|
<25. *Iob*>Capitulum 37
Numérotation du verset
Iob. 37,1
Super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo.
marg.|
Unde sequitur : SUPER
HOC
EXPAVIT
COR
MEUM. Pavor hic pro excessu ponitur, quia sicut in excessu ita in pavore animus alienatur. Locus autem humani cordis est delectatio vite presentis. Cor itaque pigrum et terrenis dudum cogitationibus deditum, cum repente per excessum ad summa suspenditur, cogitationis infime locum mutavit. Sed qualiter hoc agitur sequitur : A
udiet auditionem in terrore vocis eius
. Quia peccator dum cor oppressum in infimis cogitationibus gestat, si divine gratie asperatione tangitur hoc intelligit quod cuncta que agit districti iudicis animadversione puniantur. Versatur in mente quam terribiliter sententia de ore iudicis prodeata
: « Discedite a me », quia ergo superbum cor prius terrore concutitur ut concussum in amore solidetur recte dicitur :
Audiet auditionem vocis eius in terrore
.||
a Mt. 25, 41 ; Lc. 13, 27.
Numérotation du verset
Iob. 37,2
Audite auditionem in terrore vocis eius,
et sonum de ore illius procedentem.
marg.|
ET
SONUM
DE
ORE
ILLIUS. Per os Dei Unigenitus designatur, quia sicut eius brachiumb
dicitur quia per eum cuncta Pater operatur, ita etiam os eius dicatur per quem nobis loquitur. Per sonum vero oris potest Domini Spiritus designari de quo scriptum estc
: « Factus est repente de celo sonus » etc. Potest et per terrorem vocis vis formidinis, et per sonum oris dulcedo consolationis intelligi, quia prius de terrena actione Spiritus quos replet terrificat et postmodum spe celestium consolatur.||
b
Cf. Ps. 88, 14 ; Ps. 97, 1 ; Is. 51, 9. c
Act. 2, 2.
Numérotation du verset
Iob. 37,3
Super1
interl.|
interl.| vel subter||
1
super] subter
Weber
omnes celos ipse considerat
interl.|
quasi post altos et inferiores respicit, putatur enim modo Ecclesia deseri quia non facit miracula sicut apostoli||
marg.|
SUPER
OMNES
CELOS
IPSE
CONSIDERAT etc. Ac si dicat : Qui summa regit et extema non deserit. Quia quod spiritualiter agitur, a carnalibus non videtur. Sunt enim qui Deum curare res humanas non estimant et fortuitu agi, unde subdit :
super omnes celos
. Vel celos predicatores dicit. Elevatis ergo celis Dominus inferiora considerat, quia et ablatis summis predicatoribus incessanter etiam infirmitatem nostram curat.||
et lumen illius super terminos terre.
marg.|
ET
LUMEN
ILLIUS
SUPER
TERMINOS
TERRE. Quia post sublimem vitam precedentium, etiam peccatorum mores gratie sue illustratione comprehendit, vel gentes ad fidem colligit. Vel terminos terre sunt fines hominum peccarorum. Sepe enim superna gratia respecti, in extremis suis ad Deum redeunt.||
Numérotation du verset
Iob. 37,4
Post eum rugiet sonitus,
marg.|
Unde sequitur : POST
EUM
RUGIET
SONITUS. Quem enim Dominus illustrando repleverit eius vitam in lamentum vertit, et
post eum rugiet sonitus
, quia cum mentem ingreditur constat quod penitentie gemitus sequatur.||
tonabit voce magnitudinis sue
marg.|
TONABIT
VOCEM
MAGNITUDINIS
SUE. Voce
magnitudinis sue
Deus tonat, cum se nobis iam per lamenta preparatis quam sit magnus in supernis insinuat. In terra positi sonum etiam de superioribus audimus, cum terrena cogitantes superni terroris sententiam repente pertimescimus.||
et non investigabitur cum audita fuerit vox eius.
interl.|
unde vocem eius audis dum compungeris, « sed nescis unde veniat aut quo vadat »d
||
marg.|
ET
NON
INVESTIGABITUR
CUM
AUDITA
FUERIT. Vox Domini auditur, cum gratie eius aspiratio mente concipitur. Sed istam vocem supervenientis spiritus, que se in aure cordis insinuat nec ipsa mens que per hanc illustrata fuerit investigat. Pensare enim non valet invisibilis virtus, quibus sibi meatibus influat, quibus ad se modis veniat quibus recedat.||
d
Io. 3, 8.
Numérotation du verset
Iob. 37,5
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter,
marg.|
TONABIT
DEUS
IN
VOCE
SUA
MIRABILITER.
Voce sua
Deus
mirabiliter
tonat, quia occulta in corda nostra incomprehensibiliter penetrat {t. 2 : Erfurt, f. 221ra ; facsim., p. 441a}
[Rusch, f. 221ra ] et fit eiusdem impulsionis nimietas in mente. Cum nihil sonet in voce sicque vetustate vite usus mutatur.||
{t. 2 : Erfurt, f. 221ra ; facsim., p. 441a}
[Rusch, f. 221ra ] qui facit magna et inscrutabilia,
interl.|
perfectio operis extra paret, sed qualitas operationis intus latet||
marg.|
Unde subiungitur : QUI
FACIT
MAGNA
ET
INSCRUTABILIA. Ut homo terrenis usibus deditus iniquis desideriis pressus, subito ad nova efferveat atque ad consueta frigescat.||
Numérotation du verset
Iob. 37,6
qui precipit nivi ut descendat super2
terram
marg.|
Quod qualiter fiat sequitur : QUI
PRECIPIT
NIVI
UT
DESCENDAT. Aque ducte in superiora constipantur, ut nives fiant. Sed cum ipse nives ad terram veniunt in aquarum iterum liquorem vertuntur. Aque igitur sunt predicatorum mentes, que dum ad superna contemplanda se erigunt altiori intellectu solidantur. Nives ergo de celestibus ad terram veniunt, cum sublimia corda sanctorum que iam solida contemplatione pascuntur, pro fraterna caritate ad humilia predicationis verba descendunt. Aqua enim ab inferioribus trahitur, ut post a superioribus terre reddatur. Sic qui a terra sursum est levatus respicit quod fuit et ceteris condescendit.||
2
super] in
Weber
et hiemis pluviis,
marg.|
marg.| Ideo sequitur : ET
HIEMIS
PLUVIIS
ET
IMBRI
FORTITUDINIS
SUE. Hiems est vita presens, in qua nos mortalitatis nostre frigidus torpor astringit. Habet hec hiems pluvias rectorum proculdubio predicationes que in estate eterna cessabunt.||
et imbri fortitudinis sue.
marg.|
ET
IMBRI
FORTITUDINIS
SUE. Imber fortitudinis Dei est predicatio divinitatis. Nam imber infirmitatis est predicatio incarnationis. Et quia audita virtute Dei mox ad nos redimus, pensantes quid male vel bene egimus subdit : Q
ui in manu omnium hominum signat
. Mala enim que agunt homines pensare contemnunt, sed predicatione pulsati evigilabunt et pravorum operum pondus agnoscunt. Vel creator hominem rationalem condidit, quatinus quid egerit ignorare non possit et nature lege scire compellitur, seu pravum seu rectum sit quod operatur. Quia superius Dei nubium virtutes intulerat, agit nunc ut contra bonorum vitam etiam adversarii impugnationem innotescat. Vel post prava membra de capite eorum subdit.||
Numérotation du verset
Iob. 37,7
Qui in manu omnium hominum signat
interl.|
primogenita asini mutabis ove, id est immunde vite primordia ad innocentiam converte||
ut noverint singuli opera sua.
Numérotation du verset
Iob. 37,8
Ingredietur bestia latibulum suum3
interl.|
insidians euntibus||
3
suum]
om. Weber
et in antro suo morabitur.
marg.|
Nam sequitur : INGREDIETUR
BESTIA
LATIBULUM
SUUM. Hec est illa bestia quam agnus moriens a multorum cordibus eiecit que corda reproborum intrat. Et sic bestia antiquus hostis accipitur, qui primus hominem sevus impetiit et integritatem vite illius male suadendo laniavit. Qui cum post tonitruum nubium in fine mundi Antichristum invaserit, quid aliud quam latibulum suum ingreditur ut in antro proprio demoretur ? Iudeorum etiam persequentium corda antrum huius bestie ante fuerunt, qui eum quem legaliter interimere ipsi non poterant feriendum gentibus tradiderunt.||
Numérotation du verset
Iob. 37,9
Ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus,
interl.|
id est a minori Ursa||
marg.|
Unde subiungitur: AB
INTERIORIBUS
EGREDITUR
TEMPESTAS. Scriptura cum contra Arcturum interioria memorat, adversam aquilonis partibus austri plagam designat. Interiorum ergo nomine plebs Iudaica exprimitur. Hi enim qui Deum noverant quasi sub meridiano sole ferventes, in fidei calore tenebantur. Gentiles autem quia nullam scientiam superne cognitionis attigerant, velut sine sole frigidi sub aquilone remanebant.
Ab interioribus
ergo
egreditur tempestas et ab Arcturo frigus,
ac si diceret : a Iudeis surgit malitia persequens, a gentibus potestas premens, dum quod Iudea ex invidia petiit hoc gentilis iudex ex romona auctoritate perpetravit.||
Numérotation du verset
Iob. 37,10
flante Deo concrescit gelu,
marg.|
Unde contra hanc invidiam subitur : FLANTE
DEO
CONCRESCIT
GELU. Quia quo fidelium cordibus Spiritus sanctus aspiravit, quo maiora virtutum miracula contulit, eo infidelium mentibus gravioris invidie torpor excrevit. Aqua ergo in gelu versa fuerat dum eunte post Dominum mundo Iudeorum invidia pigra remanebat. Sed quia etiam incredulitatis tante Dominus duritiam solvit.||
et rursum latissime funduntur aque.
marg.|
Sequitur : ET
RURSUM
LATISSIME
FUNDUNTUR
AQUE. Quia postquam Iudeorum sevitiam usque ad mortem Dominus pertulit, eorum corda ab infidelitatis duritia liquefecit, et ex duris persecutoribus magni predicatores facti sunt, ut tanto uberiorum electorum messis exsurgeret.||
Numérotation du verset
Iob. 37,11
Frumentum desiderat nubes
marg.|
Unde sequitur : FRUMENTUM
DESIDERAT
NUBES. Electi frumenta Dei sunt, celestibus horreis recondenda {t. 2 : Erfurt, f. 221rb ; facsim., p. 441b}
[Rusch, f. 221rb ] que nunc in tritura aree paleas tolerant, sed hoc frumentum nubium fluvios expectat ut crescat.||
et nubes spargunt lumen suum,
marg.|
ET
NUBES
SPARGUNT
LUMEN
SUUM.
Nubes lumen
spargere est predicatores sanctos exempla vite et loquendo et agendo dilatare.||
Numérotation du verset
Iob. 37,12
que lustrant cuncta4
per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit,
interl.|
quasi quo duxerit et ad quid ? Quia sicut non possunt ire quo volunt, ita nec agere sicut volunt||
marg.|
QUE
LUSTRANT
CUNCTA
PER
CIRCUITUM. Nubes Dei cuncta per circuitum lustrant, quia predicationis luce mundi fines illuminant, sed quia divinis nutibus subditi nequeunt explere quod volunt, ire non possunt nisi quo eos voluntas gubernantis duxerit.||
4
cuncta]
om. Weber
ad omne quod {t. 2 : Erfurt, f. 221rb ; facsim., p. 441b}
[Rusch, f. 221rb ] preceperit illis super faciem orbis terrarum,
interl.|
vel terre||
marg.|
AD
OMNE
QUOD
PRECEPERIT
ILLIS
SUPER
FACIEM
ORBIS
TERRARUM. Sepe enim aliter agere appetunt, aliter disponuntur. Nam plerumque student blande corrigere, et tamen eorum sermo in asperitatem ducitur, plerumque quosdam resecare aspere appetunt, sed tamen eorum vigor per mansuetudinis spiritum refrenatur.||
Numérotation du verset
Iob. 37,13
sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordie sue eas iusserit inveniri.
marg.|
SIVE
IN
UNA
TRIBU
SIVE
IN
TERRA
SUA. Una tribus Iuda intelligitur que in Scriptura pre ceteris clara et multiplex memoratur. Terra autem Dei simul omnis Iuda nominatur, que tunc ei fructum fidei protulit, cum totus sub idolorum cultu mundus erravit. Locus autem
misericordie
est ipsa gentilitas que reconciliationem ex sola misericordia accepit. Nubes ergo suas Dominus dixit,
sive in terra sua sive in una tribu
sue
in quocumque loco misericordie sue,
quia predicatores veteris novique Testamenti aliquando soli tribi Iude contulit et Israel pene totum ex prava regum gubernatione reprobavit. Aliquando loco misericordie sue nubes clarescere voluit, quia predicatores sanctos etiam gentibus ostendit.||
Numérotation du verset
Iob. 37,14
Ausculta hec Iob, sta et considera mirabilia5
Dei.
interl.|
quasi pondera sublimium fessus per iactantiam addit ausculta quasi diceret qui minor me||
marg.|
AUSCULTA
HEC
IOB
STA
ET
CONSIDERA
MIRACULA
DEI. Quasi in comparatione sui iacentem vidit quem per verba tante predicationis ut staret admonuit. Sunt namque qui Dei miracula iacentes considerant, quia operationis eius potentiam non sequentes admirantur.||
5
mirabilia] miracula
Weber
Numérotation du verset
Iob. 37,15
Numquid scis quando preceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius ?
interl.|
per verba lux nubium paret, nisi pluvia cadat quid sit in nubibus nescitur||
marg.|
NUMQUID
SCIS
QUANDO
PRECEPERIT
DEUS
PLUVIIS. Heliu beatum Iob de venturis discutit et quasi de ignorantia humiliat. Pluvias autem nubium dicit verba predicantium et est sensus : numquid si venturos in mundo predicatores iam conspicis, quando ad predicandum eos Dominus repletione spiritus impellat, quibus ve modis eorum vite claritatem mundo innotescat apprehendis ?||
Numérotation du verset
Iob. 37,16
Numquid nosti semitas nubium magnas
marg.|
NUMQUID
NOSTI
SEMITAS
NUBIUM. Habent enim iste nubes
semitas
subtilissimas, scilicet sancte predicationis vias. Eos ergo per semitas astringunt, qui ab intentionis eorum tramite per lata mundi desideria evagando non exeunt. Que semite magne sunt, quia quanto in presenti vita pro ipsa vivendi custodia anguste sunt, tanto amplius in eterna retributione dilatantur.||
et perfectas scientias ?
interl.|
quod tantummodo dono sancti Spiritus agitur||
marg.|
ET
PERFECTAS
SCIENTIAS. Perfecta scientia est et cuncta sollicite agere, et scire de suis meritis nihil esse.||
Numérotation du verset
Iob. 37,17
Nonne vestimenta tua callida sunt cum perflata fuerit terra austro ?
interl.|
apud se humiles non sunt||
marg.|
NONNE
VESTIMENTA
TUA
CALLIDA
SUNT. Hoc generaliter de Ecclesia et specialiter de Iob dicitur. Per
vestimenta
viventi corpori adherentia discipulorum vita magistris bene viventibus coniuncta signatur.
Vestimenta
enim per se calere non possunt, sed adiuncta viventium corpori, dum exalantes membrorum poros contegunt emanantem ab intimis calorem exprimunt, ab eis calor ad corpus redit dum pro bonis subditorum amplius doctores accenduntur. Et est sensus : incassum tibi tribuissi quos per te incaluisse estimans profecisse in virtutibus contemplaris, quia nisi eos Spiritus sancti favor attingeret, frigidi in sua insensibilitate permanerent. Postquam hec fortiter dixit, per arrogantiam subiungit.||
Numérotation du verset
Iob. 37,18
Tu forsitan
interl.|
irrisio est||
cum eo fabricatus es celos qui solidissimi quasi aere fusi sunt ?
interl.|
quod non facile rubigine consumitur||
marg.|
TU
FORSITAN
CUM
EO
FABRICATUS
ES
CELOS. Possunt par celos hi qui in celestibus sunt conditi angelici spiritus designari. Electorum mentes celestibus inherentes, qui solidissimi ut
aere fusi sunt,
quia ab integritate cepte fortitudinis, nulla mutabilitatis rubigine consumuntur.||
Numérotation du verset
Iob. 37,19
Ostende nobis quid dicamus ei6
, nos quippe involvimur {t. 2 : Erfurt, f. 221va ; facsim., p. 442a}
[Rusch, f. 221va ] tenebris,
marg.|
marg.| Iterum deridendo subiungit : OSTENDE
NOBIS
QUID
DICAMUS
EI. Tu qui iam magna intelligentie luce frueris, docere nos qui ignorantie tenebris involvimur debes.||
6
ei] illi
Weber
Numérotation du verset
Iob. 37,20
quis narrabit ei que loquor ?
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 221va ; facsim., p. 442a}
[Rusch, f. 221va ]
QUIS
NARRABIT
EI
QUE
LOQUOR. Hec despiciendo dicit, ac si aperte dicat : que ego ei de suis laudibus acute sentiens non audita loquor, quis hec narrare vel postquam audierit potest ?||
Etiam si locutus fuerit homo devorabitur,
interl.|
qui arroganter intumuit iam per doctrinam subdit :
Etiam si locutus fuerit homo
||
marg.|
ETIAM
SI
LOCUTUS
FUERIT
HOMO
DEVORABITUR. Omne quod aliquid devorat hoc introrsus trahens, ad intuendum oculis occultat, et rem que in superficie videri potuit in profundum rapit. Homo igitur cum de Deo tacet, per rationem in qua est conditus, esse aliquid videtur. At si loqui de Deo ceperit, illico quod nihil sit ostenditur, quia magnitudinis eius immensitate devoratur. Sed tunc hominibus vere innotuit, cum se eis humanitate suscepta monstravit, que quia nec dum revelata fuerat.||
Numérotation du verset
Iob. 37,21
at nunc non vident
interl.|
homines||
lucem.
marg.|
Sequitur : AT
NUNC
NON
VIDENT
LUCEM. Sed hec lux eadem qualiter ab hominibus videatur, insinuat cum dicit : S
ubito aer cogitur in nubes
. Per aerem mentes secularium designatur, que innumeris vite huius desideriis dedite, huc illucque more aeris fluide disperguntur. Sed aer in nubes cogitur, cum fluxe mentes per superni respectus gratiam virtutis solidate roborantur. Nubes enim tanto firmiores sunt quanto densiores. Apostoli autem omnes aer extiterant, sed subito aer in nubes coactus est, quia per respectum superne gratie fluxa corda piscantium in soliditatem versa sunt predicatorum, qui quoniam per acto ministerio ad celi secreta recurrunt.||
Subito aer cogitur in nubibus7
7
nubibus] nubes
Weber
et ventus transiens fugabit eas.
interl.|
sed quia usque ad mortem cum pluvia currunt quid inde fiat subdit||
marg.|
Sequitur : ET
VENTUS
TRANSIENS
FUGABIT
EAS.
Ventus transiens
est vita presens,
ventus transiens
nubes fugat, quia vite temporalis ex cursus a carne apostolos subtrahit, et eos a terre superficie in secreta requie quasi in celorum cardine abscondit. Sed quid de eorum laboribus in sancta Ecclesia agatur subdit : A
b aquilone aurum
. Per aquilonem peccati frigore constricta gentilitas signatur. Auri nomine anime fidelium. Ab aquilone ergo aurum venire dicitur, quia a gentilitate dudum perfidie torpore frigida intra sanctam Ecclesiam pretiosa Deo vita fidelium multiplicatur.||
Numérotation du verset
Iob. 37,22
Ab aquilone aurum veniet8
8
veniet] venit
Weber
et ad Deum formidolosa laudatio.
interl.|
non leta tantum quia sibi timet||
marg.|
ET A DEO
FORMIDOLOSA etc. Sic a Deo dicitur, ac si ab his qui in parte Dei sunt diceretur. Auro igitur ab aquilone veniente, a Deo formidolosa laudatio prodiit, quia dum claritatem sue fidei gentilitas attulit, multitudo Hebreorum iam fidelium, divina iudicia pertimescendo laudavit, quia nimirum iuste Iudea repulsa est, dum pie est gentilitas vocata et damna sue repulsionis timuit, dum lucra aliene vocationis vidit.||
Numérotation du verset
Iob. 37,23
Digne eum invenire non possumus,
interl.|
etsi invenimus non digne||
marg.|
DIGNE
EUM
INVENIRE
NON
POSSUMUS. Quia quidquid in illo sentimus ex fide est nondum ex specie. Hoc tamen quod iam se invenisse considerat adiungit.||
magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest.
interl.|
sentiri digne non potest quanto minus dici||
marg.|
MAGNUS
FORTITUDINE
ET
IUDICIO
ET
IUSTITIA.
Magnus fortitudine,
quia fortem adversarium superat.
Magnus iudicio,
quia etsi hic electos suos per adversa deprimit eos, quandoque in gloria eterne prosperitatis extollit.
Magnus iustitia,
quia et si hic diu tolerat, quandoque tamen sine termino reprobos damnat.||
Numérotation du verset
Iob. 37,24
Ideo timebunt eum viri,
interl.|
recta dicit que tamen non agit ut pravus arcus in se iacit||
marg.|
IDEO
TIMEBUNT
EUM
VIRI. Viros qui ad intelligentiam fortes appellat.||
et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.
interl.|
qui vult videre in transitu sapientiam Dei, ascendat arborum sycomorume
, id est mundi stultitiam humiliter eligat||
marg.|
ET
NON
AUDEBUNT
CONTEMPLARI
OMNES etc. Peritos quidem sed arrogantes his verbis insinuat in quo se tetigit. Contemplari enim Dei sapientiam non possunt qui sibi sapientes videntur, quia tanto ab eius luce longe sunt, quanto apud se humiles non sunt.||
e
Cf. Lc. 19, 4.
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 37), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_37) |