initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 32

Numérotation du verset Iob. 32,1 
Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur.
interl.|  tribus non sibi Iob quasi tumido
marg.|  OMISERUNT  AUTEM  TRES etc. Tandem beati Iob plenas mystica virtute sententias in quibus contra amicorum verba respondit digessimus, nunc superest ut ad Heliu verba veniamus, que tanta graviori circumspectione pensanda sunt, quanto et per iuventutis audaciam spiritu ferventiore proferuntur. Beatus Iob Deo soli sibique cognitus, in tranquillitate ad nostram notitiam perducendus, tactus est verbere, ut odorem suarum virium tanta latius spargeret, quanto more aromatum melius ex incensione flagraret. Noverat in bonis pie subditos regere et a malis se districte custodire. Noverat bene uti rebus habitis sed nesciebamus {t. 2 : Erfurt, f. 216rb ; facsim., p. 431b} [Rusch, f. 216rb ] si patiens maneret ipsis ablatis. Noverat quotidiana Deo pro sanis pignoribus sacrificia solvere, sed incertum erat si ei gratiarum sacrificium etiam orbatus immolaret. Ne quid ergo viciis salus tegeret, dignum fuit ut hoc dolor aperiret. Data itaque est contra sanctum virum hosti callido temptandi licentia. Qui dum bona eius multis cognita modis interimere appetit, etiam bonum patientie quod latebat ostendit. Nam combussit greges, extinxit familias, obruit heredes, percussit salutem corporis et ad intorquendum gravioris temptationis iaculum, linguam servavit uxoris, ut sancti viri forte ac solidum pectus et per damna rerum dolor sterneret, et per verba coniugis maledictio perforaret. Sed quot vulnera seviens intulit toto sancto viro nesciens victorias ministravit. Amici vero eius qui quasi dum consulunt invehuntur hereticorum figuram exprimunt, qui sub specie consulendi agunt negotium seducendi, unde et ad beatum Iob dum pro Domino verba faciunt a Domino reprobantur, quia omnes heretici dum Deum defendere nituntur offendunt. Unde et eis apte a Iob dicitur : « Disputare enim cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum ». Constat ergo eos hereticorum typum gerere quos sanctus vir redarguit cultui perversorum dogmatum deservire. In tribus itaque amicorum Iob nominibus tres in hereticis perditionum casus exprimuntur. Nisi enim Deum contemnerent nequaquam de illo perversa sentirent, et nisi vetustate se contraherent, in nove vite intelligentia non errarent et nisi speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna iudicia tam districto examine pro verborum suorum culpa reprobarent. Contemnendo igitur Deum in vetustate se retinent, et in vetustate se retinendo pravis, suis sermonibus speculationi rectoris nocent.

a Iob. 13, 3-4.
1 offendunt] offendūnt Rusch
Numérotation du verset Iob. 32,2 
Et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram.
marg.|  ET  IRATUS  INDIGNATUSQUE  EST. Heliu : ‘Deus meus iste’ vel ‘Deus Dominus’ interpretatur, per quem recte fides designatur arrogantium intra Ecclesiam positorum, quia Deum Dominum confitentur. Barachel ‘benedictio Domini’. Buzites ‘contemptibilis’, quia arrogantes predicantibus congruit, quia in predicationis facundia benedictionem divine gratie percipiunt, sed in elatis moribus esse eam contemptibilem ostendunt. Ram ‘excelsus’. Excelsus namque est fidelium populus qui hic vite infima et abiecta contemnit. Heliu itaque   de cognatione Ram dicitur, quia unusquisque arrogans predicator intra Ecclesiam positus, sanctis populis fidei veritate sociatur, quamvis ab eorum vita elationis pravitate disiungitur.
Iratus est autem adversus Iob {t. 2 : Erfurt, f. 216rb ; facsim., p. 431b} [Rusch, f. 216rb ] eo quod iustum se esse diceret coram Deo.
marg.|  IRATUS  EST  AUTEM  ADVERSUS  IOB. Vane enim glorie sectatores cum se hominibus preferunt, alios de fatuis sensibus, alios de indignis meritis reprehendunt, id est alios censent nihil scire, alios non bene vivere etiam cum omnes extra Ecclesiam positos prava sentire iuste arguunt. Eos etiam qui intus sunt pro vite contemptu despiciunt et extra positos premunt veritate dicti, intus positos premunt qualitate dicendi, id est vitio elationis.
Numérotation du verset Iob. 32,3 
Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob.
Numérotation du verset Iob. 32,4 
Igitur Heliu expectavit Iob loquentem,
interl.|  hoc facto indicavit quod fecerat ante
marg.|  IGITUR  HELIU  EXPECTAVIT  IOB  LOQUENTEM. Cum dicitur quia   Heliu expectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur aperte beatum Iob non pro sua sed pro amicorum reverentia honorem servasse monstratur, quia arrogantes intra eclesiam positi quam defendunt despiciunt. Et plerumque plus ingenia male sapientium quam simplicem vitam innocentium venerantur. Quamvis autem Ecclesia hereticis sit antiquior, quia de illa exierunt. Heliu tamen iunior fuisse describitur, quia post exercitata bella hereticorum, viri ferventes ingenio contra hostium prodiere certamina et inde arrogantes esse ceperunt. Post hos quoque Heliu iunior in exprobratione beati Iob iungitur, ex cuius persona species quorumdam doctorum fidelium, sed tamen arrogantium designatur. Cuius verba non facile intelligimus, nisi ea ex subsequentis dominice correptione pensemus. Ait namque de illis Dominus :   Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ? Cum vero dicit sententias sed non addit protinus quales, vult procul dubio bonas intelligi. Nam cum sententie nominatur, nisi etiam male dicantur male sentiri non possunt. In bono enim sententias accipimus que sine adiectione reprobationis ponuntur sicut scriptum est : « Sapientior sibi videtur piger, septem viris loquentibus sententias ».

Prv. 26, 16.
sentiri] corr. iuxta Greg., sentir cacogr. Rusch
eo quod seniores se essent qui loquebantur.
Numérotation du verset Iob. 32,5 
Cum autem vidisset quod tres
interl.|  heretici
respondere non potuissent
interl.|  catholicis
iratus est vehementer.
interl.|  sicut ab illis veritate sensuum ita ab his pravitate morum discordat
Numérotation du verset Iob. 32,6 
Respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit : Iunior sum tempore, vos autem antiquiores. Idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam {t. 2 : Erfurt, f. 216va ; facsim., p. 432a} [Rusch, f. 216va ] sententiam.
marg.|  RESPONDENSQUE  HELIU  FILIUS etc. Hec quia soliditate gravitatis {t. 2 : Erfurt, f. 216va ; facsim., p. 432a} [Rusch, f. 216va ] carent expositionis subtilitate non indigent, quia dum pro etatis sue respectu tacuit sapientior fuit, dum autem se preferens et in aliis longevitatem despexit pueriliter desipuit, nam contra eius sententiam etas prolixior loquitur et per annorum multitudinem sapientia docetur. Quia etsi etas sensum non prebet, usum tamen exercet vehementer.
Numérotation du verset Iob. 32,7 
Sperabam enim quod etas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam,
interl.| vel scientiam
Numérotation du verset Iob. 32,8 
sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
interl.|  hec recte diceret si eam intelligentiam sibi non arrogaret
marg.|  SED  UT  VIDEO  SPIRITUS  EST  IN  HOMINIBUS. Non parva condemnatio est, ex bono quod communiter datur private gloriari, scire bonum unde ceperit et nescire quomodo bono uti debeat quod accepit. Quattuor quippe sunt species tumoris cum homo bonum a se ipso habere estimat, vel si desuper credit datur pro suis tamen meritis accepisse putat, vel cum iactat se habere quod non habet, vel cum ceteris despectis singulariter vult videri. Hec quarta species vicinius proximat diabolo, qui pre angelis esse voluit, quia in ea quidem specie crebro omnis humanus animus labitur, ut id quod habet singulariter habere glorietur, quia quisquis bonum singulariter se habere gaudet, quisquis sublimior videri ceteris querit, illum scilicet imitando qui despecto bono societatis angelorum, sedem suam ad aquilonem ponens, et Altissimi superbe similitudinem appetens, per iniquum desiderium quasi ad quoddam culmen conatus est singularitatis erumpere. Ab hac Dominus discipulos de predicatione reversos compescuit ne de singularitate miraculorum gauderent dicens : « Videbam Satan sicut fulgur descendentem de celo », qui singulariter erat elatus ut in eius ruina discerent quid de elatione timerent.

Cf. Lc. 10, 18.
Numérotation du verset Iob. 32,9 
Non sunt longevi sapientes, nec senes intelligunt iudicium.
Numérotation du verset Iob. 32,10 
Ideo dicam : Audite me. Ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
interl.| vel sententiam

sententiam = Edmaior. (CDEF*)

sapientiam Rusch cum Edmaior. (ΦΩSJ etc.) Clementina ] scientiam Weber
Numérotation du verset Iob. 32,11 
Expectavi enim sermones vestros,
interl.|  superbe se tacuisse indicat
marg.|  EXPECTAVI  ENIM  SERMONES  VESTROS. Cum dicit :   Expectavi etc., declarat se ad verba senum iudicantis potius studio quam dicentis voto tacuisse, quamvis hec melius vitam arrogantium signant, qui aliquando intra Ecclesiam positi cum eiusdem eccclesie adversarios conspiciunt, non in eis annos temporum sed intentionem solent pensare verborum. Nam quantolibet sint eidem arrogantibus antiquiores heretici, eos tamen audacter comprimere conantur in quorum verbis dogmata perversa reprehendunt.
audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini 
interl.|  alias : disceptaretis
sermonibus,
Numérotation du verset Iob. 32,12 
et donec putabam vos aliquid dicere considerabam,
interl.|  non annos sed intentionem pensat verborum
sed ut video non est qui arguere possit Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius,
marg.|  SED  UT  VIDEO  NON  EST. Sepe heretici per hoc quod esse et hominibus despicabiles solent, cum a cunctis Ecclesiam regentibus venerari conspiciunt, opinionem eius quibus valent obtrectationibus lacerare contendunt dicentes. Idcirco illi cunca temporalia suppetunt, quia ei premia eternorum munerum subtrahuntur quorum voce Eliu obviat dicens : N  e forte dicatis . Quasi in cassum dicitis quod Deus eam proiecerit et non homo quomodo veneratur quia sic modo gloriatur, ut multiplicius celestis sequatur. Ac si arrogantes fideles contra hereticos dicant. Per hoc enim quod Ecclesiam in honore hominum florere temporaliter cernitis, proiectam eam a Domino non credatis, sed nihil est. Dat enim Deus in hoc itinere solacia et pervenienti eterna premia servat.
Numérotation du verset Iob. 32,13 
ne forte dicatis : Invenimus sapientiam. Deus proiecit eum non homo.
interl.|  prohibitio est quasi ne dicatis hoc, Iob proiectum a Deo sicut incorrigibilem qui non cedit sententiis et auctoritatibus vestris
Numérotation du verset Iob. 32,14 
marg.|  NIHIL  LOCUTUS  EST  MIHI. Heliu quidem publice beatum Iob audierat sed dicit :   Nihil locutus est mihi, quia nimirum omnes arrogantes voces Ecclesie audiunt sed sibi eas dici dissimulant, quia elationis vitium emendare contemnunt. Nec se de superbia redargui estimant, quia esse se humiles putant qui etiam redargui despiciunt cum sapientiores se et ipsis redarguentibus arbitrantur.
et ego non secundum vestros sermones respondebo illi.
interl.|  ego autem loquor, quia nihil ad me quidquid dixit de superbia se argui non estimat qui se humilem putat et arguente sapientiorem
marg.|  Quod vero ait : ET  EGO  NON  SECUNDUM  SERMONES  VESTROS  RESPONDEBO. Bene beato Iob non secundum sermones eorum respondere illi se dicit quia arrogantes respondent contra {t. 2 : Erfurt, f. 216vb ; facsim., p. 432b} [Rusch, f. 216vb ] Ecclesiam sed non sicut heretici exterius constituti. Neque enim contradicunt ei prava predicando, sed perverse vivendo, quia nec de Deo ut heretici indigna sentiunt, sed de se plusquam necesse est digna suspicantur.
Numérotation du verset Iob. 32,15 
Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
marg.|  EXTIMUERUNT  NEC  RESPONDERUNT  ULTRA. Bene ab Heliu verba amici Iob extimuisse referuntur, quia non numquam arrogantes Ecclesie defensores, quamvis ordinem dicendi non teneant, tamen adversarios virtute dictorum perturbant.

nec] non Weber
Numérotation du verset Iob. 32,16 
Quoniam igitur expectavi,
interl.|  aperta ostentatio
et non sunt locuti, steterunt nec responderunt ultra,
interl.|  quia nihil putat quod habent si occultum est
marg.|  QUONIAM  IGITUR  EXPECTAVI etc. Finis locutionis sapientium esse solet ut usque eo dicant quousque adversariis silentium imponant non enim se ostendere sed prava docentes compescere cupiunt. Postquam autem de amicis Iob dictum est : E  xtimuerunt nec responderunt vel abstuleruntque a se eloquia . Heliu subiungens ait :   Expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra. Et Heliu illis iam silentibus verba multiplicat, quia arrogans non adversariorum dicta superare sed suam sapientiam ostentare festinat.
Numérotation du verset Iob. 32,17 
respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam.
marg.| Unde sequitur : RESPONDEBO  ET  EGO  PARTEM  MEAM etc. Hanc partem suam omnis arrogans estimat, si scientiam non tam habeat quam ostendat, quia nimirum omnes elati scientiam habere non appetunt sed ostendere quocirca bene per Moysen dicitur : « Vas quod non habuerit operculum, nec ligaturam desuper, immundum erit » etc. Predicatores autem sancti partem suam reputant si intus quidem ipsi de sapientia gaudeant, foris autem alios ab errore compescant. Neque a se ita loquendo exeunt, ut gaudium mentis in ostensione ponant discrete locutionis, sed bonum scientie in cordis secreto meditantur, et ibi gaudent ubi hoc percipiunt, non ubi inter tot temptationum laqueos innotescere compelluntur.

Nm. 19, 15.
Numérotation du verset Iob. 32,18 
Plenus sum enim sermonibus, et coartat me spiritus uteri mei.
interl.|  quia superbi vident sanctos magna loqui et inde honorari et ipsi hec sequuntur tantum ut clari habeantur
marg.|  PLENUS  SUM  SERMONIBUS. Sepe contingit ut sapientes viri cum se non audiri considerant ori suo silentium indicant. Sed dum conspiciunt quod facinora ipsis tacentibus crescunt, vim quandam spiritus sui sustinent ut in locutione aperte correptionis erumpant. Unde Ieremias cum sibi silentium indixisset dicens : « Non recordabor eius, neque loquar ultra in nomine illius », illico adiunxit : « Et factus est in corde meo quasi ignis caritatis estuans, claususque in ossibus meis ; et defeci ferre non sustinens ». Sed plerumque similiter arrrogantium mentem ad loquendi impetum vane glorie anxietas, nequaquam se intra silentium capiens, quasi zelus caritatis inflammat atque ad effrenationem locutionis impellit, unde Heliu spiritu elationis extensus et sese intra silentii claustra non capiens ait : P  lenus sum sermonibus etc. In ventre sinus cordis, in musto fervor Spiritus sancti accipitur. Heliu enim sic inflatione elationis ostenditur, ac si ardore Spiritus sancti accendatur, sensus sui spiritum in eo quod tacuit quasi musto absque spiraculo comparavit.

Ier. 20, 9.
Ier. 20, 9-10.
Numérotation du verset Iob. 32,19 
En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit.
marg.|  Et bene ait : QUOD  LAGUNCULAS  NOVAS  DIRUMPIT, quia sancti Spiritus fervor non solum veteri sed etiam nova vita vix capitur,   mustum ergo   lagunculas novas derumpit, quia fervoris eius potentia et spiritalia corda transcendit.   Lagunculas atuem dicit infirmas conscientias vel terrena corporum vascula.
Numérotation du verset Iob. 32,20 
Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo.
marg.|  LOQUAR  ET  RESPIRABO. Bene ait :   Respirabo, quia sicut labor iustorum est videre prava nec corrigere, ita gravis est labor arrogantium si quod sapiunt non ostendunt. Vim quippe intrinsecus estuantem ferre vix possunt, si omne quod sentiunt paulo tardius innotescunt. Necesse est igitur ut cum res bona agitur, prius eorum elatio in corde vincatur, ne si a radice misere elationis prodeat miseros nequitie producat fructus.
Numérotation du verset Iob. 32,21 
Non accipiam personam viri et Deum homini non equabo.
interl.|  quia sicut labor est iustorum videre mala nec corrigere, ita labor est arguentibus si quod sapiunt non ostendunt
marg.|  NON  ACCIPIAM  PERSONAM  VIRI. Recte homini Deum non equat, quia quamdiu hic subsistat vel quando ad Dei iudicium tollatur ignorat et bene ait :   Post {t. 2 : Erfurt, f. 217ra ; facsim., p. 433a} [Rusch, f. 217ra ]   modicum, quia quam longum fuerit tempus vite presentis, eo ipso brevius est quo permanens non est. Neque enim dignum est ut diutinum iudicetur, quidquid fine circumscribitur. Sed inter has sententias quas ex veritate solidas profert ad verba rursum elationis erumpit dicens :   Audi etc.
Numérotation du verset Iob. 32,22 
Nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 32), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_32)