initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 31

Numérotation du verset Iob. 31,1 
Pepigi fedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine.
interl.|  cum consensu delectationis
marg.|  PEPIGI  FEDUS  CUM  OCULIS  MEIS. Nunc proprias per ordinem virtutes enumerat sic vite sue historiam texens, ut perrarum aliquid quod mystice possit intelli interserat. P  epigi fedus cum oculis meis . Ut enim cogitationes cordis caste servare potuisset   fedus cum oculis pepigit , ne prius incaute aspiceret quod postmodum invitus amaret. Serpenti dicitur a Deo : « Pectore et ventre repes ». Ventre quando per humana membra luxuriam exercet opere, pectore quando polluit in cogitatione sed quia per cogitationem ad opus pervenitur que ponitur in pectore. Unde quia Iob cogitationem munivit una custodia pectus et ventrem superavit dicens : U  t ne cogitare etc. Quod ideo addidit, quia non modo actum sed cogitationem luxurie extinxit, que est abundans iustitia.
marg.|  Hucusque enumeravit mala que pertulit, nunc incipit dicere bona que fecit, quia mors per fenestras sensuum intrat, eos extra custodit, ne per eos anima exteriora cupiat. Non debent intueri que non licet concupisci.

a Gn.3, 14.
Numérotation du verset Iob. 31,2 
Quam enim partem haberet Deus
interl.|  quasi si mundus non essem
in me desuper 
interl.|  videns
marg.|  QUAM  ENIM  PARTEM  HABERET  IN  ME. Ac si diceret : habere me possessionem suam excelsorum conditor renuit, si mens mea ante conspectum illius infirmis desideriis tabescit. Nulla enim placent bona Deo sine mentis munditia.
et hereditatem Omnipotens 
interl.|  quia cetera bona non placent sine munditia
de excelsis ?
interl.|  me videns
interl.|  non essem pars Dei quia
Numérotation du verset Iob. 31,3 
Numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniquitatem.
interl.|  alias : iniustitiam
interl.|  sollerter mihi agendum est quia
marg.|  N umquid non perditio est iniquo. Tunc erit alienatio reprobis, cum ab hereditate districti iudicis se anathema esse conspicient.

iniquitatem] iniustitiam Weber
Numérotation du verset Iob. 31,4 
Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat ?
interl.|  quia nulla bona vel mala sine retributione
marg.|  NONNE  IPSE  CONSIDERAT  VIAS  MEAS. Nomine viarum actiones denuntiat. Appellatione gressuum motus mentium vel profectus meritorum. Si autem Dominus uniuscuiusque vias considerat, sic dinumerat gressus, ut nec minutissime quidem cogitationes eius iudicio, ac verba tenuissima que apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant.
Numérotation du verset Iob. 31,5 
Si ambulavi
interl.|  et cum Deus omnia videat, opto perfici in exemplo Christi
in vanitate et festinavit in dolo pes meus,
interl.|  vanitas ad levitatem pertinet, dolus ad malitiam. Recto ergo utitur ordine, quia per levia pervenitur ad malitiosa
marg.|  SI  AMBULAVI etc. Sciens se videri cavet, non tamen securus et perfectus, quod inter veteres in preceptis futuri Christi pensat quam multa de perfectione minus habet. Ideo dicit :   Si ambulavi .
Numérotation du verset Iob. 31,6 
appendat me in statera iusta 
interl.|  in hoc appenditur, quia ad vite eius exemplum provocatur
marg.|  APPENDAT. Quasi diceret : quantum ad modum humane vite, mala in me non video. Sed nisi mediator appareat qui omnes excedit, quantum a vera simplicitate distem non cognosco.
marg.|  IN  STATERA  IUSTA. Statere nomine « mediator Dei et hominum » designatur in quo equalance {t. 2 : Erfurt, f. 215ra ; facsim., p. 429a} [Rusch, f. 215ra ] merita nostra pensantur et in cuius preceptis agoscimus quid in nostra vita minus habeamus. Et est sensus : si qua umquam leviter, si qua pernicio se perpetravi mediator appareat, ut in eius vita agnoscam an ego veraciter simplex fui. Qui enim suorum temporum vires excesserat, mediatorem Dei et hominum querebat, ut in illo pensans agnosceret si vitam simplicem vere tenuisset.

1Tim. 2, 5.
interl.|  scire dicitur Deus scire nos facere
interl.|  id est scire me faciat
simplicitatem meam.
interl.|  sed
Numérotation du verset Iob. 31,7 
Si declinavit gressus meus de via,
interl.|  per consensum non per id quod volens patitur
marg.|  SI  DECLINAVIT  GRESSUS  MEUS etc. Totiens gressus de via declinat, quotiens nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris.
et si secutum est oculos meos cor meum 
interl.|  si visio servit male cogitationi mox opus sequitur
marg.|  ET  SI  SECUTUS  EST  OCULOS  MEOS. Sicut enim temptatio per oculos trahitur, sic non numquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire.
et si in manibus meis adhesit macula,
marg.|  ET  IN  MANIBUS  MEIS  ADHESIT  MACULA. Ac si dicat : nec videre volui que concupiscerem, nec videndo secutus sum que concupivi. Nec   adhesit macula in manibus meis , id est culpa in actionibus, quia si qua illicita aliquando cogitavit, pervenire illa usque ad opera non permisit.

si] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 31,8 
seram et alius comedat,
marg.|  SERAM  ET  ALIUS  COMEDAT. Serere enim est verba vite predicare. Comedere est bonis operibus satiari. Et est sensus : quod os meum loquitur non ego sed alter operetur. Mulier enim vigilans filium lactat dormiens occidit, sic magister scientia vigilans vita dormiens si vigiliis auditorem et predicatione nutrit, somno corporis occidit.

Cf. 3Rg. (1Rg). 3, 19.
et progenies mea
interl.|  quos verbo genui
eradicetur.
interl.|  exemplo
interl.|  et
marg.|  ET  PROGENIES  MEA  ERADICETUR. Quisquis iuxta hoc quod loquitur non vivit, quos verbo genuit a stabilitate rectitudinis opere evellit.
Numérotation du verset Iob. 31,9 
Si deceptum est cor meum super mulierem,
marg.|  SI  DECEPTUM  EST  COR  MEUM  SUPER  MULIEREM. Per hoc nec cogitasse de fornicationis macula vir sanctus demonstratur.
et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
marg.|  ET  SI  AD  HOSTIUM  AMICI  MEI  INSIDIATUS. Per hoc patenter ostendit quod a reatu adulterii liber fuit. Magnum est quod Iob exempla munditie dedit, qui non accepit illo tempore quo nondum revelata gratia censura prodierat, que non solum corporis sed et cordis lasciviam reprimeret. Nunc et post prohibitionem Domini e contra agitur, secundum hoc quod dicit :   Si deceptum est cor etc.
Numérotation du verset Iob. 31,10 
scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii.
interl.|  si hoc feci eadem culpa vertatur mihi in penam
Numérotation du verset Iob. 31,11 
Hoc enim nefas est
interl.|  crimen
marg.|  HOC  ENIM  NEFAS  EST. Hoc intus peccatum distat et crimen, quia omne crimen peccatum est non tamen omne peccatum crimen est. Et in hac vita multi sine crimine, nullus vero esse sine peccatis valet. Bene ergo crimen luxurie diffiniens ait :   Ignis est usque ad perditionem devorans, quia non usque ad inquinationem macula sed usque ad perditionem devorat.
et iniquitas maxima.
interl.|  nullus sine peccato, sine crimine multi. Boni animam polluit peccatum, crimen extinguit
Numérotation du verset Iob. 31,12 
Ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans germina.
interl.|  alias : genimina
marg.|  ET  OMNIA  ERADICANS  GERMINA. Germina anime sunt operationes bone, quia si luxurie malo non resistitur, et illa pereunt que bona videbantur, sed in tanta castitatis munditia quam humilis fuit aperit cum subiungit : S  i contempsi subire iudicium cum servo meo. Qui iudicari cum servis suis ancillisque non renuit, liquido indicat quod contra nullum proximum tumidus fuerat. Inter hec autem libet intueri vitam suam in omnibus, quanta vir sanctus discretione custodiebantur. Non enim longe superius dixit : « Videbant me iuvenes et abscondebantur et senes assurgentes stabant et principes cessabant loqui » etc. Nunc vero ait :   Si contempsi iudicium subire cum servo meo etc. Quis digne considerare valet huius viri tam sublimia virtutum moderamina ? In quo tanta est auctoritas regiminis ut ad silentium restringantur duces, tanta humilitas cordis ut ex equo ad iudicium venire permittantur ancille. Ecce apparet miro modo : in potestate principibus potentior, in certamine servis equalis, in cetu principum memor regiminis, in certamine famulorum memor {t. 2 : Erfurt, f. 215rb ; facsim., p. 429b} [Rusch, f. 215rb ] conditionis, se quippe sub vero Domino famulum conspicit. Ideo cordis altitudine se super famulos non extollit. Unde et protinus subdit :   Quid enim faciam .

Iob. 29, 8-9.

germina] genimina Weber
Numérotation du verset Iob. 31,13 
Si contempsi subire iudicium cum servo
interl.| vel servis
meo et ancillis
interl.| vel ancilla

ancillis] ancille Weber
meis
interl.| vel mea

meis] mee Weber
cum disceptarent adversum me.
interl.|  defectio quasi hec non feci
Numérotation du verset Iob. 31,14 
Quid enim faciam
interl.|  magna repressio tumoris qui est ex potestate
cum surrexerit ad iudicandum Deus ? Et cum quesierit quid respondebo illi ?
Numérotation du verset Iob. 31,15 
Numquid non in utero fecit me
interl.|  non considerat humilis quod preest, sed quod natura communis non gaudet preesse sed prodesse
marg.|  NUMQUID  NON  IN  UTERO  FECIT. Potentibus viris magna est virtus humilitatis, considerata equalitate condicionis, iam ad libertatis opera se convertit.
qui et illum {t. 2 : Erfurt, f. 215rb ; facsim., p. 429b} [Rusch, f. 215rb ] operatus est et formavit in vulva unus ?
Numérotation du verset Iob. 31,16 
Si negavi quod volebant pauperibus
interl.|  humilibus
marg.|  SI  NEGAVI. Post castitatem et humilitatem subdit de liberalitate. Per hoc ostenditur non solum ad inopiam pauperibus, sed etiam ad desiderium deservisse.
et oculos vidue expectare feci,
interl.|  lumen donationis tarditatis non fuscat
marg.|  ET  OCULOS  VIDUE  EXPECTARE  FECI. Incunctanter dandum est quod cum vera humilitate queritur, id est quod nec ex desiderio sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur.
Numérotation du verset Iob. 31,17 
si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus 
interl.|  defectio ubique
marg.|  SI  COMEDI  BUCCELLAM  MEAM  SOLUS. Non solum exterius dedi sed apud me inopes habui. Nec conversatio cum quibuslibet habenda est, sed ex quibus merita proficiant unde se pupillum habuisse perhibet socium. Solent enim nonnulli multa largiri, sed habere pauperes socios in domestica conversatione refugiunt, gratiam communis vite non habentes. Sed iste preiudicium se pietati facere existimaret si solus comederet, quod Dominus omnium communiter creasset. Nec istam pietatem sibi sed gratie Dei attribuit dicit : Q  uia ab infantia mea crevit mecum miseratio . Quod hec pietatis viscera conditoris sui gratia sit consecutus innotescit, quia sicut suo opere conditus non fuit in utero, ita nec sua virtute ab utero pius fuit. Miseratio enim etsi eius fuit arbitrii ut cum illo proficeret, tamen eius arbitrii non fuit, ut cum illo exiret de utero. Socie sunt virtutes, nec humilitas cum veneratur proximum deserat largitatem, nec largitas intumescat erga indigentem. Nec per impietatem deseras tegere consortem nature, nec per superbiam desinas venerari quem tegis dum dicitur : « Ut ipsi recipiant vos in eterna tabernacula », ubi ostenditur potuis munera nos offerre patronis quam dona dare egenis.

Lc. 16, 9.
ex ea, 
interl.|  nec ista pietas est a me sed ex gratia Dei
Numérotation du verset Iob. 31,18 
quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris mee egressa est mecum,
interl.|  hoc constat non posse esse nisi a Deo
interl.|  hic nota humilitatem
Numérotation du verset Iob. 31,19 
si despexi pretereuntem eo quod non habuerit indumentum,
interl.|  quia quidam magis dant pro notitia quam pro natura
marg.|  SI  DESPEXI  PRETEREUNTEM. Quod pauperem non despexit virtutem humilitatis exhibuit, quod autem operuit pietatis. Ignoto autem proximo misertum se indicat quem   pretereuntem vocat, quia apud piam mentem plus natura valet quam notitia, ut in Iob.

pretereuntem] pereuntem Weber
et
interl.|  si despexi
absque operimento pauperem,
Numérotation du verset Iob. 31,20 
si non benedixerunt mihi
interl.|  hic notatur pietas
latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est.
Numérotation du verset Iob. 31,21 
Si levavi
interl.|  hic patientia notatur
super pupillum manum meam
marg.|  SI  LEVAVI  SUPER  PUPILLUM  MANUM  MEAM. Ac si patenter dicat : neque tunc utilitatis mee negotia virtutem contra pupillum erigere volui, quando me in iudicio etiam ex iustitia potiorem vidi. Hic enim porte nomine iudicium quod in porta agebatur significat.
etiam cum viderem me in porta superiorem
interl.|  in iudicio
Numérotation du verset Iob. 31,22 
humerus meus a iunctura
interl.|  unitas
sua cadat,
interl.|  cadat a corpore quod ad utilitatem exercere nolui vel unitas rumpatur
marg.|  HUMERUS  MEUS A  IUNCTURA  SUA  CADAT. Si ea bona que ore protuli operari renui, ipsum quod mihi ad operandum datum est corporis membrum perdam. Vel per humerum cui brachium iungitur socialis vite coniunctio designatur, per   brachium operatio. In eo quod dicit :   Si levavi etc. patientiam se servasse asserit, quod qui non facit a iunctura eius humerus cadit, cum adversitatis aliquid ferre non valens, fraternam concordiam relinquit. Et   brachium eius   cum suis ossibus conteritur, quia cuncta eius operatio cum quibuslibet esse videatur connexa virtutibus solvetur, nisi per caritatis vinculum patienta conservetur. Et quia quedam virtutes sine aliis, vel omnino nulle vel imperfecte sunt, ut ostendat in se coniunctas, singulas enumerat, dictis ergo ceteris qua mente possederit divitias.
et brachium meum
interl.|  bona operatio
interl.|  sua bona opera perdit qui aliena mala renuit perpeti
interl.|  concordia et unitas sint patientia numquam servatur, rupta vero unitate brachium conteritur
cum suis ossibus conteratur.
interl.|  alias : confringatur

conteratur] confringatur Weber
Numérotation du verset Iob. 31,23 
Semper enim quasi tumentes super me fluctus {t. 2 : Erfurt, f. 215va ; facsim., p. 430a} [Rusch, f. 215va ] timui Deum,
marg.| Subdit : SEMPER  ENIM  QUASI  TUMENTES  SUPER  ME. Fluctus cum tumentes desuper imminent, cumque eam quam deferunt mortem minantur, nulla tunc cura temporalium {t. 2 : Erfurt, f. 215va ; facsim., p. 430a} [Rusch, f. 215va ] rerum navigantibus, nulla delectatio carnis ad mentem reducitur, ea quoque ex navi proiiciunt pro quibus longa navigia sumpserunt. Cuncte res in despectum mentis veniunt amore vivendi.   Quasi ergo   tumentes fluctus super se   Deum metuit, qui dum veram vitam desiderat, omnia despicit que hic possidens portat. Vel   tumentes fluctus extremam potestatem dicit, quando commotis omnibus elementis supernus iudex veniens, finem omnium apportat quam sancti quotidie expavescunt.
et pondus eius ferre non potui.
marg.|  PONDUS  EIUS  FERRE  NON  POTUI. Quoniam qui extremi iudicii adventum intenta mente considerat profecto videt, quia tantus pavor imminet quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc previdere pertimescat.
Numérotation du verset Iob. 31,24 
Si putavi aurum robur meum et obrize
interl.|  obrisum est rudis auri moles, figens enim spem et delectationem in gratia Dei, nec de quantitate auri, nec de spe peccat
marg.|  SI  PUTAVI  AURUM  ROBUR  MEUM. De creatore quippe desperasse fuerat, si spem in creaturam posuisset. Qui enim labenti innititur necesse est ut cum labente labatur.
dixi fiducia mea.
interl.|  scilicet tu es
Numérotation du verset Iob. 31,25 
Si letatus sum super multis divitiis meis
interl.|  in aquis fluentibus fundamentum ponit qui in temporalibus confidit et cum eis rapitur
et quia plurima reperit manus mea.
marg.|  SI  LETATUS  SUM  SUPER  MULTIS etc. Nihil enim extra Deum menti sufficit que Deum veraciter querit.
marg.|  MYSTICE.   Aurum ingenium preclari intellectus, obrizum meus que dum igne amoris coquitur semper servat claritatem. Et est sensus : nec ingenio tribui, si qua veraciter intellexi nec menti si qua bona egi. Multe divitie, abundantia acumina consiliorum que manus querentis invenit, id est cogitatio tractantis gignit. Multas igitur divitias   reperit qui inquirendo sacra eloquia abundantem intelligentiam percipit. Non est autem secura letitia ea cognoscere sed custodire, quia cui multum committitur plus ab eo exigitur, et dum ad usuram datur amittitur, nisi caute tribuatur. Intellectus vel otio torpet vel elatione vanescit et ideo ait : S  i letatus sum. Cum autem que intelligit operatur ex eo quod foras ostenditur, sepe labitur sed beatum Iob sicut intelligentie aurum non extulit, sic nec lumen operationis. Post tanta autem que supra dixit, quid magnum est creata non adorasse dicit etiam se non vidisse, id est desiderantur intuitum esse speciem presentis lucis, ut qui nec in auro, nec in corporea luce delectetur, ut ille qui dicit diem hominis non concupivi de quibus gaudere non potest quia per desiderium non vidit. Lux autem exterior si incaute diligitur a luce invisibili cor extra inhians cecatur.
Numérotation du verset Iob. 31,26 
Si vidi solem cum fulgeret
interl.|  sol et luna humanis ministeriis deputata militie celi vocantur in quo cultu multi ceciderunt
marg.|  Et est sensus : SI  VIDI  SOLEM. Pene soli boni sua bona non vident que aliis videnda prebent, nec   lunam id est famam boni operis que in tenebris ambulantibus lucet, hec etiam Iob non extulit que plus timenda erant. Tunc enim quasi alta arbor flatibus amplius agitatur, que per intelligentiam erat in semine per operationem in hortu, de laudibus autem non modo non est factus arrogans in verbis, sed nec in tacita cogitatione. Dum mali bona mirantur lucerna ardet in nocte, sed dum boni optima mirantur sol in die fulget. Dum bonum actione corporis lucet lucerna est, id est lumen in testa dum contemplatione mentis sol de celo.
et lunam incedentem clare
marg.|  ET  LUNAM  INCEDENTEM  CLARE. Lunam dicit famam que lucens in nocte huius vite ex bono opere vires accipit : E  t non est letatum in abscondito cor eum . Sunt enim qui suis preconiis extolluntur apud se et gaudent.
Numérotation du verset Iob. 31,27 
et letatum est in abscondito cor meum, 
marg.|  Et hoc est : ET  LETATUM  EST  IN  ABSCONDITO  COR  MEUM. Et quia inconsiderata mens favoribus tracta aliquando laudat quod fecit addit : E  t osculatus sum manum meam ore . Per os locutio designatur, manum ergo suam osculatur ore suo qui laudat quod facit.

letatum] lactatum Weber
et osculatus sum manum meam ore meo
marg
Numérotation du verset Iob. 31,28 
que est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
marg.|  QUE  EST  INIQUITAS  MAXIMA  ET  NEGATIO etc., quia auctoris sui gratiam negare convincitur quisquis sibi tribuens quod operatur.   Maxima. Omne peccatum quod ex infirmitate est spem non perdit, quia a Deo veniam querit. Presumptio vero quanto longius est ab humilitate, tanto gravius in desperatione. Et dum sibi vires tribuit a Deo non requirit.
Numérotation du verset Iob. 31,29 
Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat
interl.|  vera dilectio que et amicos in Deo et inimicos propter Deum diligit
marg.|  SI  GAVISUS  SUM  AD  RUINAM., quia videlicet et inimicum diligens dum {t. 2 : Erfurt, f. 215vb ; facsim., p. 430b} [Rusch, f. 215vb ] adversario ruenti condoluit, ut malis illius ipse ad bonum crevit.
et exultavi quod invenisset eum malum.
interl.|  qui gaudet de malo inimici, dolet de eius bono
Numérotation du verset Iob. 31,30 
Non enim dedi ad peccandum guttur meum
interl.|  a culpa enim maledictionis alienus fuis
interl.|  qui imprecatur mala que inferre nequit quid faceret si posset ostendit
marg.|  NON  ENIM  DEDI. Nonnulli enim quos adversarios estimant, maledictione feriunt quia virtute nequaquam possunt.
ut expeterem
interl.| vel expectarem
maledicens animam eius.
Numérotation du verset Iob. 31,31 
marg.|  SI  NON  DIXERUNT  VIRI  TABERNACULI  MEI. Secum enim adversarios conversantes tolerabat, quia iniuste agentibus persilentium non cedebat, sed per rectitudinem contra ibat.
quis det de carnibus eius ut saturemur ?
interl.|  si positos dilexi et conversantes mecum adversarios toleravi
marg.|  QUIS  DET  DE  CARNIBUS. Hoc mystice de Christo de cuius carnibus saturati cupierunt, vel domestici Iudei eius corpus volentes quasi consumando extinguere, vel gentiles credentes qui de corpore eius quotidie reficiuntur.
mystice] mysticie cacogr. Rusch
Numérotation du verset Iob. 31,32 
Foris non mansit peregrinus
interl.|  in predictis patiens caritas, in his benigna
marg.|  FORIS  NON  MANSIT  PEREGRINUS. Dicturus in hospitalitatis gratia largitatem suam, prius qualis apud se fuerit exposuit, quia exteriora munera ex interiori cordis munditia condiuntur.
ostium meum viatori patuit.
interl.|  et cum tam alius in opere cum tam humilis in mente
Numérotation du verset Iob. 31,33 
Si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam,
interl.|  vere humilis quod de se sponte dicit, alio arguente non negat
marg.|  SI  ABSCONDI  QUASI  HOMO  PECCATUM  MEUM. Hominis proprium esse conspicit, quia ex parentis veteris imitatione descendit. Adam enim peccatum voluit excusare per mulierem, mulier per serpentem.
marg.|  SI  ABSCONDI. Qui multa sua bona scit, ubique predicari si qua habet mala tegit, et se sanctum credit sed vere humilis mala sua cognoscit, et vocem confessionis aperit. I  n sinu autem   iniquitatem celare est hanc in conscientie latibulis occultare, nec per confessionem detegere. Aperte in his demonstrat, quia vera de bonis suis dixit qui mala non tacuit vere iustus qui mala vitat, et que vitare non potest hominibus non abscondit. Ibi iustitia hic custodia iustitie. Sed quia ex vera humilitate secura nascitur auctoritas, ut foris nihil metuat qui intus ad alta non anhelat expressa confessione peccat.

Cf. Gn. 3, 12-13.
Numérotation du verset Iob. 31,34 
si expavi ad multitudinem nimiam
interl.|  ac si apertius dicat : turbatis contra me aliis extrinsecus, ipse intrinsecus in me imperturbatus mansi
marg.| Subdit : SI  EXPAVI  AD  MULTITUDINEM. Nihil mundi cupere magna est securitas, ut immutabili herens omnibus infra turbatis non turbetur in mente, etsi extra quandoque carnis infirmitate.
et despectio propinquorum terruit me 
interl.|  qui non timet despici per linguam non exilit
marg.|  ET  DESPECTIO. Boni nec despecti sua aperiunt, cum aliis non prosunt quod esset se ostendere non prodesse, ut Iesus Herodi non querenti profectum tacuit et inde passus est se irrideri.
marg.|  ET  DESPECTIO  PROPINQUORUM  TERRUIT  ME. Sunt qui despici metuunt, hi coguntur ostium egredi, quia pulsati contumeliis dum de se que nesciebant aperiunt, tamquam per oris ostium egrediuntur.

Cf. Lc. 23, 2.
et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
interl.|  cum quo secreta aperimus
interl.|  sed
marg.|  ET  NON  MAGIS  TACUI. Bene premittit10   :   tacui, quia qui impatiens tacere nescit a domo conscientie exit. Hoc mystice de Christo qui multos persequentes non timuit et despicientes, qui et tacuit nec egressus potentia vindicavit.
10  premittit] corr. iuxta Greg., promittit Rusch
Numérotation du verset Iob. 31,35 
Quis mihi tribuat auditorem
marg.|  QUIS  MIHI  TRIBUAT  AUDITOREM 11  . Me diatorem requirit sciens quod ad requiem liberationis eterne humani desiderii preces nisi per advocatum suum audiri non possunt de quo subditur :
11  Auditorem] Aditorem cacogr. Rusch
ut desiderium meum audiat Omnipotens12 
interl.|  per eum
interl.|  » In excessu mentis » homo supra se verax est, et agnoscit de qualitate hominis, quia « omnis homo mendax », etiam ipse idem homo

Ps. 115, 11.
Ps. 115, 11.

12  audiat Omnipotens] inv. Weber
et librum scribat ipse qui iudicat,
marg.|  ET  LIBRUM  SCRIBAT  IPSE  QUI  IUDICAT. « Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit FiIio ». Qui veniens ad nostram redemptionem, novum nobis testamentum condidit eritque quandoque auctor iudicii, qui nunc est conditor libri, tunc districtus exigat qui nunc mansuetus iubet. Beatus autem Iob cur scribi librum a iudice postulat qui ad Testamenti Novi tempora pervenire non valebat ? Sed electorum vocibus utitur atque eorum significatione postulat, quia pro futuro eis per omnia providebat. Ipse namque per spiritum hunc apud se librum iamdudum tenebat, quem per gratiam aspirationis acceperat et videndo cognoscere et providendo nuntiare. Sed cur beate Iob scribi librum desideras ?

Io. 5, 22.
Numérotation du verset Iob. 31,36 
ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ?
marg.|  UT  IN  HUMERO  MEO  PORTEM  ILLUM. Librum   in humero portare est Scripturam sacram operando perficere prius autem describitur in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia sacri eloquii mandata si modo bene portantur in opere, post nobis victorie coronam exhibent in retributione.
Numérotation du verset Iob. 31,37 
Per singulos gradus {t. 2 : Erfurt, f. 216ra ; facsim., p. 431a} [Rusch, f. 216ra ] meos pronuntiabo illum 
interl.|  sed quia statim nemo fit in summis gradibus
marg.|  PER  SINGULOS  GRADUS  MEOS. Incrementa virtutum gradus vocat, quoniam per ipsa ascenditur ut ad celestia obtinenda veniatur, et quasi   per singulos {t. 2 : Erfurt, f. 216ra ; facsim., p. 431a} [Rusch, f. 216ra ]   gradus suos librum pronuntiat qui percepisse se eius sententiam non per verba tantummodo, sed etiam per opera demonstrat.
et quasi principi offeram eum.
marg.|  ET  QUASI  PRINCIPI  OFFERAM  EUM. Quod offerimus manu tenemus. Venienti ergo ad iudicium librum offerre est verba preceptorum eius in actione tenuisse.
Numérotation du verset Iob. 31,38 
Si adversum me terra mea clamat
interl.|  inculti tantum clamant nec dolent, culti plorant per compassionem mala proximorum quasi sua dolent
marg.|  SI  ADVERSUM  ME  TERRA  MEA  CLAMAT. Ad maiorem ostensionem sue profectionis, ad ultimum imprecativam condicionem ponit. Quia hoc ad litteram non potest, mystice debet intelligi. Omnis qui iura regiminis in commissis fidelibus possidet, quid aliud quam terram incolendam tenet. Sed   terra contra possessorem   clamat, cum contra eum qui preest aliquid iustum, vel privata domus, vel sancta Ecclesia murmurat que quantum ad rudes et nullis operibus excultos terra dicitur.
et cum ipsa sulci eius deflent.
interl.|  et tacent
marg.|  ET  CUM  IPSA  SULCI  EIUS  DEFLENT.   Sulci dicuntur hi qui ad audiendum atque ad retinendum sanctis predicationibus intenti, a priore mentis duritia quasi quodam vomere lingue scissi, semina exhortationis accipiunt, qui vomere lectionis attriti cum gravari in minimis innocentes aspiciunt per compassionem ad lamenta vertuntur. Si ergo qui preest perverse in subditis agit, et rudes contra eum clamant et perfecti deflent.
Numérotation du verset Iob. 31,39 
Si fructus eius comedi absque pecunia,
interl.|  si qui preest perverse in subditis agit, rudes contra eum clamant et perfecti defient
marg.|  SI  FRUCTUS  EIUS  COMEDI  ABSQUE. Qui preest et subest invicem servi sunt, si hic obtemperat ille sollicite provideat. Et   fructus eius comedi absque pecunia. Fructus absque pecunia comedere est, ex Ecclesia sumptus accipere, sed eisdem Ecclesie predicationis pretium non prebere. Iob   fructus terre   absque pecunia non comedit, quia subdidis verbum admonitionis reddidit a quibus fructus corporee servitutis accepit.
et animam agricolarum eius afflixi,
interl.|  pro maioribus bonis
marg.|  ANIMAM  AGRICOLARUM  EIUS  AFFLIXI. Animas agricolarum affligit rector Ecclesie si aliis recte predicantibus invidia se mordente contradicat. E  t animam agricolarum eius afflixi . Aliquando rector Ecclesie, dum sibi soli vis vendicat, aliis recte predicantibus per invidiam contradicit, sed pius pastor qui non suam gloriam querit ab omnibus vult adiuvari. Si inquam hoc vel illud feci   pro frumento , id est maioribus bonis tribulus mala minima pro ordeo, id est pro minimis bonis spina maiora mala.   Tribulus enim mollior spina, ad pungendum est durior et est breviter dicere, si hoc vel illud feci pro bonis que in eternum reficiunt retribuantur mihi mala que pungunt, vel in frumento spiritale opus quod mentem reficit. In ordeo terrenarum rerum dispensatio figuratur, in qua quasi iumentis carnalibus alimenta paramus que etiam habet aliquid palee admixtum. Hic autem frumentum et ordeum serit, aliquando etiam ille rector contra quem terra clamat sed subditi qui in pluribus gravantur, illa pauca bona que aliquo modo polluuntur bona non putant dicit ergo si magna que debui non feci, punctiones murmuris a subditis recipiam, etiam de bono quod feci. Curandum est ergo prelatis ne dent exemplum mali, et subditis ne facile iudicent facta prelatorum contradicentes ordini Dei, qui illis potestatem dedit sicut scriptum est : « Omnis potestas a Domino Deo est ». De istis vero scriptum est : « Obedite prepositis vestris » ne de vobis dictum sit : « Et murmuraverunt et a serpentibus perierunt » de illis ergo : « Gloria eius quasi flos feni ».

Rm. 13, 1.
Hbr. 13, 17.
Cf. 1Cor. 10, 9.
Cf. 1Pt. 1, 24.
Numérotation du verset Iob. 31,40 
pro frumento oriatur mihi tribulus
interl.|  mala minima
et pro ordeo
interl.|  pro minis bonis
spina13  .
interl.|  mala maiora
marg.|  PRO  FRUMENTO  ORIATUR  MIHI  TRIBULUS.   Pro frumento quippe   tribulus et pro ordeo spina oritur, cum in retributione ultima in qua remuneratio laboris queritur punctio doloris invenitur.

13  spina] + Finita sunt verba Iob Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 31), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_31)