redemptor noster vulturis appellatione designatur qui manens in altitudine divinitatis sue, quasi quodam volatu sublimi cadaver nostre mortalitatis conspexit in infimis, et sese de celestibus ad ima sumpsit. Et dum animal mortuum petiit mortem apud nos invenit. Sed huius  vulturis oculus fuit intentio nostre resurrectionis. Ille ergo populus conspexit quidem vulturem sed oculos vulturis non aspexit. Unde et eius predicatores repulit de quibus subditur : N on calcaverunt eam filii institorum. Institores sunt qui spirituale negotium gerunt, qui predicationem suis auditoribus prebent, ut ab eis fidem et opera recipiant recta. Hi erant prophete quorum filii apostoli nuncupantur, qui Iudeam calcarent si eius vitia calce virtutis premerent. Vel institores sancte Ecclesie predicatores accipimus, institorum filios pastores et doctores.
Numérotation du verset Iob. 28,8 
Non calcaverunt eam
interl.|  ab eius vocatione cessant doctores que patres apostolos repulit
filii institorum, nec pertransivit per eam leena.
interl.|  sed
marg.|  NEC  PERTRANSIVIT  PER  EAM  LEENA. Leena dicitur Ecclesia, quia male viventes in vitiis ore predicationis sancte interficit. Unde Petro dicitur : « Macta et manduca ». Ecclesia itaque per Iudeam transiit sed non pertransiit, quia ex illa paucos ad fidem rapuit sed tamen infidelem populum a perfidia funditus non extinxit. Sed Iudeis repulsa quid fecit ? A d silicem extendit manum suam quia ad duritiam gentium brachium sue predicationis misit.

Act. 10, 13 ; Act. 11, 7.
Numérotation du verset Iob. 28,9 
Ad silicem 
interl.|  gentiles
extendit manum suam,
interl.|  fortitudinem predicationis
subvertit a radicibus montes.
interl.|  quia quos exhaurit a terrenis supernis irrigat
marg.|  SUBVERTIT A  RADICIBUS  MONTES. Radices cogitationes intime superborum. Montes a radicibus sunt eversi, quia seculi potestates ad colendum Deum ab intima cogitatione ceciderunt.
Numérotation du verset Iob. 28,10 
In petris rivos excidit.
interl.|  ex duris fluviis predicationis emanat
marg.|  IN PETRIS  RIVOS  EXCIDIT. Id est in duris gentium cordibus fluvios predicationis aperuit.
Et omne pretiosum
interl.|  sibi ipsi despectus Deo est magnus
vidit
interl.|  elegit
oculus eius.
marg.|  ET OMNE  PRETIOSUM  VIDIT  OCULUS  EIUS. Vidit Deus pretiosum cum humanam de se abiecta sapientie sue gratie illustratione respexit.
Numérotation du verset Iob. 28,11 
Profunda quoque fluviorum
interl.|  Iudeus superficiem videt
scrutatus est 
interl.|  facit scrutari
et abscondita produxit in lucem.
marg.|  PROFUNDA  QUOQUE  FLUVIORUM  SCRUTATUS  EST. Profunda fluviorum scrutatur Dominus et abscondita producit in luce, quia antiquorum caliginosa dicta eo donante nunc expositio spiritualis illustrat. Sed quia dicta Dei sine eius sapientia non penetrantur, de investiganda eadem verba subiungit : S apientia vero ubi invenitur. Duo proposuit et duo subdidit respondendo non solvendo, sed augendo quod obiicit. Duo proponit de loco et de pretio. Constat autem quod nec hominis sapientia loco teneri vel rebus emi potest. Non tamen de creata sed de creante sapientia mystice loquitur. Alioquin inferius post aurum quod carius quomodo vitrum pro immensa laude dicit ei non posse equari. Non solvendo ergo sed augendo quod obiecerat dicit. Sapientia autem dicit : « Christum Dei virtutem et Dei sapientiam ». Huius homo pretium nescit, quia nullum dignum operis meritum quo illam percipiat invenit. Gratia quippe redempti sumus et nullo merito nostro sapientia Dei venit ad nos.

1Cor. 1, 24.
Cf. Eph. 2, 8-9.
Numérotation du verset Iob. 28,12 
Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentie ?
interl.|  mens enim que intelligit ea iuste loquitur
Numérotation du verset Iob. 28,13 
Nescit homo pretium eius
interl.|  non dicitur esse pretium et nesciri sed ideo nesciri quia deest
nec invenitur in terra suaviter viventium.
interl.|  nam si vere saperent in hoc exilio potius lugerent
marg.|  NEC  INVENITUR IN  TERRA  SUAVITER. Terram humanam animam dicit. Hec sapientia in terra suaviter viventium inveniri non potest, quia quisquis adhuc huius vite voluptatibus pascitur ab eterne sapientie intellectu separatur.
Numérotation du verset Iob. 28,14 
Abyssus dicit :
interl.|  ad id respicit quod super dixit : Sapientia vero ubi etc.
interl.|  non dicit ubi sapientia sit sed ubi non sit
marg.|  ABYSSUS  DICIT  NON  EST IN ME. Abyssum dicit corda hominum que et per lapsum fluida et per duplicatis caliginem sunt tenebrosa. Que nimirum abyssus non esse in se hanc sapientiam profitetur, quia iniqua mens dum esse sapiens carnaliter appetit stultam se ad spiritualia ostendit.
marg.|  ABYSSUS. Sapientia mundi que stulta apud Deum. {t. 2 : Erfurt, f. 212ra ; facsim., p. 423a} [Rusch, f. 212ra ]  DICIT ipsis operibus.
Et mare loquitur : Non est mecum.
marg.|  MARE. Inquietorum mentes Israel habet sabbatum Egyptus muscas id est inquietudinem  . Et mare loquitur non est. Nullus quippe eam plene recipit nisi qui ab omni se abstrahere actionum carnalium fluctuatione contendit. Et perturbate mentes secularium eo ipso clamant, quoniam a vera sapientia longe sunt quo quiete non sunt, quia vero hec Dei sapientia incarnanda erat, ut ad redimendum genus humanum non sanctos angelos, non sanctos homines mitteret, sed per semetipsam veniret.

Cf. Ex. 8, 31.
Numérotation du verset Iob. 28,15 
Non dabitur aurum obrizum pro ea,
interl.|  ad id respicit quod dixit : Nescit homo pretium etc.
interl.|  non dicit quid sit eius pretium sed quid non sit
marg.| Sequitur : NON  DABITUR  AURUM  OBRIZUM  PRO EA. Aurum obrizum sancti angeli nuncupantur, qui in ea in qua sunt conditi innocentia perdurantes, et fulgent claritate iustitie et nullis maculantur sordibus culpe. Sed nullus eorum ad redemptionem eorum missus est.
marg.|  NON  DABITUR  AURUM  OBRIZUM. Homines aurum possunt esse sed non obrizum, quia fulgent sed non sine contagio culpe.
nec appendetur argentum in commutatione eius.
interl.|  nec Moyses est auctor salutis qui iudicat mala non sanat
marg.|  NEC  APPENDETUR  ARGENTUM IN, quia vita iustorum predicantium vel eloquia Dei scribentium quantalibet sanctitatis luce polleat, adventum nobis superne sapientie per suam presentiam non communicat.
Numérotation du verset Iob. 28,16 
Non conferetur tinctis Indie coloribus.
interl.|  sed nec honestas vite ex philosophis sufficit
marg.|  NON  CONFERETUR  TINCTIS  INDIE. Per Indiam hic mundus accipitur, in quo vita hominum per culpam obscura generatur. Tincti colores Indie sunt huius mundi sapientes qui prius per infidelitatem et plerumque per actionem fedi, ante humanos oculos superducte honestatis colore fuscantur, et cum rerum virtute careant, aliud se esse quam sunt verborum compositionibus quasi supradictis coloribus mentiuntur, a quibus longe sapientia Dei distat. Mandata Dei sine eloquentia placent, ut vestis sine tinctura.
Nec lapidi sardonyco pretiosissimo vel saphiro.
interl.|  nec hi lapides pretiosissimi sed hos elegit qui mystice aliud signent
marg.|  NEC  LAPIDI  SARDONYCO  PRETIOSISSIMO  VEL  SAPHIRO. Sardonycus terre rubre similitudinem tenet, saphirus eream speciem. Per sardonycum ergo homines vel patres Veteris Testamenti terrena quedam sectantes, per saphirum Novi Testamenti predicatores celestia sola querentes, vel angeli accipiuntur.
Numérotation du verset Iob. 28,17 
Non adequabitur
interl.|  id est in se fulgentes
ei aurum vel vitrum ?
interl.|  vicissim patentes
marg.|  NON  ADEQUABITUR EI  AURUM  VEL  VITRUM. Postquam dictum est quod aurum huic sapientie non comparatur, adhuc quasi crescendo subiungitur quod ei nec vitrum possit equari. Quod ad litteram non procedit. In vitro quilibet liquor qualis continetur talis exterius demonstratur. In auro et in vitro accepimus sanctorum in superna patria societatem qui beatitudinis claritate fulgebunt et uniuscuiusque mentem ab alterius oculis membrorum corpolentia non abscondet. Qui etsi similes ei erunt quia beati fient, non tamen adequantur quia creatura sunt.
Nec commutabuntur pro ea vasa auri
marg.|  NEC  COMMUTABUNTUR  PRO EA  VASA. Excelsum vas auri : Elias et Iohannes et Ieremias. Sed quisquis Christum quemlibet eorum crediderit,  vas auri excelsum et eminens pro sapientia commutavit, quia Ecclesia Christum non unum prophetarum sed Dominum prophetarum credit.
Numérotation du verset Iob. 28,18 
excelsa et eminentia. Non commemorabuntur comparatione eius.
interl.|  quia illis ex se isti ex eo
marg.|  NEC  COMMURABUNTUR IN  COMPARATIONE  EIUS. Quid enim sunt homines Deo comparati ? Nihil.

commemorabuntur] memorabuntur Weber
Trahitur autem sapientia de occultis.
interl.|  quia : « nescis unde veniat aut quo vadat »
marg.|  TRAHITUR  AUTEM  SAPIENTIA DE  OCCULTIS. Quia cum sit invisibilis non nisi invisibiliter invenitur. Que trahi dicitur, quia sicut flatum trahimus ut corpus vivat, sic ab intimis sapientie spiritus ducitur, ut ad vitam anima subsistat. Et bene  de occultis, quia hec sapientia latenter cordibus infunditur ut de Spiritum dicitur : « Et nescis unde veniat aut quo vadat ».

Io. 3, 8.
Io. 3, 8.
Numérotation du verset Iob. 28,19 
Non adequabitur ei
interl.|  qui de celo
topazium de Ethiopia.
interl.|  homo a peccatorum nigredine conversus
marg.|  NON  ADEQUABITUR EI  TOPAZIUM. Pro eo quod omni colore resplendet topazion quasi topandion vocatur. Et est sensus : nullus sanctorum quibuslibet virtutibus penus ex ista tamen nigredine mundi collectus equari potest ei.
marg.|  Et vide quia cum prius pretulerat eam angelis, antiquis patribus, philosophis sanctis, glorificatis prophetis, nunc in isto loco specialiter hereticos increpat qui homini Deo homines a peccatis conversos equant, cum isti sint filii per gratiam. Ille per naturam quod ostendit dum subdit : Nec tincture mundissime componetur. Mundissime tincture sunt, qui humiliter custodiunt supervenientem in se virtutum gratiam. Tincti enim non essent, si sanctitatem {t. 2 : Erfurt, f. 212rb ; facsim., p. 423b} [Rusch, f. 212rb ] naturaliter habuissent.
nec
interl.|  supra dixit Indie colores non mundos
tincture mundissime
interl.|  baptisma tinctio dicitur ubi fedi sunt decori
Numérotation du verset Iob. 28,20 
Unde ergo sapientia veniet
interl.|  ab eo venit a quo orta est
marg.|  UNDE  ERGO  SAPIENTIA  VENIET. Quia ab invisibili Patre nascitur, eius via occulta est. Unde propheta : « Generationem eius quis enarrabit ? » Locus vero intelligentie eius est humana mens. Quia ergo invisibilis est de quo prodiit et incertum est nobis in cuius mente intellecta requiescat, recte dicitur :  Unde ergo sapientia veniet et quis est locus intelligentie ?

Is. 53, 8.
et quis est locus intelligentie ?
Numérotation du verset Iob. 28,21 
Abscondita est ab oculis omnium viventium.
interl.|  « Non enim videbit me homo et vivet », quia nullus spiritualiter videt et carnaliter vivet sed moritur carni
marg.|  ABSCONDITA  EST AB  OCULIS  OMNIUM  VIVENTIUM. Quia quamdiu hic vivitur videri Deus per sue nature speciem non potest, per imagines vero visus est Moysi et Iacob et aliis.

Ex. 33, 20.
Cf. Ex. 33, 11.
Gn. 32, 30.
Volucres
interl.|  angelos
quoque celi latet.
marg.|  VOLUCRES  QUOQUE  CELI  LATET. Quia in hac carne corruptibili constituti nature eius potentiam ipsi quoque videndo non penetrant, quia iam per meritum sancte contemplationis volant. In Scriptura sacra volucres aliquando in malo, aliquando in bono dantur intelligi. Per volucres namque non numquam potestates aerie designantur, bonorum studiis adverse. Unde veritatis voce dicitur : « Quoniam semen quod secus viam cecidit, venerunt volucres et comederunt illud », quia nimirum maligni spiritus humanas mentes obsidentes dum cogitationes noxias ingerunt verbum vite a memoria evellunt. Et iterum : « Vulpes foveas habent et volucres celi nidos » etc. Nomine vulpium dolosa et fraudulenta. Nomine autem volucrum hec eadem superba demonia designantur. At contra in bono volucres poni solent. Sicut in evangelio Dominus cum similitudinem regni celestis ex grano sinapis denuntiaret et dixit : « Simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit, et factum est in arborem magnam, et volucres celi requieverunt in ramis eius ». Christus quippe est granum sinapis qui mortis sepultura plantatus arbor magna surrexit. Granum namque fuit cum moreretur arbor cum resurgeret. Granum per humilitatem carnis. Arbor per potentiam maiestatis. Huius arboris rame sancti predicatores de quibus : « In omnem terram exivit sonus » etc. In istis ramis volucres resquiescunt, quia sancte anime que quibusdam virtutum pennis a terrana cogitatione se sublevant et in eorum dictis, atque consolationibus ab huius vite fatigatione respirant.

Mt. 13, 4.
Lc. 9, 58 ; Mt. 8, 20.
Lc. 13, 18-19.
Ps. 18, 5.
Numérotation du verset Iob. 28,22 
Perditio et mors dixerunt : Auribus nostris audivimus famam eius.
interl.|  id est inventores mortis et perditionis maligni spiritus scilicet : Dixerunt auribus nostris audivimus
marg.|  PERDITIO ET  MORS  DIXERUNT  AURIBUS  NOSTRIS  AUDIVIMUS  FAMAM  EIUS, quia videre Deum hoc est quod habere, ideo iniqui hanc sapientiam non vident, quia repulsi per superbiam nequaquam habere potuerunt. Famam autem eius audisse est eius potentiam ex virtute cognovisse.
Numérotation du verset Iob. 28,23 
Deus
interl.|  Pater
intelligit viam eius
interl.|  via est per transitum humanitatis. Locus per stratum divinitatis vel via eius est quod venit ad cor hominis. Locus cor in quo permanet
marg.|  DEUS  INTELLIGIT  VIAM  EIUS. Ac si dicat : Deo notum est vel quando per carnem ad homines sapientia veniat, vel quomodo apud Patrem invisibilis, etiam cum foris apparuerit persistat. Locus enim non localis sapientie Pater est iuxta illud : « Ego in Patre ». Vel Deus intelligit viam eius, quia solius divine visionis est cernere. Vel quibus modis sapientie intellectus ad cor hominis veniat. Vel cuius mens intellectum vite quem perceperit non amittat. Sed quia hec sapientia per carnem manifestata in cunctis mundi partibus electorum fuerat corda repletura.

Io. 14, 10.
et ipse novit locum illius.
Numérotation du verset Iob. 28,24 
Ipse enim fines mundi intuetur et omnia que sub celo sunt respicit.
marg.| Sequitur : IPSE  ENIM  MUNDI  FINES  INTUETUR. Respicere Dei est perdita ad gratiam reformare.
Numérotation du verset Iob. 28,25 
Qui fecit ventis pondus
marg.|  QUI  FECIT  VENTIS  PONDUS. Velocitate et sublimitate ventorum in Scriptura solent anime signari, quas dum superna gratia replet, maturitate indita vel solita graves reddet, ut ab intentione Dei non levi motu dissiliant. Vel  ventis pondus facere est, concessam hic electis de virtutibus gloriam permixta infirmitate temperare.
et aquas appendit
interl.|  in hoc virtus eius apparet
in mensura.
interl.|  ni hoc custodia ex sua infirmitate
marg.|  ET AQUAS  APPENDIT IN  MENSURA. Aquas dicit mentes Spiritu Sancto repletas quas appendit in mensura, quia sancti qui Spiritum levante ad summa rapiuntur, ne aliqua elatione superbiant quibusdam temptationibus reprimuntur. Levat quidem sed cum  mensura, non quantum volunt proficiunt, ne eleventur. Elias mira fecit sed mulierem fugit timore percussus.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 19, 3.

in] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 28,26 
Quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus,
interl.|  quia Spiritus et Verbum Patris quod si potest sciri dixit homini quod inde potest capere
marg.|  QUANDO  PONEBAT  PLUVIIS  LEGEM. Pluvia predicantium dicta que blande suadent sunt. Predicatori lex est posita ut vivendo impleat quod suadet. Procellas sonantes dicit verba terribilia de venturo iudicio. Viam autem {t. 2 : Erfurt, f. 212va ; facsim., p. 424a} [Rusch, f. 212va ] procellis posuit, cum predicatoribus suis ad corda terrore iudicii percussa, aditum fecit prius autem lex ponitur ut postmodum via pandatur, quia illa vox cor auditoris penetrat que hoc quod sonuit opere conservat.
Numérotation du verset Iob. 28,27 
tunc {t. 2 : Erfurt, f. 212va ; facsim., p. 424a} [Rusch, f. 212va ] vidit illam et enarravit et preparavit et investigavit,
marg.|  TUNC  VIDIT  ILLAM ET  ENARRAVIT. Hanc incarnatam sapientiam vidit, id est videri fecit et enarrari a predicatoribus preparari et investigari ab auditoribus fecit. Sibi quippe illam preparat, quisquis illam bene vivendo in diem iudicii propitiam habere curavit.
marg.|  VIDIT  ILLAM ET  ENARRAVIT ET  PREPARAVIT ET  INVESTIGAVIT.  Vidit quia species est,  enarravit quia verbum,  preparavit quia remedium,  investigavit quia occultum. Notandum quod hec quattuor predicta ipsi Deo Dei Filio conveniunt.
Numérotation du verset Iob. 28,28 
et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia
interl.|  « Initium sapientie timor Domini »
marg.|  ET DIXIT  HOMINI  ECCE  TIMOR etc., quia naturam sapientie penetrare non possumus quid sit in se, ex condescensione Dei audivimus quid fit in nobis. Namque hanc habere certum est quem timere Deum incertum non est.

Ps. 110, 10 ; Sir. (Eccli.) 1, 16.
et recedere a malo intelligentia.
marg.|  ECCE  TIMOR  DOMINI  IPSE  EST  SAPIENTIA. Quasi diceret : si Deum times, constat quia sapientia plenus es, que apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit subdit :  Et recedere a malo intelligentia.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 28), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_28)