initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 30

Numérotation du verset Iob. 30,1 
Nunc autem
interl.|  contraria predictis in tempore novissimo deinceps ostendit, quia ipsi ab Ecclesia non Ecclesia ab eis cepit
derident me iuniores tempore,
marg.|  NUNC  AUTEM  DERIDENT ME  IUNIORES  TEMPORE. Iuniore tempore Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt doctrine eius verba despiciunt.
quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei.
interl.|  etsi visi sunt quedam recta habere, quia tamen de Domino non recte senserunt eos cum canibus gregis sui non ponit, id est rectis predicatoribus non ascribit
marg.|  QUORUM  NON  DIGNABAR  PATRES  PONERE etc. Igitur grex Ecclesie multitudo fidelium. Canes gregis doctores sancti qui fidelium doctores extiterunt. Ecclesia ergo cum canibus gregis sui hereticorum patres ponere dedignatur, quia inventores errorum diiudicando respuit eosque inter veros patres numerare contemnit.
ascribit] asscribit cacogr. Rusch
Numérotation du verset Iob. 30,2 
Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo
interl.|  quia sine caritate, sine sanctitatis specimine
marg.|  QUORUM  VIRTUS  MANUUM  ERAT  MIHI  PRO  NIHILO. Virtus manuum est magnitudo in operatione, sed virtus manuum hereticorum sancte Ecclesie  pro nihilo esse dicitur, quia nullius esse meriti conspicit, vera fide perdita quidquid operantur.
marg.|  QUORUM  VIRTUS  MANUUM. Quo magis errant eo amplius operibus se magnos ostendunt, sed aliquando miracula faciunt, neque ideo tamen sancti. Probatio quippe sanctitatis non est signa facere, sed unumquemque ut se diligere, de Deo autem vera, de proximo vero meliora quam de seipso sentire.
et vita ipsa putabantur indigni.
interl.|  id est miraculis que agunt, quia non humiles vel christiano nomine quod impugnant
Numérotation du verset Iob. 30,3 
Egestate et fame steriles.
marg.|  EGESTATE ET  FAME  STERILES. Immoderatis namque ausibus cognitionem superne scientie quo plus appetunt plus amittunt.
marg.|  ET FAME, quia desiderant scire unde docti et loquaces sint, non moribus compositi, unde vix exteriora capiunt qui secreta putant se penetrasse.
Qui rodebant in solitudine,
marg.| Et hoc est : QUI  RODEBANT IN  SOLITUDINE etc. Heretici qui ab universalis Ecclesie societate disiuncti sunt  in solitudine rodere memorantur. Roditur quod non potest comedi, quia qui Scripturam intelligere sua virtute moliuntur, superna gratia non adiuti hanc edere nequeunt, sed quasi quibusdam morsibus rodunt dum non ad eius interiora perveniunt. Vel avari dente rodunt aliena vi tollentes. Lambunt vero qui blandimento lingue tollunt.
squalentes calamitate et miseria
marg.|  SEQUALENTES  CALAMITATE ET  MISERIA. Calamitate et miseria squalidi perhibentur, quia et morum sunt pernicie et sensuum pravitate despecti.
marg.|  Calamitas est quasi egritudo. Miseria est illius negligentia unde gravior fit. Nullus squaleret si in suis necessitatibus miseriam voluptatis non adderet.
Numérotation du verset Iob. 30,4 
et mandebant herbas et arborum cortices.
marg.|  ET MANDEBANT  HERBAS etc.  Herbas mandere est dicta planiora Scripture intelligere vel minima precepta servare.  Arborum autem  cortices mandunt qui in sacris voluminibus solam littere superficiem venerantur. Vel certe  herbas mandere est levia quedam ac tenera de antiquis patribus imitari,  arborum vero  cortices edere est eorum opera superficietenus agere, sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere.
marg.|  Quid enim per herbas, nisi tenera ac terre proxima bene inchoantium vita. Et quid per  arborum cortices, nisi exteriora opera eorum qui iam sublimia appetunt designantur.  Herbas itaque et  arborum cortices mandere est vel studia bene inchoantium, vel operationes quorumdam iam more arborum ad superiora tendentium pestiferis persuasionibus quasi quibusdam malitie sue dentibus dissipare.  Herbas mandunt reprobi cum infirmorum initia irridendo consumunt. {t. 2 : Erfurt, f. 213vb ; facsim., p. 426b} [Rusch, f. 213vb ]  Arborum quoque  cortices mandunt cum manu perversi consilii a vita recte crescentium tegmen bonorum operum subtrahunt. Hos autem in quibusdam actibus velut arbores expoliant, illos vero velut herbas quia despicientes trahunt quasi que calcant comedunt. Quorumdam iam fortitudinem in alta surgentem ex parte demoliuntur quorumdam vero teneritudinem et adhuc in imis positam penitus conterunt. Vel herba est terrena consolatio, cortex exterior gloria que Deus aliquando suis electis dat, quando eos exterioribus honoribus sublevat et pre ceteris honorabiles reddit. Sed pravi non numquam eorum quidem vitam despiciunt, sed felicitatem in hoc mundo assequi concupiscunt. Quia igitur blandimenta hic transitorie consolationis querunt  herbas comedunt. Et quia in cogitationibus suis exteriorem eorum gloriam meditantur  arborum cortices mandunt. Et quoniam in his omnibus soli avaritie deserviunt radice iuniperi replentur.
interl.|  quia in erroribus terrena lucra querunt
interl.|  avaritia latet in corde sed punctiones peccatorum omnium patenter producit in opere
marg.| Et hoc est : ET RADIX  IUNIPERORUM  ERAT etc. Iuniperi pro foliis quasi spinas habent. Spina vero est omne peccatum, quia dum trahit ad delectationem quasi pungendo lacerat mentem. Per radicem ergo iuniperi avaritia designatur que « radix est omnium malorum » quasi spinarum, que cibus est hereticorum quia plerumque sola in verbis suis exteriora lucra sectantur.

1Tim. 6, 10.
Numérotation du verset Iob. 30,5 
Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
interl.|  omnis presens vita comparatione supernorum in imo est, in quo dum vel parum lucrum inveniunt cum clamore currunt, inde litigantes et speciem superducte sanctitatis rumpentes
marg.|  QUI DE  CONVALLIBUS  ISTA  RAPIENTES. De convallibus illa rapiunt, quia hec de humilibus dictis patrum superbo spiritu colligunt. Que dum pro suis se patribus invenisse gloriantur, ad ea cum clamoribus currunt quia omne quod sentiunt appetitu laudis ad aures hominum diffamare conantur.
marg.|  Hec omnia sunt de hereticis vel de aliis carnalibus que intus premunt.
Numérotation du verset Iob. 30,6 
In desertis habitabant torrentium
interl.|  unde aque furtive dulciores sunt
marg.|  IN DESERTIS  HABITABANT  TORRENTIUM. Inventores perversorum dogmatum torrentes dicit qui a calore caritatis frigidi quasi in torpore temporis hiemalis excrescunt sed catholicorum allegationibus quasi estibus solis exsiccantur. Hi ergo qui illorum sequuntur errores in desertis habitant torrentium. Inventores quidem per veritatem extincti sunt, sed discipuli que illi docuerunt adhuc defendunt. Vel torrentes sunt sancti precones, quorum deserta sunt terrena que mali amant.
et in cavernis terre vel super glaream.
interl.|  fluctuantes animos
marg.|  ET IN CAVERNIS  TERRE. Heretici enim clandestinis conventiculis coeunt, ut errori suo reverentiam quam ex ratione non valent prebeant ex occultatione, unde aque furtive dulciores sunt. Vel caverne sunt cogitationes male ubi hypocrite latent. Glarea vita presens que semper impellitur cui inherentis in superficie glaree pes ponitur, sed ad ima labitur sic pro amore mundi qui vel licita agit usque ad mala descendit.
marg.|  VEL  SUPER  GLAREAM. Glaream minutissimos lapides dicimus, quos aqua fluvialis trahit. Heretici super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt que nulla stabilitatis gravitate solidantur.
Numérotation du verset Iob. 30,7 
Qui
interl.|  etiam
inter huiuscemodi
interl.|  de quibus flendum esset
letabantur
interl.|  ignari veri gaudii
marg.|  QUI  INTER  HUIUSCEMODI  LETABANTUR. Nomine sentium punctiones significat peccatorum. Perverse autem mentes gaudent in iniquitatibus quas flere deberent. Unde Salomon : « Qui letantur cum male fecerint et exultant in rebus pessimis », quia nimirum attendunt transitoria que percipiunt et intueri negligunt permanentia bona que perdunt.

Prv. 2, 14.
et esse sub sentibus delicias computabant.
interl.|  quia unde spinas perdendo alios portant, inde se per letitiam iactant quasi duces ad iustitiam vel mali in his delectantur in quibus tamen punguntur adversis quod a stultis didicerant, vel nullus est qui a conditione sue fortune non discordet
marg.| Unde et aperte subiungitur : ET ESSE  SUB  SENTIBUS  DELICIAS  COMPUTABANT. De rebus quidem temporalibus gaudent, sed tamen dum dispensare eadem sine tribulatione non valent ea cura punguntur miseri qua premuntur. Et hoc est quod ait Ieremias : « Inebriavit me absinthio », quia humanum genus etsi amara multa recipit, tamen ut ebrius non intelligit que patitur sed gaudet quasi in bonis adeo terrenis inhians. Unde Osee : « Ephraim vitula docta diligere trituram », quia etsi quando libere posset vacare a laboribus mundi, ex usu tamen ad eundem laboris usum etiam non compulsa revertitur, ita ut assueta fatigationibus a iugo servitutis mundane cessare non libeat etiam si liceat.

Lam. 3, 15.
Os. 10, 11.
Numérotation du verset Iob. 30,8 
Filii stultorum
interl.|  propter ignorantiam
et ignobilium
interl.|  pro pravis operibus infamium
marg.|  FILII  STULTORUM ET  IGNOBILIUM. Eorum filii qui fuerunt errorum magistri qui docendo perversa stulti per ignorantiam vivendo nequiter ignobiles, {t. 2 : Erfurt, f. 214ra ; facsim., p. 427a} [Rusch, f. 214ra ] per actionem qui a terra viventium extorres facti sunt.
et in terra penitus non parentes.
interl.|  etsi videri appetunt vel in Ecclesia pro vilitate operum non parent Deo
interl.|  et qui prius quasi venerabantur dum specietenus essent in Ecclesia
Numérotation du verset Iob. 30,9 
marg.|  NUNC IN  EORUM  CANTICUM  VERSUS etc. Ecclesie tempus exprimitur quo publice a reprobis irridetur.
et factus sum eis proverbium.
marg.|  ET FACTUS  SUM  EIS  PROVERBIUM. Pravis proverbium efficietur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt dicentes sit venia tibi sicut illi trucidato.
Numérotation du verset Iob. 30,10 
Abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur.
marg.|  ABOMINANTUR ME ET.  Longe ab Ecclesia  fugiunt iniqui non passibus gressuum, sed qualitatibus morum.  Faciem autem  eius conspuere est iustos etiam in presentia confutare, et in eorum contumelias fluxa verba quasi defluentes salivas mittere. Sed quia Ecclesia sancta scit bona sua misericordie redemptoris, scit mala sua iustitie iudicis tribuere.
Numérotation du verset Iob. 30,11 
Pharetram enim suam aperuit
interl.|  hoc ideo fit quia Deus
marg.| Sequitur : PHARETRAM  ENIM  SUAM  APERUIT etc.Per  pharetram occultum Dei iudicium designatur. Cum ergo Dominus peccata videt, et tamen manum ad vindictam non commovet, quasi clausam  pharetram tenet, sed feriendo indicat quantum ei in nobis displicuit quod diu videndo toleravit.
marg.|  Pharetram consilium occultum unde sagittam, id est apertam sententiam, emittit. Quod flagellatur homo videmus sed non ex qua causa sed in correptione virtus consilii aperitur.
et afflixit me et frenum posuit in os meum.
interl.|  plus autem dolemus quod ab his patimur in quibus fidebamus
marg.|  ET FRENUM  POSUIT IN OS  MEUM. Sancti quippe doctores dum corda resistentium relicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt, ne loquantur indignis qui et deteriores fierent.
marg.|  Parcis malis tacendo, quibus tamen vitam suam per patientiam suadet.
Numérotation du verset Iob. 30,12 
Ad dexteram Orientis calamitatis mee illico surrexerunt.
marg.|  AD DEXTRAM  ORIENTIS  CALAMITATIS. Redemptor noster oriens dicitur. Nam quia ab oriente lux surgit recte oriens dicitur cuius iustitie lumine nox nostre iniustitie illustratur.  Ad Orientis ergo  dexteram calamitates surgunt, quia hi quoque ad persecutionem prosiliunt qui electi  ad dexteram futuri credebantur. Et illico recte asserit surgere, quia dum non erant extranei qui persequuntur ab eis repente mala et illico fiunt. Si vero dextera veraciter fideles appellantur, calamitates  ad dexteram Orientis surgunt, quia erumpente persecutione pravorum impetus iusti patiuntur.
Pedes meos subverterunt 
marg.|  PEDES  MEOS  SUBVERTERUNT. Per pedes Ecclesie extrema illius membra signantur, que dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius falli possunt quanto sublimia minus intelligunt.
et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
marg.|  ET OPPRESSERUNT  QUASI  FLUCTIBUS  SEMITIS  SUIS. Adversariorum semita fluctibus comparatur, quia vita pravorum insolenti inquietudine molesta ad obruendam, ut ita dixerim, navem cordis quasi tempestas illabitur.
Numérotation du verset Iob. 30,13 
Dissipaverunt itinera mea, 
marg.|  DISSIPAVERUNT  ITINERA  MEA. Dicat hoc beatus Iob de malignis spiritibus, dicat Ecclesia de persequentibus qui eius itinera dissipant, cum in quorumdam infirmorum mentibus veritatis viam squalida persuasione perturbant.
insidiati sunt mihi et prevaluerunt 
marg.|  INSIDIATI  SUNT  MIHI ET  PREVALUERUNT. Insidiantes prevalent, cum eos quos aperte ad malum trahere nequeunt simulando bona pervertunt.
et non fuit qui ferret auxilium.
interl.|  quasi Deus ad tempus reliquit ut probet
marg.|  ET NON  FUIT  QUI  FERRET  AUXILIUM. Plerumque iusti tribulatione deprehensi tardari manum subvenientis estimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustat, et concita quidem sunt ereptoris remedia, sed tarda dolori videntur.
Numérotation du verset Iob. 30,14 
Quasi rupto muro
interl.|  vel murus est munitio discipline
marg.|  QUASI  RUPTO  MURO. Redemptor nobis est murus, qui ad corda nostra pertingere malignorum spirituum cursum vetat, sed quasi murus rumpitur, cum pravorum persuasionibus fides que in redemptore nostro est, in quorumdam cordibus dissipatur quidquid fit, quia datur a Deo potestas inimicis.
et aperta ianua irruerunt super me 
marg.|  ET APERTA  IANUA  IRRUERUNT  SUPER ME. Cum perversis in hac vita potestas tribuitur quid aliud quam  ianua erroris aperitur.  Quasi rupto muro et aperta ianua super bonos mali irruunt, cum accepta temporaliter potestate perversi, ipsa quoque in quorumdam corde destruere munimina fidei conantur.
et ad meas miserias devoluti sunt.
marg.|  ET AD MEAS  MISERIAS  DEVOLUTI  SUNT. Reprobi per {t. 2 : Erfurt, f. 214rb ; facsim., p. 427b} [Rusch, f. 214rb ] suas et ad nostras miserias revolvuntur, quando ad ea mala in quibus ipsi implicati sunt etiam quosdam nobis unitos trahunt.
Numérotation du verset Iob. 30,15 
Redactus sum in nuhilum.
marg.|  REDACTUS  SUM IN  NIHILUM. Apud estimationem malorum in nihilo redigimur, quando ea que quasi summa diligunt bona temporalia non tenemus.
marg.|  Allegorice. Talibus nihil est quidquid de virtutibus bonorum vident, etsi quando eterna cogitant delectatio transitoria tollit.
marg.|  Hec omnia que allegorice sunt dicta et secundum historiam accipienda sunt quod est planum.

nuhilum] nihili Weber
Abstulit {t. 2 : Erfurt, f. 214rb ; facsim., p. 427b} [Rusch, f. 214rb ] quasi ventus desiderium meum 
marg.|  ABSTULIT  QUASI  VENTUS  DESIDERIUM. Fidelis populus se pati denuntiat quod eos quos diligit pati dolet.  Ventus ergo  desiderium tollit, cum res quelibet transitoria eternitatis appetitum destruit.

abstulit] abstulisti Weber
et velut nubes pertransiit salus mea.
marg.|  VELUT  NUBES  PERTRANSIIT etc.  Nubes in alto eminet sed hanc ad cursum flatus impellit.  Salus ergo ut  nubes transiit, quia perversorum gloria quo alta est fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium ad vocem electorum redit.
Numérotation du verset Iob. 30, 16 
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea 
interl.|  in futuro viridescet seipsam transiens
marg.|  NUNC  AUTEM IN  MEMETIPSO. In nobismetipsis nunc anima nostra marcescit et afficitur sed in Deo refovetur, tantoque a viriditate gaudii longe fit, quanto ad huc auctoris lumine repulsa ad se recedit. Quia tempore ultime persecutionis plures cadent pauci stabunt, ideo hic pauca de bonis plura de perversis dicit. Unde mox ad corruentes redit.
et possident me dies afflictionis.
interl.|  post erunt dies letitie
Numérotation du verset Iob. 30,17 
Nocte os meum perforatur doloribus 
marg.|  NOCTE OS  MEUM  PERFORATUR  DOLORIBUS. Sic sua dicit ut et cadentibus congruant, quia sancti viri corpus per sinus ulcerum scaturiens vermium multitudo lacerabat. Ecclesie autem  os nocte perforatur doloribus, quia tribulationis tenebris pressi, afflictione sancti terebrantur ut et ipsi qui in ea habebant vigorem fortitudinis, quasi iam quoddam habeant foramen timoris.
et qui me comedunt non dormiunt.
marg.|  ET QUI ME  COMEDUNT, quia maligni spiritus qui carnales de Ecclesia consumunt, tantomagis quiescere a temptatione nesciunt quanto nullo carnis pondere gravantur.
Numérotation du verset Iob. 30,18 
In multitudine eorum
interl.|  graves sunt et multi
consumitur vestimentum meum,
marg.|  IN MULTITUDINE  EORUM  CONSUMITUR etc. Quid aliud vestimentum Iob quam corpus accipitur ? Vestimentum autem Ecclesie sunt singulorum anime, que ei credendo inherendoque fideliter eam circumdant. Dicit ergo dum multi sunt qui cruciant, destruuntur plurimi qui ei connexione amoris inherebant.
et quasi capitio tunice sic cinxerunt me.
marg.|  ET QUASI  CAPITIO  TUNICE.  Tunice capitium collum circumdat. Collum vero si stringitur vocis usus et vitalis flatus necatur. Ecclesiam vero in collo, id est in predicatoribus reprobi quasi capitio tunice constringunt, quia in ea persecutionibus suis vitam fidei et predicationis vocem extinguere conantur.
Numérotation du verset Iob. 30,19 
Comparatus sum luto
interl.|  si qui malunt mori quam tacere viles habentur
marg.|  COMPARATUS  SUM  LUTO. In reproborum iudicio electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur.  Faville assimilatur  et cineri, quia ad sola hanc mala pervenisse estimant que in ea exhiberi corporaliter vident.
et assimilatus faville et cineri.
Numérotation du verset Iob. 30,20 
Clamabo ad te et non exaudis me sto et non respicis me.
interl.|  ideo opto mutari sed quia Deus differt ideo gemo
marg.|  CLAMABO AD TE. Ecclesia persecutionis sue tempore fide stat, desideriis clamat sed dolet se quasi non respici, dum sua videt in tribulationibus vota differri quod fit ut merita patientium crescant.
marg.|  Patientiam sanctorum dolor urget in vocem, et dilati ut proficiant timent ne deficiant.

clamabo] clamo Weber
Numérotation du verset Iob. 30,21 
Mutatus es mihi in crudelem
interl.|  districte ferientem nec parcentem culpe
marg.|  MUTATUS ES  MIHI IN  CRUDELEM. In Deo nec crudelitas nec mutabilitas venit, sed adiunxit  mihi, ut ipsa crudelitas atque mutatio non sit in qualitate iudicis, sed in mente patientis.
marg.|  Nostro more de Deo dicitur, ut per vicina nobis ad summa quandoque ascendamus. Nihil autem de eo dignum dici potest.
et in duritia manus tue adversaris mihi.
marg.|  ET IN DURITIA  MANUS  TUE.  Manus Dei dicitur tunc voluntati nostre contraria, cum quod ei in nobis displicet feriendo persequitur.
Numérotation du verset Iob. 30,22 
Elevasti me
interl.|  elevatio temporalis et fugitive felicitatis ad hoc solum fit, ut sibito deterius sternat in infimis in Iob esse visa est in alienis oculis in infirmis vere est
et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
marg.|  ET ELEVASTI ME ET  QUASI  SUPER  VENTUM  PONENS, quia presentis vite gloria quasi in alto cernitur sed nulla stabilitate solidatur, velut  elevatus super ventum ponitur qui {t. 2 : Erfurt, f. 214va ; facsim., p. 428a} [Rusch, f. 214va ] prosperitate transitoria letatur. Que verba persone Iob congruunt non addit quod erat sed ad id quod esse videbatur. Neque enim hunc casum in mente pertulit, quia nulla adversitas deiecit quem prosperitas nulla corrupit. Etiam in Ecclesia infirmi qui transitoriis successionibus letantur  super ventum videntur levati sed persecutionis tempore dum prosperitatis aura pertransiit eorum protinus elevatio corruit.
Numérotation du verset Iob. 30,23 
{t. 2 : Erfurt, f. 214va ; facsim., p. 428a} [Rusch, f. 214va ] Scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi.
interl.|  eternaliter
marg.|  SCIO  QUIA  MORTI  TRADAS ME. Nullus enim huc venit qui ad carnis mortem corruptionis sue gressibus non tendit.
marg.|  Infernus domus erat omnium ante adventum Christi, mortem carnis nullus evadit et conveniunt hec ipsi Iob. Mystice infirmis qui carnaliter viventes ad domum mortis perveniunt. Sed quia quidam cadunt in voluptates qui per penitentiam redeunt, quibus verbera sunt eruditio non extinctio addit : Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam. Manum suam Dominus  ad consumptionem peccantium non emittit cum feriendo a peccatis corripit et corruentes salvat, dum cadentes ad culpam in salute corporis vulnerat, ut prostrati exterius surgant interius.
Numérotation du verset Iob. 30,24 
Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam, et si corruerint ipse salvabis.
interl.|  dum hoc non de se sed de aliis subdidit, quod multorum personas in se significet ostendit
Numérotation du verset Iob. 30,25 
Flebam 
interl.|  plus est de seipso dare quam de suis
quondam
interl.|  olim
super eum qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
marg.|  FLEBAM  QUONDAM  SUPER  EUM  QUI  AFFLICTUS  ERAT. Plus est compassio quam datum, quia rem quamlibet plerumque dat etiam qui non compatitur. Numquam autem qui vere compatitur quod necessarium proximo conspicit negat. Ecclesia dum afflictos per lamenta penitentie conspicit, suos eis oratione continua fletus iungit.
marg.|  Tempore ultime persecutionis Ecclesie ad memoriam reducit bona que gessit tempore pacis. Que eterna gaudia desiderans sed dum differuntur malis pressa.
Numérotation du verset Iob. 30,26 
Expectabam bona 
interl.|  quantotius habere
et venerunt mihi mala,
marg.| Subdit : EXPECTABAM  BONA ET  VENERUNT  MIHI  MALA. Fidelis populus expectat bona sed mala suscipit.
prestolabar lucem
interl.|  eternam claritatem
et eruperunt tenebre.
interl.|  persecutionum
marg.|  PRESTOLABAR  LUCEM ET  ERUPERUNT  TENEBRE. Prestolatur  lucem et tenebras incurrit, quia pro remunerationis gratia interesse iam gaudiis angelorum sperat, et tamen hic diutius dilatus manus persequentium tolerat, ut Tobias.

Cf. Tb. 8, 18.
Numérotation du verset Iob. 30,27 
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie.
interl.|  qui secreta illius cognoscentes quanto sciunt ubi magis doleat, tanto deterius ab afflictione minime quiescunt
marg.|  INTERIORA  MEA  EFFERBUERUNT  ABSQUE  ULLA  REQUIE. Sancte Ecclesie interiora efferbescere est, ipsos quoque quos per amorem fidei velut viscera ante gestaverat, in persecutionis atrocitate tolerare.
marg.|  Hec autem mala minus doleret si ab adversarii fierent sed gravius cruciant, cum ab his de quibus bona sperabantur et hoc est interiora eius.
Prevenerunt me dies afflictionis.
interl.|  hos autem et ante graviter tuli
marg.|  PREVENERUNT ME  DIES  AFFLICTIONIS. Scit namque Ecclesia electorum quod persecutione ultima mala multa passura sit. Sed hanc afflictionis sue dies preveniunt, quia malorum vitam inter se graviter etiam tempore pacis portat qui iam in pravis moribus ostendunt quid sit futurum.
Numérotation du verset Iob. 30,28 
Merens incedebam 
interl.|  etsi elevatus ut supra ait : Elevasti me etc.
marg.|  MERENS  INCEDEBAM etc. Vir sanctus elevatus rebus et honoribus  merens incedebat, quia etsi hunc prelatum hominibus gloria potestatis ostendebat, interius tamen merore suo sacrificium Domino contriti cordis offerebat. Ecclesia quoque per prospera  merens incedit ; quia nihil vere prosperum deputat quousque bonum quod singulariter querit apprehendat.
marg.|  Vel. Etsi tot abundabat, intus tenet eum meror sub disciplina et ex licentia potestatis ad impatientiam non erupit. Unde : sine furore consurgens. Impatientia pene semper amica est potestati.
marg.|  Mactandi vituli in liberis pascuis relinquuntur, servandus iugo premitur. Illi per amena prata ad foveam, hic per asperum iter venit ad patriam.
sine furore consurgens in turba clamavi.
marg.|  SINE  FURORE  CONSURGENS IN  TURBA  CLAMAVI. Sepe seditiosorum tumultus hominum prepositorum suorum mentes lacescunt, qui si boni sunt contra tumultus insolentium clamorem habent et furorem non habent, quoniam quos clementer {t. 2 : Erfurt, f. 214vb ; facsim., p. 428b} [Rusch, f. 214vb ] tolerant docere non cessant.
Numérotation du verset Iob. 30,29 
Frater fui draconum
interl.|  pacis tempore Ecclesia patitur intra se malos et fictos, sic et Iob bonus inter malos fuit, quod est perfectio bonitatis
et socius struthionum.
marg.|  FRATER  SUI  DRACONUM ET  SOCIUS. Draconum nomine malitiosi. Struthionum qui pennas habent et volatum non habent simulatores designantur, qui speciem tantum sanctitatis habent.

struthionum] strutionum Rusch
Numérotation du verset Iob. 30,30 
Cutis
interl.|  in quibus fuit pulchra Ecclesia modo est feda
mea denigrata est super me
interl.|  quia et eis datur potestas contra Ecclesiam, Iob vero extra et intus se perpessum dicit
interl.|  ut Paulus ariditate tedii estuabat quibusdam cadentibus cum dixit : « Quis scandalizatur et ego non uror ? »

Cf. 2Cor. 11, 29.
aruerunt pre caumate.
marg.|  CUTIS  MEA  DENIGRATA  EST. Cutis nomine Ecclesie infirmi qui exteriori utilitati deserviunt signantur. Per  ossa fortes qui curant celestia, in quibus est compago corporis.  Cutis ergo denigratur et  ossa pre caumate arescunt, quia dum infirmi ad iniquitatem prosiliunt, et sumpto plerumque honoris loco inter reprobos contra Ecclesiam serviunt fortes qui in ea sunt zelo fidei cruciantur.
Numérotation du verset Iob. 30,31 
Versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium.
interl.|  cum predicatio silet electus dole
marg.|  VERSA  EST IN  LUCTUM  CITHARA  MEA. Ac si diceret : pacis mee tempore per alios qui vel carnem domant parva more cithare, per alios more organi magna et sonora predicabam. Sed nunc  cithara et organum in luctum versum est, quia dum me contemni conspicio eos qui predicationis canticum non audiunt deploro.
marg.|  Vel. Cithara per cordas sonat, organum per fistulas. Corda cithara intentio recte operantium que per afflictionem carnis tenditur ad aliam vitam siccata carne, ut corde congruus sonus sit, si minus tenditur corda non sonat sed nimis raucum sonat, quia abstinentia non valet nisi bene corpus edometur, vel si nimis atteritur quia vitia extinguenda sunt non caro.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 30), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_30)