initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 39

Numérotation du verset Iob. 39,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 223vb ; facsim., p. 446b} [Rusch, f. 223vb ] Numquid nosti tempus partus ibicum in petris vel parturientes cervas
interl.|  doctores
observasti ?
marg.|  NUMQUID  NOSTI  TEMPUS  PARTUS  IBICUM etc. Ibices parva quadrupedia dicit qui in petris morantur et pariunt, et ruentia in suis se cornibus illesa suscipiunt. In quibus magistrorum spiritualium persona signatur, qui velut ibicines in petris pariunt, quia in doctrina patrum qui petre pro soliditate vocate sunt, ad conversionem animas gignunt, ipsi velut ibicines nullius casus damna sentiunt, dum in suis cornibus exipiuntur, quia quidquid ruine temporalis adversitatis accesserit in testamentis se sancte Scripture suscipiunt, et quasi cornuum exceptione salvantur. Ipsi cerve qui interemptis vitiis quasi extinctis serpentibus vivunt, et de ipsa extinctione vitiorum ad fontem vite acrius inardescunt. Bene autem Iob de tempore partus hibicum cevarumque discutitur. Ac si dicatur ei : idcirco te egisse aliquid sublimiter credis, quia illud tempus necdum prevides quo spirituales magistri in mundum missi, per doctrinam antiquorum patrum filios generant. Nam si illorum fructum quasi hibicum cervarumque partus aspiceres, valde humiliter de tua virtute sentires. Meridiana pars ibices aves vocat, que Nili fluentis inhabitant. Oriens et occidens parva quadrupedia, unde per hec possunt auditores notari qui omnia pariunt per exempla fortium patrum.  Tempus dicit, quia prius semen Dei in corde concipitur, post formatur, tandem exit in partum quod quando fiat novit Deus qui facit. Unde dicit :  Numquid nosti ut ego ? Multi ante tempus abortiva producunt.  Observasti quasi diligenter qui paucorum est pensare, qui labor, qui dolor sit, que etiam cautela.
Numérotation du verset Iob. 39,2 
Dinumerasti
interl.|  scilicet ut ego
menses conceptus earum,
interl.|  tempus quia sancti non mox edunt quod intus habent, sed opportune quod Deus agit in mentibus eorum
marg.| Unde et addit : DINUMERASTI  MENSES  CONCEPTUS  EARUM. Per menses qui congesti dies sunt, multiplicate virtutes intelliguntur, quas quia prius in se predicatores congerunt, quasi in conceptu sancte predicationis mentes virtutum fiunt. Quos menses solus Dominus dinumerat, quia eadem bona in eorum cordibus is qui dedit pensat. Et quia iuxta mensuram virtutum effectus iam sequitur fructuum, recte subiungitur : E t scisti tempus partus earum. Subaudis : ut ego, quia nimirum dum cordis occulta conspicis, futurum foris effectum operis intus in pondere cogitationis penso.
et scisti tempus partus earum ?
Numérotation du verset Iob. 39,3 
Incurvantur ad fetum et pariunt,
interl.|  unde : « Inclina celos et sic descende »

Ps. 143, 5.
et rugitum
interl.|  vel rugitus

rugitum] rugitus Weber
emittunt.
interl.|  ut nos ab eterno gemitu et dolore retrahant
marg.|  INCURVANTUR AD  FETUM ET etc. Predicatores sancti, nunc quasi cerve in dolore partus sunt, quia nunc rugiendo in lacrimis seminant, qui curvantur ut pariant quia nisi ab immensitate contemplationis interne ad infirmitatem nostram descederent, numquam filios procrearent.
Numérotation du verset Iob. 39,4 
Separantur filii earum 
marg.|  SEPARANTUR  FILII  EARUM. Quia ipsi qui patrum predicatione nascuntur, aliquando doctores suos patiendo preveniunt.
pergunt ad pastum, egrediuntur et non revertuntur ad eas.
marg.|  ET PERGUNT AD  PASTUM. Quia de corporibus exeuntes illa pabula interne viriditatis inveniunt. Egressique iam non redeunt, quia angustias presentis vite evadentes, ultra a doctoribus predicationem vite accipere non querunt.
Numérotation du verset Iob. 39,5 
Quis
interl.|  nisi ego
dimisit onagrum liberum,
marg.|  QUIS  DIMISIT  ONAGRUM  LIBERUM. Nunc ad eorum vitam qui remote conversationis secreta appetunt, verba vertuntur quos onager qui in solitudine moratur, significat qui apte liber dicitur, quia magna est servitus negotiatorum secularium, quibus mens vehementer atteritur, dum prospera appetuntur, dum adversa formidantur. Liber ergo dimittitur qui calcatis terrenis desideriis ab appetitione rerum temporalium exoneratur. Vel onager agri animale est, quia Dominus animale corpus sumens, gentilitati magis quam Iudee profuit, quasi non in domum sed in agrum potius venit, qui liber dimissus dicitur, quia particeps factus est notre nature non culpe. Vel onager Christus de cuius incarnatione subditur, per quem virtus predicte predicationis datus.
et vincula eius
interl.|  nodos infirmarum cogitationum
quis solvit ?
marg.|  ET VINCULA  EIUS  QUIS  SOLVIT. Vincula eius tunc soluta sunt, cum infirmitates passionis illius in resurrectionis sibi gloriam sunt commutate. Esurire etiam, sitire et similia, nostre mortalitatis vinculum fuit. Solvuntur etiam uniuscuiusque vincula divino adiutorio, cum interna desideriorum carnalium retinacula dissolvuntur. Et quia post resurrectionem suam ad fidem gentilitatem vocavit, sequitur : C ui dedi in solitudine domum. Onagro Dominus in solitudine domum dat, dum sancti a carnalibus desideriis remoti silentium mentis inhabitant. Idem in {t. 2 : Erfurt, f. 224ra ; facsim., p. 447a} [Rusch, f. 224ra ] gentilitatem, in qua qui ad intelligendum Deum ratione uteretur homo pene non fuit.
Numérotation du verset Iob. 39,6 
Cui dedi in solitudine domum
interl.|  domus sunt quando Deus inhabitat, tabernacula quando venit ad ea
et {t. 2 : Erfurt, f. 224ra ; facsim., p. 447a} [Rusch, f. 224ra ] tabernacula eius in terra salsuginis ?
interl.|  salsugo accendere solet sitim
marg.|  ET TABERNACULUM  EIUS IN  TERRA  SALSUGINIS. Terra salsuginis hec eadem solitudo que priusquam veram Dei sapientiam cognosceret, salsuginem protulerat qui nullam viriditatem boni intellectus proferens perversa sapiebat, quia etiam sancti viri quamdiu in huius vite tabernaculis degunt et ad supernam patriam desiderii sui quotidianis estibus accenduntur, in terra salsuginis habere tabernaculum perhibentur.
Numérotation du verset Iob. 39,7 
Contemnet multitudinem civitatis
interl.|  sed cum paucis per angustam portam intrabit
marg.|  CONTEMNET  MULTITUDINEM  CIVITATIS. Multitudinem civitatis contemnere, est humane conversationis prava studia devitare, ut iam non libet terrenorum hominum qui per abundantiam iniquitatis multi sunt, perditos mores imitari. Vel id est mores despicit humane conversationis. Vel certe multos per spatiosam viam vagantes deservit, et per angustam gradientes paucos elegit.

contemnet] contemnit Weber
clamorem
interl.|  gravem temptationem
exactoris
interl.|  diaboli vel ventris de quo dicitur specialiter, quia ipse muros, id est virtutes anime destruit, victo proximo facilius vincitur exterior hostis
non audit.
interl.|  consentiendo
marg.|  CLAMOREM  EXACTORIS etc. Exactor intelligitur diabolus qui semel homini nummum male suasionis contulit, et quotidie ab eo huius debiti reatum querit. Vel exactorem ventrem dicit qui a nobis quoddam debitum exigit, quia quotidianum fructum sibi laboris humani impendi etiam per naturam querit. Abstinentes igitur viri qui hoc loco onagri vocabulo figurantur, dum violentia gule desideria reprimunt, quasi clamantis exactoris verba contemnunt, sed recte petentis audiunt. Exactor potest accipi diabolus qui suadendo intulit culpam, seviendo exigit penam. Huius sermo est ante mortem astuta hominis persuasio, clamor eius est violentia iam rapina post mortem.
Numérotation du verset Iob. 39,8 
Circumspicit montes
interl.|  quia inde undique munitur
pascue sue, 
interl.|  his domitis superiora melius videntur
marg.|  CIRCUMSPICIT  MONTES  PASCUE  SUE.  Montes dicit elatos huius seculi, quos Dominus conspicere dicitur, id est ab iniquitate sua in melius commutare. Isti  montes pascue sunt, quia nimirum de conversione errantium et humilitate superborum satiantur. Intuendum autem quod ait :  circumspicit, non inspicit. In Iudea quippe incarnatus est qui in medio gentium fuit,  circumspicit montes, quia elatos huius seculi circumquaque positos, ex gentilitatis universitate collegit.
marg.|  CIRCUMSPICIT  MONTES  PASCUE  SUE.  Montes pascue sunt alte contemplationes interne refectionis, vel alte sententie Scripture sancte.
et virentia queque perquirit.
marg.|  ET VIRENTIA  QUEQUE  PERQUIRIT. Huic onagro  virentia querere est sancto viro despectis transitoriis in eternum mansura desiderare. Arentia quippe sunt omnia que temporaliter condita, venturo fine a iocunditate vite presentis quasi estivo sole siccantur,  virentia autem vocata sunt que nulla temporalitate inarescunt. Vel  virentia sunt corda que illi hereditati inherent quam Petrus immarcessibilem vocat. Quisquis ergo a Domino perquiri desiderat eternam patriam appetens, in interna cordis plantatione virescat.

1Pt. 1, 4.
Numérotation du verset Iob. 39,9 
Numquid volet rhinoceros servire tibi,
interl.|  rhinoceros in mare cornu in nature fatuitas in cornu elatio
marg.|  NUMQUID  VOLET  RHINOCEROS  SERVIRE  TIBI.  Rhinoceros est indomite nature qui si captus tenetur, illico moritur. Designat autem potentes huius seculi. Et est sensus : Numquid volet rhinoceros servire tibi ? Subaudi : sicut per eos quo misero servit mihi. Ad beati quippe Iob notitiam pro humilianda eius virtute deducitur, quam mira quandoque per apostolos agantur, qui mundum Deo subiiciunt, eique edomitam huius seculi potentum superbiam flectunt, ut tanto de se minus estimet beatus Iob, quanto aggregari Deo tam difficiles animas per alios videt.
aut morabitur ad presepe tuum ?
interl.|  in typo Ecclesie, sed quod est homini impossibile Deo est facile, videat ergo per quem potest
marg.|  AUT  MORABITUR AD  PRESEPE  TUUM. Presepe Scriptura sacra non inconvenienter accipitur, in qua verbi pabulo animalia sancta satiantur. Deus autem rhinoceronta ad presepe suum religavit, ut vite pabulum bene clausus acccipiat, qui prius per voluptatis campum vagabatur. Iam enim principes predicamenta dominica libenter audiunt, constanter legunt. Sed quia post acceptum pabulum predicationis rhinoceros iste fructum boni operis debet ostendere.
Numérotation du verset Iob. 39,10 
Numquid alligabis
interl.|  ut ego
rhinoceronta ad arandum loro tuo,
interl.|  sancte discipline
marg.| Sequitur : NUMQUID  ALLIGABIS AD  ARANDUM  RHINOCERONTA  LORO  TUO. Principes enim dum Deum in suis actibus metunt, quid aliud quam loris ligantur ? Cum vero eam fidem quam dudum persequendo impugnaverant, nunc prolatis legibus predicare non cessant, tamquam aratri laboribus insudant.

rhinoceronta] rinocerota Weber
interl.|  sicut post me tui subditus est
marg.|  AUT  CONFRINGET etc. Solent exculte terre superiacentes glebe iactata semina premere, et nascentia suffocare. His illi signantur qui per duritiam suam nec ipsi semina vendi recipiunt, nec receptorum seminum fructus alios ferre permittunt, atque postquam omnipotens princeps sibi subiugavit, dura persequentium infidelium corda convertit, vel contrivit, {t. 2 : Erfurt, f. 224rb ; facsim., p. 447b} [Rusch, f. 224rb ] vel falsorum qui in Ecclesia quos potestas premit, cum simplicitas Ecclesie rideretur, ut quasi confracte glebe iam non premerent, sed ad percepta verbi semina resolute germinarent, ita ut principes non solum credentes permaneant, sed et alieni cordis duritiam zelantes frangant.  Vallium autem nomine mollia pauperum corda dicit, que glebe id est quidam duri superiecti impediunt.
Numérotation du verset Iob. 39,11 
Numquid fiduciam
interl.|  adhuc addit sublimia de potestatibus seculi, ut Iob de suis virtutibus humilia sentiat
habebis
interl.|  ut ego
in magna fortitudine eius 
marg.|  NUMQUID  FIDUCIAM  HABEBIS etc. In rhinocerontis  fortitudine fiduciam Dominus habere se asserit, quia vires quas temporaliter terreno principi contulit, ad cultum sue venerationis inclinavit. Nam quia a subiectis metuitur, tanto facilius persuadet, quanto et cum potestate indicat qui vere metuatur.
et derelinques ei labores tuos ?
marg.|  ET DERELINQUES EI  LABORES  TUOS. Labores suos huic rhinoceronti Dominus relinquit, quia converso terreno principi eam quam sua morte mercatus est, Ecclesiam credidit, quia videlicet in eius manu quanta sollicitudine pax fidei sit tuenda commisit. Et est sensus : ego vires terrenorum principum meo cultui servituras aspicio. Tanto ergo ea que nunc agis minora estimo, quanto iam prevideo, quia et maiores huius mundi potestates mihi inclinabo.
Numérotation du verset Iob. 39,12 
Numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget ?
marg.|  NUMQUID  CREDES EI etc. Semen verbum predicationis accipitur, area Ecclesia. Quis ergo crederet quod rhinoceros iste Domino sementem redderet, id est acceptum predicationis verbum operibus repensaret? Quis posset infirmorum credere, quod Domini aream congregaret. Ecce post ea pro Ecclesia leges promulgat, qui dudum contra eam per varia tormenta seviebat. Audiat ergo Iob, ne de sua potestate extollatur, quid principes faciant, et nequaquam se apud se de gloria tante virtutis extollat. Sed quia principes magna se humilitate susternunt, pravi qui dudum contra Ecclesiam aperta adversitate seviebant, nunc ad alia fraudis argumenta vertuntur.
Numérotation du verset Iob. 39,13 
Penna struthionis
interl.|  horum timore pressi malum fingunt religionem et intus nocent

struthionis] struthionum Weber
similis est 
marg.| Unde sequitur : penna struthionis etc. Herodius et accipiter reliquas aves velocitate transcendunt. Struthio vero penne eorum similitudinem habet, sed volatus eorum celeritatem non habet. A terra quippe elevari non valet, et alas quasi ad volatum specietenus erigit, sed tamen numquam se a terra volando suspendit. Ita hypocrite alas per figuras sanctitatis extendunt, sed curarum secularium pondere pregravati nullatenus a terra sublevantur.
marg.|  STRUTHIONIS. Cui immane corpus rare penne, e contra herodio et accipitri. Ita enim hypocrita si qua facit que levant plura gravant, sed veris predicatoribus multa virtus parum culpe, et solide sunt eis virtutes ut ventos favoris premant, illi rare quas aura transit.
Herodius] sic Rusch
pennis herodii et accipitris.
interl.|  in colore
interl.|  non in virtute
interl.|  post speciem de operibus dicit quibus dinoscunt
Numérotation du verset Iob. 39,14 
Quando derelinquit ova sua in terra,
marg.|  QUANDO  DERELIQUIT  OVA etc. Progeniem terrenam, scilicet que fovenda diu est, donec vivum volatile fiat, sed hypocrita loquendo generat, vivendo non fovet. Bonus etiam doctor ne insolescat, quia et sine eo Deus calefacit ova relicta, et in eo hoc represso redit ad fatuitatem struthionis ut infra. Sed  ova in terra dereliquisse, est nullum celestis vite exemplum filiis prebere sed quia eos superna cura non deserit.

ova sua-in terra] inv. Weber
tu forsitan in pulvere calefacis ea ?
marg.|  TU FORSITAN IN  PULVERE  CALEFACIS EA. Ac si dicat : ut ego qui illa in pulvere calefacio, quia scilicet parvulorum animas in medio peccantium positas, amoris mei igne succendo.
Numérotation du verset Iob. 39,15 
Obliviscitur quod pes conculcet ea,
marg.|  OBLIVISCITUR  QUOD  PES  CONCULCET EA. In pede transitus operationis intelligitur. Struthio itaque ossa sua deserens  obliviscitur quod pes conculcet ea, quia videlicet hypocrite eos quos filios generant derelinquunt, et omnino non curat, ne aut exhortationis sollicitudine, aut discipline custodia destitutos, pravorum operum exempla pervertant.
aut bestie agri conterant.
marg.|  AUT  BESTIA  AGRI etc. Ager mundus est. Bestia : antiquus hostis, qui huius mundi rapinis insidians humana quotidie morte satiatur. Et est sensus : si diabolus in hoc mundo seviens editos in bona conversatione filios rapiat, hypocrita omnino non curat.
Numérotation du verset Iob. 39,16 
Duratur ad filios suos quasi {t. 2 : Erfurt, f. 224va ; facsim., p. 448a} [Rusch, f. 224va ] non sint sui,
interl.|  quia mens eius sparsa est per exteriora sed boni mens collecta vires vivendi habet sibi ,et his quos diligit hypocrita vero intentus extra frustra laboravit
marg.|  DURATUR AD  FILIOS  SUOS etc. Quem enim caritatis gratia non infundit, proximum suum etiam si ipse Deo hunc genuit, extraneum respicit. Synagoga quoque quasi non suos respicit, quos aliter vivere quam docuit ipsa deprehendit, et durescente sevitia se in eorum cruciatibus exercet.
frustra laboravit nullo timore cogente.
interl.|  sed de eorum exterioribus laborat
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 224va ; facsim., p. 448a} [Rusch, f. 224va ] FRUSTRA  LABORAVIT  NULLO  TIMORE  COGENTE. Hypocrite torpent a celestibus, flagrant terrenis anxietatibus. Illic itaque trepidaverunt ubi non erat timor. Qui sepe palatia irrumpunt, principatus pulsant, dicunt se Deum metuere, idcirco tanto studio defendentis aliorum patrimoniis insudare.
Numérotation du verset Iob. 39,17 
Privavit enim eam Deus sapientia,
interl.|  non dare Dei est privare, quasi non iniuste abstulit sed iuste non dedit
marg.|  PRIVAVIT  EAM  DEUS  SAPIENTIA. Hoc repetiit subdendo : non  dedit, quod quia promisit privavit.
nec dedit illi intelligentiam.
interl.|  hoc quidem in pace tegitur, sed in temptatione aperitur quod lupus sub specie ovis fuerit
Numérotation du verset Iob. 39,18 
Cum tempus fuerit in altum alas erigit,
marg.|  CUM  TEMPUS  FUERIT IN  ALTUM  ALAS  ERIGIT.  Alas dicit pressas hypocrite cogitationes,  quas cum tempus fuerit in altum elevat, quia opportunitate comperta, eas superbiendo manifestat. Nunc autem quia se sanctum simulat, quia in semetipsum stringit que cogitat, quasi  alas in corpore per humilitatem plicat.
deridet equitem et ascensorem eius.
marg.|  DERIDET  EQUUM ET  ASCENSORUM  EIUS etc. Equus unicuique sancte anime est corpus suum, quod videlicet novit et ab illicitis continentie freno restringere, et caritatis impulsu in exercitatione boni operis relaxare. Equitis nomine animam sancti viri exprimit.  Deridet ergo hypocrita, quia cum in aperto iniquitatis irruperit electorum despicit sanctitatem. Ascensor autem equitis Dominus est, qui iusti animam possidens regit. Deridere vero est ascensorem equitis prosilire usque ad iniuriam creatoris. Sed iam aliter rinocerontis virtus et struthionis fatuitas exponatur. Potest ergo per rinocerontem, id est unicornem, populus ille intelligi qui dum de accepta lege inter cunctos homines elationem sumpsit, quasi inter ceteras bestias cornu singulare gestavit.
marg.| De quo dicitur : NUMQUID  VOLET  RHINOCEROS  SERVIRE  TIBI. Ac si dicatur :numquid populum illum quem superbire in nece fidelium stulta sua elatione consideras sub iure tue predicationis in figura sancte Ecclesie inclinas ? Subaudis : ut ego. Quod in Paulo factum est, qui etiam ad presepe Dei moratus est quia ruminare verba evangelii non dedignatus est. Loris quoque Dei non tantum a veritate restringitur, sed etiam ad arandum ligatur, ut iam hominum refectioni serviens, aratrum predicationis trahat, qui in valle post Dominum glebas fregit, quia in humili mente fidelium quorumdam, in quos iam Dominus intraverat cum tamen nequaquam a pristina observatione recederent, Paulus legis duritiam redarguendo contrivit, ne videlicet grana seminum que excisus aratro fidei fulcus cordis acciperet, per custodiam littere pressa deperirent.
marg.|  NUMQUID  FIDUCIAM  HABEBIS IN  MAGNA  FORTITUDINE  EIUS. In huius rinocerotis fortitudine fiduciam Deus habuit, quia quanto illum crudelius dura sibi inferentem pertulit, tanto pro se constantius tolerantem adversa prescivit, cui labores etiam quos in carne pertulerat dereliquit, quia conversum illum usque ad imitationem proprie passionis traxit, qui etiam semen Deo reddidit, et aream Ecclesiam congregavit que autem in Paulo diximus et in multis aliis facta credamus. Sed quia quid de electis Dominus egit audivimus. Nunc de reprobis audiamus, ideo sequitur : P enna struthionis similis est pennis herodii etc. Struthionis nomine Synagoga signatur, que alas legis habuit sed corde in infimis repens numquam a terra se sublevavit. Per herodium vero et accipitrem antiqui patres qui ad ea que potuerunt intelligenda percipere valuerunt, etiam vivendo pervolare. Penna igitur struthionis herodii et penne similis est, quia Synagoge vox priorum doctrinam loquendo tenuit, sed vivendo nescivit. Q uando derelinquit in terra ova sua. In ovis aliud est quod cernitur, aliud quod speratur. Per struthionis ergo  ova Synagoge carne editi apostoli designantur. Qui dum se in mundo despectos exhibent, sperare gloriam in supernis docent. Abiecti namque apud elatos in terra velut  ova iacuerunt, sed in eis latebat unde viverent, et sublevati pennis spei ad celestia volarent. Que  ova struthio  in terra dereliquit, quia Synagoga apostolos audire contemnens vocande gentilitati deseruit. Hec Dominus in pulvere calefecit, quia vivos apostolorum fetus in illa abiecta dudum gentilitate suscitavit, quos etiam Synagoga genuit a terra non suspendit. O bliviscitur quod pes. Tunc ovo  pes conculcat, et bestia conterit, cum in terra deseruntur, quia humana corda dum semper cogitare, semper que prava sunt agere appetunt ad conterendum se agri bestie, id est diabolo sternunt. D uratur ad filios suos. Synagoga quoque quasi non suos respicit, quos aliter vivere quam docuit ipsa deprehendit, et durescente sevitia se in eorum cruciatibus exercet. F rustra laboravit nullo timore cogente. In labore quippe illam persecutiones anhelare, non timor sed crudelitas coegit. Vel  privavit eam deus etc., quia sciens humilitatem perdidit, etiam {t. 2 : Erfurt, f. 224vb ; facsim., p. 448b} [Rusch, f. 224vb ] veritatis intelligentiam nesciens amisit. C um tempus fuerit in altum etc.  In altum struthio  alas erigit quando suo conditori Synagoga, non ut ante formidando, sed aperte iam repugnando, in adventu Antichristi contradicit. D eridet equum et ascensorem eius. De malis ad graviora venitur, primum ostendit quod bonus non sit, inde bonos despicit tandem ad iniuriam Dei prosilit.

1Tim. 1, 13.
Cf. Rm. 2, 5.
Numérotation du verset Iob. 39,19 
marg.|  NUMQUID  PREBEBIS  EQUO  FORTITUDINEM. Sed quia malis mixti nunc sunt boni, de his incipit ut audito quod fugiens toleres, audias et quod imitans ames. Hoc enim loco equi nomine sanctus predicator accipitur, huic Dominus prius se dare fortitudinem, et postmodum hinnitum asserit. Nam predicator ante fortitudinem accipit vitia in se extinguendo tunc pro erudiendis aliis ad vocem predicationis venit. Et notandum cur hinnitus equi collo circumdari dicatur, quia vox predicationis emanat de internis sed extra circumdat. Nam quo alios ad bene vivendum suscitat eo ad bene agendum opera predicantis ligat ne extra sermonem actio transeat. Collo ergo equi hinnitus circumdatur, quia ne ad perversa opera prodeat, suis vocibus etiam vita predicantis obsidetur.
Aut circumdabis collo eius hinnitum ?
marg.|  AUT  CIRCUMDABIS  COLLO  EIUS etc. Quasi exterius per gyrum cum interius per collum ducitur, a quo exit illud ligat quia suis vocibus predicantis vita tenetur, ne aliter agat et est torques in collo, fortiter agentis signum virtutis.
Numérotation du verset Iob. 39,20 
Numquid suscitabis eum quasi locustas ?
marg.|  NUMQUID  SUSCITABIS  EUM  QUASI  LOCUSTAS. In locustis predicatorum perfectio exprimitur, que quotiens se in aerem attollere conantur, primum se cruribus impellentes sublevant et post alis volant. Ita sancti primum active vite bonis operibus innituntur, et tunc demum se in contemplationis - in qua non diu durant sed iterum se curis excipiunt - saltu suspendunt. Aliter : locuste matutinis horis vix a terra se sublevant, cum vero estus exarserit altius volant. Sic predicator dum quieta fidei tempora conspicit humilis et despectus accipitur. Si autem persecutionis ardor incaleat, quante sit sublimitatis ostentat. Et est sensus :  numquid suscitabis eum quasi locustas ? Subaudis : ut ego. Qui eo illum ad altiora excitanda sublevo, quo graviori persecutionis estu excruciari permitto.
Gloria narium eius terror.
marg.|  GLORIA  NARIUM  EIUS  TERROR. Naribus hoc loco prescientia designatur. Per nares enim aliquando usu prescimus, unde et hoc loco equi huius naribus predicatoris sancti prescientia, atque prestolatio designatur.  Gloria narium eius terror est, quia visionem districti iudicis quam iniustus venire formidat iustus vehementer expectat, et unde gloriatur iustus mercedem expectans, inde teretur iniustus iudicium perhorescens sed iustus quid interimus ?

Cf. Mt. 10, 41.
Numérotation du verset Iob. 39,21 
Terram ungula fodit exultat audacter
interl.|  « Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt »
marg.|  TERRAM  UNGULA  FODIT. In equi ungula laboris fortitudo monstratur. Equus  ungula terram fodit, cum predicator de corde audientium exemplo suorum operum terrenas cogitationes eiicit, cum forti inquisitione terrenas in se cogitationes discutit, et in se cavando puteum terram semper exhaurit.  Exultat audacter, quia adversis non frangitur.

Act. 5, 41.
in occursum pergit armatis.
interl.|  etiam cum non queritur
marg.|  IN OCCURSUM  PERGIT  ARMATIS. Quia pravis ac male agentibus sese per defensionem iustitie opponit.
Numérotation du verset Iob. 39,22 
Contemnit pavorem nec cedit gladio.
marg.|  CONTEMNIT  PAVOREM  NEC  CEDIT  GLADIO. In pavore ventura pena metuitur. In  gladio iam pena sentitur de presenti percussione. Quia ergo ventura adversa non metuit, pavorem despicit. Quia vero nec superveniente percussione vincitur, nequaquam gladio cedit. Sed quid ab adversariis agatur, sequitur.
Numérotation du verset Iob. 39,23 
Super ipsum sonabit pharetra,
interl.|  cum detegitur consilium
marg.|  SUPER  IPSUM  SONABIT  PHARETRA etc. Pharetre nomine pravorum machinatio designatur. Iniqui enim cum dolos quos bonis excogitant secretis machinationibus exultant, quasi in pharetra sagittas parant.  Pharetra ergo contra equum sonitum reddit, cum contra predicatorem pravorum machinatio consilium suum quod fraudulenter operit, fraudulentius innotescit, quia eosdem dolos qui prodesse bonis debeant ipsi instituunt, et latenter mittunt, ut premissis minis, quasi ex sonitu pharetre terreant. Cum vero minis minime terrentur, mox persecutorum crudelitas ad supplicia manifesta perducitur.
marg.| Unde sequitur : VIBRABIT  HASTA. Contra predicatorem post pharetre sonitum  hasta vibratur, {t. 2 : Erfurt, f. 225ra ; facsim., p. 449a} [Rusch, f. 225ra ] quando post terrores exhibitos e vicino iam feriens aperta pena producitur. Sed non numquam agitur, ut ipsi qui in persecutione seviunt non tam doleant quod predicatorem non emolliant, quam quod per verba eius etiam alios amittunt, quia igitur eum feriendo non superant, ne fortasse et alii qui illum audiunt se derelinquant, mox contra loquentis verba scutum responsionis parant. Unde sequitur : E t clipeus. Contra equum quippe Dei, quia pravorum consilia perstrepunt pharetra sonat. Quia aperta pena exquiritur,  hasta vibrat, quia vero ei etiam disputatione resistitur,  clipeus ante fertur. Sed a fervore suo per ista non compescitur.
Numérotation du verset Iob. 39,24 
fervens et fremens sorbet terram nec reputat tube sonare clangorem.
interl.|  que discrimen belli nuntiat
marg.| Unde subitur : FERVENS ET  FREMENS  SORBET  TERRAM etc. Peccanti homini dictum est : « Terra es et in terram ibis ». Tube clangunt cum huius seculi potestates loqui sanctos terribiliter prohibent. Quia igitur predicator zelo fidei inflammatos quoslibet peccatores ad se trahere non desistit, fervens procul dubio terram sorbet. Quia vero persecutorum minas minime formidat,  clangorem tube sonare non reputat. Non solum autem in laboribus perseverat sed quod maius est in laboribus exultat.

Gn. 3, 19.
Numérotation du verset Iob. 39,25 
Ubi audierit bucinam, dicet : vah.
interl.|  hic patet quod de equo irrationabili non agit
marg.| Unde sequitur : UBI  AUDIERIT etc.  Vah sermo exultationis est. Equus ergo audita bucina  vah dicit, quia fortis predicator cum certamen passionis sibi propinquare considerat, de exercitio virtutis exultat. Sed nequaquam ad hoc passionis bellum inconcussus veniret, nisi eandem passionem intenta meditatione perveniret.
Procul odoratur bellum
interl.|  exercitio minorum interim se preparans
marg.| Unde sequitur : PROCUL  ODORATUR etc. Ac si dicat : idcirco quodlibet certamen exuperat, quia mentem certamini ante certamen parat. Bellum quippe procul odorari, est adversa queque longe adhuc posita cogitando prenoscere, ne fortasse valeant improvisa superare.
exhortationem ducum,
interl.|  odoratur
et ululatum exercitus.
interl.|  quod proprium est luporum
marg.|  EXHORTATIONEM  DUCUM etc. Duces adverse partis erroris auctores sunt. Notandum quod duces exhortari, exercitum vero ululare dicit, quia hi qui in fidelibus et hereticis presunt prava que tenere precipiunt quasi ex ratione persuadent. Turba vero eis subdita, quia sine iudicio eorum voces sequitur, dum per confusionis insaniam perstrepit, bestiali mente ululare perhibetur.  Numquid prebebis equo fortitudinem. Alia moralisatio. Sub specie equi de predicatore qui in bello fortis est dux fidei, vel de quoque milite, quomodo a primeva conversatione proficit mentionem facit. Unusquisque cui Deus presidet equus est, cui Deus ante omnia fidei fortitudinem dat, cui hinnitus iungitur, dum quod corde credit ore confitetur. Suscitatur ut locusta in exordio, quia si in quibusdam actibus terre adheret, in quibusdam attollitur. Initia enim conversionum, sunt permixta nove vite per intentionem et veteri per consuetudinem, nec adeo nocet illa vetus, que semper impugnat hec infirma Deus pie tolerat. Naris eius est previsio futuri iudicii ubi gloria est de bonis, sed et terror pro admixtis adhuc malis. Iudicium ergo quod est gloria ei est et terror, sed timere servile reputans, ut filius incipit patrem diligere. Et quia pro carnali actione erat timor, ante omnia carnem dominat, quia cum ungula, id est forti abstinentia terram fodit carne pressa securius de spe celesti letatur. Et hoc est :  Exultat audacter.  Audacter, quia valenter reprimit corpus.  Exultat de spe eternorum. Letus autem presso corpore hostium adiutore subtilius fraudes eorum conspicit quas longe previdere, et eis resistere est in occursum pergere armatis, id est malignis spiritibus, qui sunt contra nos fraudibus accincti, mala tegentes sub specie boni, quasi ne nudi videantur armis sunt tecti. Contra quas frustra nititur, qui seipsum prius non vincit. Sed in occursum pergit qui exhortando in alieno corde eorum insidias prevenit. Unde talem victorem hostes acrius temptant de seipso, ut cura eius ab aliis ad se tuendum redeat et illi deserti pereant. Sed iste fretus gratia Dei, et suam infirmitatem curat et alios non deserit. Et hoc est : C ontemnit pavorem nec cedit gladio.  Contemnit, quia nulla temptatione terretur ut taceat.  Nec cedit gladio, quia et si eum violenta temptatio percutit non tamen a cura proximi repellitur ut Paulus qui graviter percussus non tamen silet. Equus percutitur nec a cursu prohibetur, unde despectus hostis acutiora spicula perquirit, ut duce in fugam verso equi quos regebat dissipentur. Diversa ergo multiplicat ex pharetra, per insidias iacit hastam aperte vibrat, quia alia vitia virtutum spem tegit, alia ut sunt aperta proponit ut infirmari videt. Fraudes non querit, nisi fortem decipere querit. Si nec sic proficit, clipeum opponit, id est quasdam difficultates conatibus illius et sic non potest vincere. Vel resistit et iter proficientis intercludit. Contra hec autem equus Dei fervens, et fremens sorbet terram, id est terrena in se consumit, nec clangorem tube reputat. Clangor tube sonat, cum in bene gestis e vicino aliqua culpa terribiliter temptat. Sed ille nec bona deserit, et vitium quod de bono nascitur declinat. Sonare autem reputaret {t. 2 : Erfurt, f. 225rb ; facsim., p. 449b} [Rusch, f. 225rb ] sed propter malum, quod suboritur recte agere metueret. Ne autem, dum prosperatur in virtutibus, elevetur, pulsari se temptationibus gaudet. Et hoc est :  Ubi audierit etc. concussio temptationu infirmos prodit, agnitio infirmitatis custodia est virtutum. Ideo autem temptationem superat quia non est improvisa.  Procul odoratur etc. id est ex causis precedentibus que vitia subsequantur agnoscit ut ex doctrina arrogantia, ex iustitia crudelitas, ex zelo ira. Videt etiam que turba malorum proruat si vel pauca admittat. Et hoc est : E xhortationem ducum etc. Alia enim sunt duces, et alia que mox sequuntur. Regina est superbia que quem capit septem principalibus vitiis, quasi ducibus suis tradit, quos duces multa vitia sequentur : « Initium omnis peccati superbia ». Primie filie eius sunt inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria contra que septem datur septiformis spiritus. De inani gloria oriuntur inobedientia, iactantia hypocrisis, incontinentia, pertinatia, discordia, novitatum presumptiones. De invidia : odia, susurratio, detractio, exultatio in adversis proximi, afflictio in prosperis illius. De ira : rixe, tumor mentis, contumelie, clamor, indignatio, blasphemia. De tristitia : malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa precepta, vagatio mentis erga illicita. De avaritia : proditio, fraus, fallacia, periuria, inquietudo, violentia, contra misericordiam obiurgationes cordis. De ventris ingluvie : inepta letitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam. De luxuria : cecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, precipitatio, amor sui, odium Dei, affectus presentis seculi, horror vel desperatio futuri. De his septem, quinque spiritualia duo carnalia sunt, sed ita cognata sunt, ut unum ex altero proferatur, quia inanis gloria generat invidiam, invidia iram. Ex ira turbata mens tristatur. Tristitia non habens in se unde letetur, foris querit et facit avarum. In carnalibus de ingluvie nascitur luxuria. Hec septem quasi sub quadam ratione menti se inferunt decepte, et ideo dicuntur exhortari sequentia eorundem dum ad omnem insaniam pertrahunt, bestiali clamore confundunt. Inanis enim gloria suggerit preesse ut pluribus prosit. Invidia quasi ratione ostendit alios non superbiores vel pares ei. Ira suadet non debere illata pati, ne consuescant inferri. Tristitia quasi probat nihil habere unde gaudeat, cum omnes proximi ita sint ei amari. Avaritia dicit recte congregari, ne egeat et melius expendat quod alii retinent. Ventris ingluvies dicit omnia immunda in esum a Deo condita, in donis Dei contradici non debere. Luxuria cum breve sit tempus et nesciamus quod sequitur dicit non debere perdere quod vivimus. Si enim Deus coitum improbaret masculum et feminam non fecisset.

Cf. Rm. 10, 10.
Cf. 2Cor. 2, 23-25.
Sir. (Eccli.) 10, 15.
Numérotation du verset Iob. 39,26 
Numquid per sapientiam {t. 2 : Erfurt, f. 225rb ; facsim., p. 449b} [Rusch, f. 225rb ] tuam plumescit accipiter,
interl.|  renovatur quilibet vel gentilis specialiter
expandens alas suas ad austrum ?
interl.|  hoc naturaliter agit accipiter
marg.|  NUMQUID  PER  SAPIENTIAM etc. Dicto per speciem equi quantus sit, quam fortis sanctus contra certamina, incipit per speciem avium quantum contemplatione volat. Per singulos enim annos accipiter pennam veterem nova nascente proiicit. Quid est ergo accipitrem in austro plumescere, nisi quod unusquisque sanctorum factus Spiritus sancti tactus concalescit, et usum vetuste conversationis abiiciens, novi hominis formam sumit. Et est sensus : numquid cuilibet electo tu intelligentiam, quam nec tu habes ex te contulisti ut flante sancto Spiritu cogitationum alas expandit, confitendo aperiat, quatinus pondera vetuste conversationis abiiciat, et virtutum plumas in usum non volatus sumat ? Accipiter tempore austri veteres pennas deponit.
Numérotation du verset Iob. 39,27 
Numquid ad preceptum tuum elevabitur aquila
interl.|  ut ad meum qui quod precipio inspiro

Numquid] aut Weber
et in arduis ponet nidum suum ?
interl.|  in supernis ponit consilium
marg.|  NUMQUID AD  PRECEPTUM  TUUM etc. Hoc loco aquile nomine subtilis sanctorum intelligentia, et sublimis eorum contemplatio figuratur, ad precetum Dei elevatur aquila dum iussionibus divinis obtemperans, in supernis suspenditur fidelium vita. In supernis nidum ponit, quia habitationem mentis sue in abiecta et infima conversatione non constituit.
Numérotation du verset Iob. 39,28 
In petris manet
marg.|  IN PETRIS  MANET. In sacro eloquio cum singulari munero petra nominatur, Christus accipitur cum plurali sancti viri exprimuntur. Unde Petrus : « Vos tamquam lapides vivi ». Aquila itaque in petris manere dicitur, quia in dictis antiquorum et fortium patrum mentis statione collocantur. Possunt etiam petre celestes potestates intelligi, quia velut petre in arduis site ab omni motu quod non arbores mutabilitatis aliene sunt. Vir ergo sanctus perennem angelorum gloriam prestolatur, atque huic mundo hospes illa appetendo que aspicit iam in sublimis figitur.

Cf. 1Cor. 10, 4.
1Pt. 2, 5.
et in preruptis silicibus commoratur, atque inaccessis {t. 2 : Erfurt, f. 225va ; facsim., p. 450a} [Rusch, f. 225va ] rupibus.
marg.|  IN PRERUPTIS  SILICIBUS  COMMORATUR. Qui sunt prerupti silices, nisi illi fortissimi angelorum chori ? Prerupti enim sunt quia pars eorum cecidit, pars remansit qui integri quidem stant per qualitatem meriti sed per numeri quantitatem prerupti. Eodem inaccessas rupes dicit. Cordi enim peccatorum hominum valde inaccessa est caritas angelorum. Sed quisquis ita contemplatione rapitur, ut intentionem suam {t. 2 : Erfurt, f. 225va ; facsim., p. 450a} [Rusch, f. 225va ] iam choris angelorum interserat, non ei sufficit nisi eum etiam qui super angelos est valeat videre.
Numérotation du verset Iob. 39,29 
Inde contemplatur escam,
marg.| Sequitur : INDE  CONTEMPLATUR  ESCAM . Idem ex illis choris angelicis tendit oculum mentis ad gloriam superne maiestatis, quia non visa adhuc esurit qua tandem visa satiatur. Sed quia carne gravati Deum sicuti est videre non possumus, sequitur : E t longe oculi eius prospiciunt. Ac si dicat : sancti intentionis aciem fortiter tendunt, sed nec Deum propinquius aspiciunt, cuius claritatis magnitudinem penetrare non possunt. Sed ipsi predicatores cum auditores suos verbum divinitatis capere non posse conspiciunt, ad sola incarnationis dominice verba vertuntur.
et de longe oculi eius prospiciunt.
interl.|  sed nec quod videt de altis pullis aperit
marg.|
Numérotation du verset Iob. 39,30 
Pulli eius lambent sanguinem
marg.| Unde sequitur : PULLI  EIUS  LAMBENT  SANGUINEM. Ac si diceretur : ipsa quidem divinitatis contemplatione pascitur, sed quia auditores eius divinitatis arcana percipere nequaquam possunt, cognito crucifixi Domini cruore satiantur. Sanguinem lambere est passionis dominice infirma venerari. Sed quia predicatoris anima carne exempta, ad eum mox ducitur qui pro nobis sponte sua in mortem cecidit.
et ubicumque cadaver fuerit statim adest.
interl.|  peccatorum conversio iustorum est refectio, vel Christus iam sedens in celo
marg.|  Sequitur : ET UBICUMQUE  CADAVER  FUERIT  STATIM  ADEST. Ut illud : « Ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur et aquile ». Aliter : omnis qui peccati morte ceciderit, potest cadaver vocari. Sanctus vero predicator ubi peccatores esse considerat, illuc anxie provolat, ut in peccati morte iacentibus lucem vivificationis ostendat. Auditis itaque tot sanctorum virtutibus, beatus Iob obstupuisse intelligitur et sub admirationis terrore siluisse.

Mt. 24, 28.
Numérotation du verset Iob. 39,31 
Et adiecit Dominus et locutus est ad Iob :
marg.|  Nam sequitur : ADIECIT  DOMINUS ET  LOCUTUS  EST AD  IOB. Vir sanctus hac districtione flagelli non estimavit sibi merita augeri, sed vitia resecari que quia in se nulla cognovit, percussum iniuste se credidit, et percutientem arguere est de percussione murmurare. Considerans autem Dominus, quod ea que protulit non ex tumore sed ex qualitate collegerat vite, pie illum increpat dicens : N umquid qui contendit cum deo tam facile conquiescit utique qui arguit deum etc. Ac si apertius diceret : qui tanta de tua actione locutus es cur audita sanctorum vita siluisti ? Me autem fuit arguere de percussione mea an fuerit iusta dubitare. Et vera quidem de te dixisti, sed quo tenderent flagella nescisti, quia si non est, quod corrigas est quo crescat. Narravi de aliis etsi merita novisti, illorum celsitudinem non novisti. Auditis igitur illorum virtutibus si quid potes responde de tuis, sed iustus omnis attendens aliorum bona, quasi de singularitate non superbit.
Numérotation du verset Iob. 39,32 
Numquid qui contendit cum Deo
interl.|  ut tu dubitans an iuste percusserim
tam facile conquiescit ?
interl.|  ut tu vides alios pares alios minores, et quod pena est augmentum meriti
Utique qui arguit Deum debet respondere ei.
interl.|  si potest quod tu his auditis non potes
Numérotation du verset Iob. 39,33 
Respondens autem Iob Domino dixit :
interl.|  qui superavit amicos superatur a Deo
Numérotation du verset Iob. 39,34 
Qui leviter locutus sum 
marg.|  QUI  LEVITER  LOCUTUS  SUM. Ac si diceret : sermonem meum defenderem si hunc cum rationis pondere protulissem. Aut postquam lingua levitate usa convincitur quid restat nisi ut conticendo refrenetur.
respondere 
marg.|  RESPONDERE. Arguitur de silentio, ut prius de locutione, si nescit cur cesus silens tamen veneretur quia a iusto.
quid possum ? Manum meam ponam super os meum.
interl.|  opus teget sermonem hoc de se dicit, et in typo Ecclesie que meritis vite tegit culpas lingue quam nullus potest domare
marg.|  MANUM  MEAM  PONAM  SUPER etc. Id est hoc quod districto iudici de sermone meo me displicuisse considero, ante eius oculos sub velamine recti operis abscondo.
Numérotation du verset Iob. 39,35 
Unum locutus sum
interl.|  quod iustum me credidi
marg.|  UNUM  LOCUTUS  SUM. Loqui nostrum est hominibus occultum sensum aperire. Loqui vero nostrum ad divinas aures est motum mentis etiam expressione actionis ostendere. Beatus vero Iob locutione sua secundo se deliquisse confitetur. Unum enim loqui illicite est res flagello dignas agere. Aliud vero loqui est etiam de flagello murmurare. Et est sensus : rectum quidem me inter homines credidi, sed te loquente et ante flagella pravum et post flagella me regidum inveni.
quod utinam non dixissem,
interl.|  quia te docente didici nullam hominis esse iustitiam
et alterum quibus ultra non addam.
interl.|  quod de flagellis dubitavi quasi minus patiens
marg.|  QUIBUS  ULTRA  NON  ADDAM. Quia iam nunc quanto te loquente subtilius intelligo tanto meipsum humilius investigo. Homo enim vicinior luci sentit quod ante fuit, et quod iam gustat amplius amat, et quod subest iudicat, et quo est dignior sibi videtur indignior, et longe esse quo propior.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 39), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_39)