initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 34

Numérotation du verset Iob. 34,1 
Pronuntians itaque Heliu etiam hec locutus est :
interl.|  quasi super indignos hoc celitus effundantur
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 218rb ; facsim., p. 435b} [Rusch, f. 218rb ] PRONUNTIANS  ITAQUE  HELIU  ETIAM  HEC  LOCUTUS. Quid per huius pronuntiationis vocabulum nisi inflatio elationis ostenditur, ut verba que de alta radice superbie veniebant, cum quadam quasi altitudine et districtione procederent.
Numérotation du verset Iob. 34,2 
Audite sapientes verba mea, et eruditi auscultate me.
interl.|  nimis timet qui sua verba non putat decenter audiri nisi a sapientibus
marg.|  AUDITE  SAPIENTES  VERBA  MEA. Ac si diceret : Sicut nec   auris escas nec   guttur verba cognoscit, ita nec stultus quisque sapientium sententiam intelligit.   Sapientes ergo intelligite quod dico qui potestis ea que fuerint dicta cognoscere. Sed quia predicationem arrogantium nullus admitteret, si non aliquid humilitatis imagine permiscerent, rursum quasi ad quadam equalitatis concordiam condescendit.
Numérotation du verset Iob. 34,3 
Auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat.
interl.|   auris non querit sapientes facere sed sapientibus se ostendere, ut doctus a doctis audiatur
Numérotation du verset Iob. 34,4 
Iudicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
marg.|  IUDICIUM. Utrum hoc iudicium ex humilitate quesierit ex sequentibus pensatur.
Numérotation du verset Iob. 34,5 
Quia dixit Iob : Iustus sum et Deus subvertit iudicium meum.
interl.|  de hoc iudicemus
marg.|  QUIA  DIXIT  IOB  IUSTUS  SUM etc., quia hoc minime dixerit, requisita sacri eloquii verba testantur.
Numérotation du verset Iob. 34,6 
In iudicando enim me mendacium {t. 2 : Erfurt, f. 218rb ; facsim., p. 435b} [Rusch, f. 218rb ] est, et violenta sagitta mea absque ullo peccato.
interl.|  ecce qui iudicium quesivit iudicium protulit, ex culpa qua finxit ut post nulla Iob expectetur sententia

et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 34,7 
Quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam,
interl.|  arrogans magis querit obiurgare quam refovere, ut superior videatur
marg.|  QUIS  EST  VIR  UT  EST  IOB.   Quis est vir ut est Iob , ut subaudiatur : nullus. Ecce quem Dominus dixit diabolo absque comparatione iustum eum Heliu asserit absque comparatione peccatorem de quo subdit : Q  ui bibit subsannationem quasi aquam etc. Aqua cum bibitur, ita liquide sumitur ut ad sorbendum nulla sui pinguedine retardetur.   Subsannationem vero ut   aquam bibere est Deum sine aliquo obstaculo cogitationis irridere.
Numérotation du verset Iob. 34,8 
qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis.
interl.|  ex societate reproborum dignum damnatione iudicavit
Numérotation du verset Iob. 34,9 
Dixit enim : Non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo.
interl.|  quia superbus a veritate alienus est, mox ad falsa prorupit qui se extollit que in alio reprehendat nequiter fingit
marg.|  DIXIT  ENIM  NON  PLACEBIT etc. Quod quia minime dixerit si quis beati Iob verba legit agnoscit.
Numérotation du verset Iob. 34,10 
Ideo viri cordati audite me.
marg.|  IDEO  VIRI  CORDATI  AUDITE  ME etc. Iterum fastu superbie eos querit, qui quasi digni se valeant intelligere.
Absit a Deo impietas
interl.|  non est ita ut Iob dicit
marg.|  ABSIT A  DEO  IMPIETAS. Bene dixit, quia omnipotenti Deo iniquitas vel impietas non est.
et ab Omnipotente iniquitas.
Numérotation du verset Iob. 34,11 
Opus enim hominis reddet ei,
interl.|  quod non tamen hic ut ille putat
et iuxta vias singulorum restituet eis.
marg.|  OPUS  ENIM  HOMINIS  REDDET  EI etc. In hac vita nequaquam hoc agitur. Nam et multos illicita perpetrantes gratuito prevenit atque ad sancta opera convertit, et nonnullos actibus rectis deditos, flagello interveniente corripit.

eis] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 34,12 
Vere enim Deus non condemnabit frustra,
interl.|  in extremo etsi hic frustra affligit
marg.|  VERE  ENIM  DEUS  NON  CONDEMNABIT  FRUSTRA. Frustra condemnare non potest ea condemnatione que in extremo punit omne quod hic quisque inique commiserit, nec   Omnipotens subvertit   iudicium, quia et si minus recta videntur esse que patimur, recta tamen in occulto examine decernuntur.
nec Omnipotens subvertet iudicium.
Numérotation du verset Iob. 34,13 
Quem
interl.|  enim
constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?
marg.|  QUEM  CONSTITUIT  ALIUM  SUPER  TERRAM. Nullum per se enim regit mundum, qui per se condidit nec eget adiutoriis ad regendum qui non eguit ad faciendum. Sed hoc idcirco dicit, ut indicet quia omnipotens Deus si per semetipsum regere non negligit quod creavit, quod bene creavit utique bene regit, quia quod pie condidit impie non disposuit.
Numérotation du verset Iob. 34,14 
Si
interl.|  ergo
direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet.
interl.|  et tunc
marg.|  SI  DIREXERIT  AD  EUM. Curvum est cor eius cum ima appetit, dirigitur cum ad superna sublevatur.   Spiritum autem pro internis cogitationibus et   flatum qui per corpus trahitur pro internis actionibus ponit. Deum ergo   spiritum hominis   et flatum ad se trahere est ad conversionem sui desiderii, et interiora nostra et exteriora commutare ut omne quod est homo ad Deum a quo est, et interius desiderando ferveat et exterius se edomando constringat.
Numérotation du verset Iob. 34,15 
Deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur.
marg.|  DEFICIET  OMNIS  CARO  SIMUL. Simul omnis caro deficit, quando iam nullus suis motibus servit. Homo in cinerem revertitur, cum humilitatis spiritu tangitur et nihil se esse aliud quam cinerem recordatur.
Numérotation du verset Iob. 34,16 
Si habes ergo intellectum audi quod dicitur,
interl.|  ex his que acute sensit intumuit, et alios despicit, et sic plus videndo cecus est, quia se non videt
marg.|  SI  HABES  ERGO  INTELLECTUM  AUDI  QUOD  DICITUR. Isti sunt quotidiani defectus qui in cordibus reproborum fiunt ut semper indeterius eant. Superius dubitavit si posset beatus Iob proferre quod iustum est, nunc vero discutit si hoc {t. 2 : Erfurt, f. 218va ; facsim., p. 436a} [Rusch, f. 218va ] quod dicitur saltem posset audire.
interl.|  et hoc tibi opus est
Numérotation du verset Iob. 34,17 
Numquid qui non amat iudicium
interl.|  ut tu
sanari potest ?
interl.|  et hoc verum sed non ver dicit

sanari] sanare Weber
Et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas ?
interl.|  scilicet Dominum cuius iustitiam subdit : Q ui dicit regi
marg.|  NUMQUID  QUI  NON  AMAT  IUDICIUM  SANARE  POTEST. Amat iudicium quisquis vias suas subtiliter discutit, et secretarium mentis ingressus quid Dominus ipsi tribuat, quid ipse Domino debeat pensat. Quod Iob fecerat qui in expiatione filiorum etiam pro cogitationibus offerebat, nec condemnaverat eum qui iustus est, sed cur sine peccato percussus fuerat, in dolore positus cum humilitate requirebat. Quia ergo Heliu dixit quod is qui non amat iudicium sanari non potest. Arguens beatum Iob quod iudicium non amaret et quod eum qui iustus est condemnasset, illico eiusdem iusti id est Domini iustitiam subdit dicens : Q  ui dicit regi apostata etc. Superbus rector totiens ad culpam apostasie dilabitur, quotiens preesse hominibus delectatur et honoris sui singularitate letatur, quasi non sit unus ex his qui presunt et non sub Domino, quod non nisi ex imitatione illius qui despectis angelorum societatibus dixit : « Ascendam super altitudinem nubium et ero similis altissimo ».

Is. 14, 14.
Numérotation du verset Iob. 34,18 
Qui dicit regi apostata, qui vocat duces impios,
interl.|  quia sequaces ad mala trahunt
marg.|  QUI  VOCAT  DUCES  IMPIOS. Quia dum dominando presunt exemplo sue superbie subditos ad impietatem trahunt. Tunc vero solum potestas bene regitur, cum non amando sed timendo retinetur, que ut ministrari recte valeat, oportet primum ut hanc non cupiditas sed necessitas imponat. Precepta autem nec pro formidine debent deseri, nec pro libidine amplecti, ne aut peius quis quasi ex humilitate superbiat si divine dispensationis ordinem fugiendo contemnat, aut eo iugum superni rectoris abiiciat quo eum super ceteros privatum regimen delectat.
Numérotation du verset Iob. 34,19 
qui non accipit personas principum,
interl.|  quia hominem ex eo quod est ipse homo iudicat Deus, non ex rebus adiacentibus ut nos
marg.|  QUI  NON  ACCIPIT  PERSONAS. Tyrannum contra pauperem disceptantem non cognoscit, quia superbos omnes vitam humilium deprimentes in iudicio nescire se perhibebit.
nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem.
interl.|  per principem et tyrannum quisque superbus potest accipi, per   pauperem humilis
Opus enim manuum eius sunt universi
interl.| vel universa
marg.|  OPUS  ENIM. Ac si dicat : Sic potenter cum vult destruit, sicut cum voluit potenter creavit.
Numérotation du verset Iob. 34,20 
subito morientur,
interl.|  sententia iudicis
interl.|  qui hic voluerunt humiliari
marg.|  SUBITO  MORIENTUR. Quamlibet sero de hac vita tollantur iniqui,   subito et repente tolluntur, quia finem suum previdere cogitando nesciunt.
et in media nocte curvabuntur populi et pertransibunt, 
marg.|  ET  IN  MEDIA  NOCTE  CURVABUNTUR  POPULI. Noctem dicit cordis obscuritatem.   In media autem   nocte curvati pertranseunt qui obscuritatis sue negligentiam humiliati ad mortem pertranseunt, qui transeunt quidem dum vivunt, sed pertranseunt dum moriuntur.

curvabuntur] turbabuntur Weber
et auferent
interl.|  illi quorum est colligere
violentum 
interl.|  qui manu violentus fuit
absque 
interl.|  non videt qui eum rapit sed rapitur
manu.
interl.|  invisibiliter
marg.|  ET  AUFERENT  VIOLENTUM etc. Subaudi divina iudicia, quia subito exitu urgente invisibiliter rapitur qui visibiliter rapiebat.
Numérotation du verset Iob. 34,21 
Oculi enim eius super vias hominum,
interl.|  iniquus expectatus non credebat se videri
marg.|  OCULI  ENIM  EIUS  SUPER  VIAS  HOMINUM. Iniquus qui diu expectatus est, idcirco est repente sublatus, quia   oculi Domini   super vias hominum .
et omnes gressus eorum considerat.
interl.|  id est que diu paventer conspicit, quandoque inulta non deserit
marg.|  ET  OMNES  GRESSUS  EORUM  CONSIDERAT.   Gressus dicit singulas operationes, vel alternantes motus cogitationis quibus quasi passibus, vel a Deo recedimus vel ei propinquamus.
Numérotation du verset Iob. 34,22 
Non sunt tenebre
interl.|  ideo ut ignoret cogitata
et non est umbra mortis
interl.|  non obliviscitur perpetrata sed videt quod agitur, et non obliviscitur quod videt
marg.|  NON  SUNT  TENEBRE  ET  NON  EST  UMBRA  MORTIS. Per tenebras ignorantiam, per umbram mortis oblivionem designat. Oblivio umbra mortis dicitur quam imitatur, quia ita tollit rem a sensu sicut mors a vita, vel quelibet immutatio mortis est imitatio que non est in Deo apud quam « non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio ». Et ut est incommutabilis ita penetrabiliter videt, nec obliviscitur qui non mutatur.

Iac. 1, 17.
ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem.
interl.|  nec abscondi possunt nec tunc emendari
Numérotation du verset Iob. 34,23 
{t. 2 : Erfurt, f. 218vb ; facsim., p. 436b} [Rusch, f. 218vb ] Neque enim ultra in hominis potestate est,
marg.|  NEQUE  ENIM  ULTRA  IN  HOMINIS  POTESTATE  EST. Iudicium dicit non quod per eternam retributionem punit, sed quod mente conceptum per conversionem diluit. In hoc mentis iudicio tanto citius absolvimur, quanto nos districtius reos tenemus, nec ad hoc agendum pretermittenda sunt tempora quibus vacta, quia ad hoc agendum post huius vite tempora non vacat.
ut veniat ad Deum in iudicium.
marg.|  UT  VENIAT  AD  DEUM. Hic licuit reprobis ad Deum venire in iudicium quod non tunc etsi desiderarent. Hoc iudicium est quo hic {t. 2 : Erfurt, f. 218vb ; facsim., p. 436b} [Rusch, f. 218vb ] nos iudicamus iudicium enim damnationis non desiderarent.
Numérotation du verset Iob. 34,24 
Conteret multos innumerabiles
interl.|  ita tunc nunc autem occulto iudicio conteret multos, quare modo est cuique providendum ne extra se vagetur
marg.|  CONTERET  MULTOS  ET  INNUMERABILES. Hoc quotidie agitur. Labuntur alii a statu iustitie, et locum vite alii illis cadentibus sortiuntur. Quod   innumerabiles dixit vel multitudinem exprimere voluit reproborum, vel indicare voluit quoniam qui pereunt intra electorum numerum non habentur.
et stare faciet alios pro eis.
Numérotation du verset Iob. 34,25 
Novit enim
interl.|  quod iuste
opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur.
marg.|  NOVIT  ENIM  OPERA  EORUM. Sciendum quod iniquus duobus modis in nocte conteritur, vel cum exterioris pene tribulatione percutietur unde dicitur in tenebras exteriores, vel cum occulta scientia interius cecatur. Inducere autem   noctem Dominus dicitur a cecitate liberare noluisse.
Numérotation du verset Iob. 34,26 
Quasi impios percussit eos in loco videntium,
interl.|  etsi non impii hominibus videntur. Qui enim male agit et fidem perdit dum impune peccare se putat
interl.|  impius proprie infidelis dicitur, Ecclesia locus videntium est ubi lumen, id est Deus, videtur
marg.|  QUASI  IMPIOS  PERCUSSIT  EOS. Hoc dicitur de his quos intra Ecclesiam divina ultio invenit in iniquitatibus perdurantes. Ibi quippe stabant ubi Deum videre videbantur. Ibi tenebras dilexerunt ubi lumen veritatis aspicitur, hi pios in Ecclesia se ostendunt sed quia divina iudicia latere non possunt quasi impii feriuntur.
Numérotation du verset Iob. 34,27 
qui quasi de industria recesserunt ab eo.
interl.|  humilitatis exempla
marg.|  QUI  QUASI  DE  INDUSTRIA  RECESSERUNT etc. Ex infirmitate solet accidere amare bonum sed implere non posse. Ex studio vero peccare est, bonum nec facere nec amare. Peccatur autem vel ignorantia ut Paulus persecutor quod levius, vel infirmitate ut Petrus qui negat quod gravius, vel studio quod pessimum.

Cf. 1Tim. 1, 13.
Cf. Mt. 26, 74.
Et omnes vias eius
interl.|  via est quidquid incarnata sapientia gessit ex tempore
intelligere noluerunt,
interl.|  viderunt mali opprobria Christi, sed quo ducunt non intellexerunt
marg.|  ET  OMNES  VIAS  EIUS  INTELLIGERE  NOLUERUNT. Nescire ignorantia est, scire noluisse superbia est. Superbi enim humilitatis dominice facta contemnunt.
Numérotation du verset Iob. 34,28 
ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
marg.|  UT  PERVENIRE  FACERENT  AD  EUM  CLAMOREM  EGENI. Cum enim isti superbiunt clamant ad Deum hi qui a superbientibus opprimuntur, vel quia istis cadentibus in eorum locum pauperes, id est spiritu humiles subrogantur, quod facere dicuntur, quia casu eorum fit vel illis peccantibus pauperum clamor auditur, quia dum Iudei contra Dominum superbiunt ad Deum vota gentilium pervenerunt. Vel quia hec de rectoribus possunt accipi dum pro curis seculi officium predicationis deserunt, subditos in clamorem compellunt qui murmurant cur fictus tenet locum. Sed quia rectores habent iudicem suum, magna cautela subditorum est non temere iudicare vitam regentium. Neque enim frusta per semetipsum Dominus es nummulariorum effudit et cathedras vendentium columbas evertit nimirum significans, quia per magistros quidem vitam iudicat plebium sed per seipsum facta examinat magistrorum quamvis etiam subditorum vitia que a magistris modo vel dissimulantur iudicari vel nequeunt, eius tamen proculdubio iudicio reservantur. Vel per tumorem potentium superbia Iudeorum per clamorem egeni desideria gentium figurantur. Iudeis ergo superbientibus vota gentilium ad Deum pervenerunt que iudicia non audet discutere sed admiratione veneratur.

Cf. Mt. 21, 12 ; Mc. 11, 15, Lc. 19, 45, Io. 2, 15.
Numérotation du verset Iob. 34,29 
Ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ? Ex quo absconderit vultum suum
interl.|  » Ita Pater, quia sic fuit placitum ante te », non potest esse iniustum quod placet Deo
marg.|  IPSO  ENIM  CONCEDENTE  PACEM. Si gentilitatem miraris assumptam ipso concedente pacem quis est qui condemnetur ? Si Iudeam obstupescis perditam ex quo abscondit vultum suum quis et qui contempletur eum ? Et quia sic minima sicut maxima sic singula iudicat Deus sicut cuncta addit : E  t super gentem. Ac si aperte moneat : hoc iudicium quod super unam gentem describitur etiam super omnes intelligere, ut alius repellatur, alius eligatur occulte sed nullus iniuste. Quod ergo in maximis fieri cernimus, etiam in nobis singulis caute timeamus. Subtile hoc iudicium ut alius repellatur alius eligatur exercet, et super gentes et super omnes homines, quia sic intendit Dominus singulis ac si vacet a cunctis, et sic simul intendit omnibus ac si vacet a singulis. Quia vero de specie transivit ad genus, nunc de genere se convertit ad speciem et quid Iudea proprie mereatur ostendit.

Mt. 11, 26.

suum] om. Weber
quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines ?
marg.| marg. 
Numérotation du verset Iob. 34,30 
Qui regnare facit hominem {t. 2 : Erfurt, f. 219ra ; facsim., p. 437a} [Rusch, f. 219ra ] hypocritam propter peccata populi.
interl.|  Antichristum quem iam sequuntur vivendo, etiam hi qui despiciunt verbo
marg.|  QUI  REGNARE  FACIT  HOMINEM etc. Omnium hypocritarum caput {t. 2 : Erfurt, f. 219ra ; facsim., p. 437a} [Rusch, f. 219ra ] Antichristum designat quem Iudea exigentibus meritis accipiet, quia super se verum regem regnare noluit. Sicut in evangelio dicitur : « Ego veni in nomine Patris mei et non recepistis me ». Si alius venerit in nomine suo illum accipietis.

Io. 5, 43.
Numérotation du verset Iob. 34,31 
Quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo.
interl.|  arrogans quia mala defendit, in bonis humiliter ambigit, quia favorem querit sed vere est humilis in bonis qui non est defensor in malis
marg.|  QUIA  ERGO  EGO  LOCUTUS  SUM  AD  DEUM  TE  QUOQUE  NON. Hoc arrogantes proprium habere solent quod auditoribus suis ne quid forte inordinate dixerint, tunc requirunt cum se laudabiliter aliquid dixisse cognoscunt. Hoc autem faciunt, non quod de dictis suis ambigunt, sed quo ab audientium iudicio favores querunt. Sed diu morari non possunt in ipsa humilitatis imagine quarum specietenus sumunt, si enim paulisper tacitus auditor dicta eorum considerat mox illi se detegunt. Unde Heliu subito ab humilitatis specie ad verba tumide accusationis exilivit.
Numérotation du verset Iob. 34,32 
Si erravi tu doce me 
interl.|  non quereret si se errasse sciret
si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
interl.|  sed
marg.|  Dicens : QUIA  ERGO  EGO  LOCUTUS  SUM.  SI  ERRAVI  TU  DOCE  ME etc. Sicut enim sepe contingit ut bona loquantur et mali, sic Heliu multa fortia paulo superius se dixisse memorat, et secutus idcirco ne fortasse erraverit requirebat. Neque enim requireret si se errasse crederet. Est namque ut dictum fuit propria arrogantium fraus ut tunc de errore requirere studeant quando se noverint non errasse qui rursum requirere, vel argui despiciunt si quando se errasse veraciter cognoscunt. Arrogans enim non esse sed videri humilis cupit, et hec ficta humilitas dum est elato quasi onus est unde mox eam excutit.
Numérotation du verset Iob. 34,33 
Numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi ?
interl.|  quasi ego innocens qui pulsatus respondeo
marg.| Dicens : NUMQUID A  TE  DEUS  EXPETIT. Ego rationem Domino redditurus sum. Cur modo iniquitas mea a te reprehenditur que constat quod in iudicio a te non requiratur. Iusti cum ab hominibus iniuste impetuntur testem sibi Deum requirunt, unde consuetudo est malis ut cum arguuntur, magis iudicium Dei quam hominum querant, nec Deum timent sed coram hominibus erubescunt, ne quis modo arguat quod non ipse sed Deus iudicabit.
Tu enim cepisti loqui et non ego.
marg.|  TU  ENIM  CEPISTI  LOQUI  ET  NON  EGO. Hoc ideo dicit, quia culpabiliores esse solent, qui loqui in contentione inchoant quam qui respondent, sed tamen iste recte inchoanti prava respondit.
Quod si quid nosti melius loquere.
interl.|  ad te non pertinet sed tamen iterum palliatur
marg.|  QUOD  SI  QUID  NOSTI  MELIUS  LOQUERE. Quod locum loquendi tribuit, humilitatem se exhibuisse indicavit quamvis dum ait :   si quid melius nosti loquere, nimis hoc ipsum superbisse est de melioris scientia dubitasse.
Numérotation du verset Iob. 34,34 
Viri intelligentes loquantur mihi,
interl.|  ad te non pertinet apparet elatio
marg.|  VIRI  INTELLIGENTES  LOQUANTUR  MIHI. Ac si dicat : huic loqui iuste non conceditur, quia et audire verba sapientium non meretur.
et vir sapiens audiat me.
Numérotation du verset Iob. 34,35 
Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam.
marg.|  IOB  AUTEM  STULTE  LOCUTUS  EST. Sine disciplina locutum Iob credidit, quia iustum se in suis operibus memoravit. Verum fortasse Heliu diceret, si non de illo hec eadem que Iob de se dixit ipsius discipline auctor estimasset. Hunc enim frustra percussum perhibuit.
Numérotation du verset Iob. 34,36 
Pater mi
interl.|  quia asperitas superborum usque ad maledicendum extenditur contra Iob Deum precatur
probetur Iob usque ad finem,
interl.|  non benevole probationem ei optat que est iam inter flagella lapsum accusat, sed crudelis nescit compati dolori, nec altus humili sed potius affligit
marg.|  PATER  MI  PROBETUR  IOB  USQUE etc. Verbis maledictionis adhuc eum feriri postulat, quem iam peccasse sub manu ferientis accusat. Et quia pro culpa percussum credidit, ideo exhibenda ei pietatis viscera nec inter tot dolores existimavit.
ne desinas in hominibus iniquitatis,
marg.|  NE  DESINAS  AB  HOMINIBUS  INIQUITATIS. Hominem   iniquitatis vocat quem Deus iustum pre omnibus sua attestatione denuntiat.
Numérotation du verset Iob. 34,37 
qui addit super peccata sua blasphemiam. 
marg.|  QUI  ADDIDIT  SUPER  PECCATA  SUA. Accusat eum et pro peccatis flagella meruisse et post flagella peccasse.

qui] quia Weber
Inter nos interim constringatur,
marg.|  INTER  NOS  INTERIM  CONSTRINGATUR. Ac si diceret : ex nostra assertione cognoscat, quia nequaquam divine examinationi sufficiat.
et tunc
interl.|  quasi non poterit
ad iudicium provocet sermonibus suis Deum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 34), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_34)