initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 40

Numérotation du verset Iob. 40,1 
Respondens autem Dominus Iob de turbine {t. 2 : Erfurt, f. 225vb ; facsim., p. 450b} [Rusch, f. 225vb ] ait :
Numérotation du verset Iob. 40,2 
Accinge sicut vir lumbos tuos. Interrogabo te et indica mihi.
marg.|  RESPONDENS  AUTEM  DOMINUS  IOB etc. Quid sit Dominum de turbine respondere, {t. 2 : Erfurt, f. 225vb ; facsim., p. 450b} [Rusch, f. 225vb ] quid beatum Iob lumbos accingere, quid interrogare Dei, quid hominis indicare, primo iam Domini sermone tractatum est.
Numérotation du verset Iob. 40,3 
Numquid irritum facies iudicium meum,
interl.|  dum de tuis meritis contra mea flagella disputas
marg.|  NUMQUID  IRRITUM  FACIES  IUDICIUM  MEUM. Quisquis contra flagella semetipsum defendere nititur, flagellantis iudicium evadere conatur ut Saul.

Cf. Act. 22, 24.
et condemnabis me ut tu iustificeris ?
marg.|  UT  TU  IUSTIFICERIS. Quia sine culpa se feriri scit, ne insolescat corripitur, et ad occulta iudicia revocatur, ut credat iustum quod a Deo fit, etsi causam non videat.
Numérotation du verset Iob. 40,4 
Et si habes brachium sicut Deus ?
interl.|  quia Iob homines superat, eum Deus ad considerandam maiestatem provocat, ut de se nihil sentiat
marg.|  SI  HABES  BRACHIUM. Deum brachium habere est operantem Filium gignere.
Et si voce simili tonas ?
marg.|  SI  VOCE  SIMILI  TONAS. Voce tonare est consubstantialem sibi Filium mundo terribiliter demonstrare.
Numérotation du verset Iob. 40,5 
Circumda tibi decorem et in sublime erigere, et esto gloriosus et speciosis induere vestibus.
interl.|  ipse qui idem est in iudicio, sed conscientia uniuscuiusque ei modificabitur iratus vel placatus
marg.|  CIRCUMDA  TIBI etc. Subaudis : ut ego. Ipse enim circumdat sibi, de quo scriptum est : « Dominus regnavit decorem indutus est ». Ipse apud nos in sublime erigitur, cum nostris mentibus in sua natura esse impenetrabilis demonstratur. Ipse   gloriosus est qui dum seipso perfruitur accedentis laudis indigens non est. Ipse   speciosis induitur   vestibus , quia sanctorum angelorum choros quos condidit, in usum sui decoris assumpsit, et velut quandam vestem gloriosam sibi Ecclesiam exhibet « non habentem maculam aut rugam ». Sed quia speciosarum vestium nomine iustos sibi quomodo adiungat insinuat iniustos etiam quomodo a se disiungat ostendit, dicens :   disperge superbos . Subaudis : ut ego, quia eos et tranquillitatis tempore unitos contra me tolero, et districtus quandoque veniens in meo eos furore dispergo.

Ps. 92, 1.
Eph. 5, 27.
Numérotation du verset Iob. 40,6 
Disperge superbos furore tuo, et confunde eos, et respiciens omnem arrogantem humilia.
marg.|  ET  RESPICIENS  OMNEM  ARROGANTEM  HUMILIA. Ac si dicat : ut ego. Duobus autem modis peccator a Domino respicitur, dum aut a peccato convertitur aut ex peccato punitur. Utrisque autem modis in humilitate arrogans sternitur.

et…eos] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 40,7 
Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo.
marg.|  RESPICE  CUNCTOS  SUPERBOS. Subaudis :ut ego. Superbi enim ex respectu Domini confunduntur, aut hic damnantes crimina, aut illic supplicia de iustitia sentientes. Impiorum vero locus superbia est quia cum scriptum sit : « Initium omnis peccati superbia ». Unde oritur impietas ibi continetur, impius ergo in suo loco conteritur cum ipsa superbia qua se elevat opprimitur.

Sir. (Eccli.) 10, 15.
Numérotation du verset Iob. 40,8 
Absconde eos in pulvere simul,
interl.|  unde dicet nescio vos
marg.|  ABSCONDE  EOS etc. Ac si dicat : ut ego. Superbos enim atque impios iusto iudicio Dominus in pulvere abscondit, quia eorum corda ipsis, que despecto amore creatoris eligunt, terrenis opprimi negotiis permittit. Sed cuncta hec qua intentione premiserit ostendit dicens :
et facies eorum 
interl.|  intentiones cordis
demerge in foveam.
interl.|  quo altius eriguntur in gloria terrena, que est in imo, in barathrum merguntur.
Numérotation du verset Iob. 40,9 
Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
marg.|  ET  EGO  CONFITEBOR. Ac si diceret : si potes terribilia facere, hec que ipse protuli tibi, et non mihi deputa bona omnia que fecisti. Si vero peccantes alios non potes perdere, liquet quod a reatu nequitie tua te non vales virtute liberare. Quia autem premissis verbis Dominus potentiam sue magnitudinis intulit, nunc in sequentibus nequitiam antiqui hostis ostendit, ut bonus famulus et auditis prius virtutibus Domini, sciret quantum diligeret et cognita post calliditate diaboli disceret quantum timeret. Verbum enim sequentibus fideli famulo Dominus cunctas hostis machinationes insinuat, omne quod opprimendo rapit, omne quod insidiando circumvolat, omne quod minando terret, omne quod suadendo blanditur, omne quod desperando frangit, omne quod promittendo decipit. Cuncta ergo tergiversationis eius certamina exorditur dicens :
Numérotation du verset Iob. 40,10 
Ecce Behemoth
interl.| vel Vehemoth
interl.|  minus diligitur ereptio si nescitur periculi magnitudo
quem {t. 2 : Erfurt, f. 226ra ; facsim., p. 451a} [Rusch, f. 226ra ] feci tecum, fenum quasi bos comedet.
interl.|  carnales
interl.|  sed qui parent mundo de sordibus pro minimo est enim
marg.|  ECCE  BEHEMOTH  QUEM  FECI  TECUM. Omnia simul facta dicuntur, quia cum primo fecit celum et terram in substantia simul facta sunt, que de eis originem habent, sed non habent in specie que post sequentibus diebus ostensa sunt sol et luna de celo, virgulta et huiusmodi de terra non sic homo, et Behemoth, quia non alter ex altero. Si ideo simul quia in actione Dei que ex tempore caret, idem diceretur de omnibus sed simul per imaginem sapientie.
marg.|  ECCE  BEHEMOTH  QUE etc. Sub Behemoth nomine antiquum hostem insinuat, iterpretatur autem animal, qui cum homine factus est non unitate temporis, sed cognitione rationis. Quia ergo in cuncta rerum natura nullum rationale animal est nisi angelus et homo, quidquid ratione uti non potest, cum homine factum non est. Dicatur ergo :   Ecce Behemoth quem feci tecum, ut dum homo eum, qui in ratione secum factus est {t. 2 : Erfurt, f. 226ra ; facsim., p. 451a} [Rusch, f. 226ra ] perisse considerat, vicinum sibi casum superbie ex ipsa propinqui sui perditione pertimescat. Sed quia Behemoth cum quo sit factus dictum est, perditur quid agat audiamus.
marg.|  FENUM  QUASI  BOS etc. Boves feno non nisi mundo vescuntur. Fenum ergo sicut bos appetit comedere, quia suggestionis sue dente conterere mundam vitam spiritalium querit, quod quidem prevalet in his qui mundam vitam per studium ducunt, sed ex illa placere Deo non appetunt, hi apud humana iudicia electi sunt, sed apud subtile examen Dei fenum. Quia igitur omnipotens quid hostis noster agat insinuat, nunc quoniam prevaleat innotescit ut calliditatis eius nequicia quo apertius cognoscatur facilius superetur.
Numérotation du verset Iob. 40,11 
Fortitudo eius
interl.|  hoc primo post esum feni, quia postquam spiritum cepit mox ad carnis corruptionem se extendit
in lumbis eius
interl.|  in die ortus, id est conversionis non est precisus umbilicus, id est resecata luxuria
marg.|  Sequitur : FORTITUDO  EIUS  IN  LUMBIS etc. Seminarium coitus viris in lumbis esse, feminis in umbilico perhibetur, quia igitur potestati diaboli uterque sexus valde ex infirmitate luxurie substernitur, et   fortitudo eius in lumbis contra masculos, et virtus illius contra feminas in umbilico perhibetur. Bene autem   in lumbis vel umbilico eius non eorum fortitudo dicitur, quia nimirum eius proprie corpus fiunt, qui suggestionum turpium blandimentis decepti ei per luxurie fluxa succumbunt.
et virtus illius in umbilicis ventris eius.
Numérotation du verset Iob. 40,12 
Stringit caudam suam quasi cedrum,
interl.|  quia tunc cum potestate miracula
marg.|  STRINGIT  CAUDAM etc. Cedri nomine superba pravorum potentia designatur. Cauda autem Behemoth illa antiqui hostis extremitas dicitur, cum vas proprium illum perditum hominem ingreditur qui specialiter Antichristus nuncupatur. Quem quia modo honoribus seculi modo signis et prodigiis ficte sanctitatis in tumore potentie elevare permittitur, recte voce dominica cauda illius cedro comparatur. Sicut enim cedrus arbusta crescendo deserit, ita tunc Antichristus mundi gloriam temporaliter obtinens, mensuras hominum et honoris culmine et signorum potestate transcendet. Bene autem   caudam stringere dicitur, quia tota eius virtus in illo uno damnato homine congesta densatur ut tanto per illum fortia et mira faciat quanto illum collectis viribus instigat. Hoc etiam per se ipsum sine homine agit, prima suggestio eius mollis est, que facile potest conteri sed recepta usu roboratur. Caput est herba, cauda cedrus, dente delectationis vulnerat, cauda stringit et ligat, consensu enim et usu, ita induraverit et excreverit, ut etiam volens non facile queat dissolvi. Illis etiam quos cepit iam proximis morti, gravioras culpas ingerit. Stringit ergo caudam dum per parva vitia in fine deteriores facit. Aliquando receptum, gratia Dei expellit, sed cum expellitur acrius sevit et discerpens exit, tunc enim mentem penis dilaniat cum egredi compellitur, et in hoc   caudam stringere dicitur, sed quia quale sit iniustorum caput dixit, de membris eius sequitur :

stringit] constringit Weber
nervi testiculorum eius perplexi sunt.
interl.|  male impliciti et tecti non possunt solvi
interl.|  quia infirmus nequius incidit
marg.|  NERVI  TESTICULORUM  EIUS etc. Tot testes habet, quot iniquitatis sue predicatores possident.   Testiculorum eius nervi perplexi sunt, quia videlicet predicatorum illius argumenta dolosis assertionibus innodantur, ut recta videantur que perversa suadent nec solvi possunt. Vel testiculi eius sunt qui corda innocentium actionis sue exemplo corrumpunt et suo exemplo alii fetus erroris ministrant, quorum   nervi perplexi sunt et male impliciti dum correctione solvi nequaquam possunt. Vel testiculi sunt prave cogitationes et suggestiones quibus stuprata anima iniquum opus gignit. Harum   nervi id est callida argumenta ita sunt perplexa, ut si quis peccata velit fugere sine aliquo peccati laqueo non possit, nec potest ab uno solvi nisi alio alligatus. Ut si quis iurat alicui si post invenitur grave crimen illius quod velit facere timet prodere ne sit periurus silere ne consentaneus. Vel deserens mundum si non caute a prelato aliquando iubetur agere que sunt mundi, dimittere que sunt Dei. Si obedit Deum deserit, si non obedit Deum in suo prelato contempsit, et iam ad suas voluptates redit. Vel qui pretio ad regimen ecclesiasticum ascenderit, pulsatus tribulatione attendit, quod male intravit sed volens dimittere timet culpam gregis destitutione, volens retinere timet ne gravior sit culpa, quod emit possidere quippe neutrum sine reatibus criminis videt. Si autem sine peccato nullus evadendi est aditus, minora eligantur et perplexitas Behemoth solvitur, dum ad maximas virtutes quis per minora commissa trahitur.
Numérotation du verset Iob. 40,13 
Ossa eius velut fistule aeris cartilago illius
interl.|  debiliores nequius agunt
marg.|  OSSA  EIUS  VELUT  FISTULE  AERIS.   Ossa sunt consilia in quibus eius vis tota, qui non vi sed callide interficit. Per testiculos id est suggestiones aperte noxia inserit, per   ossa quasi ex bono consulit, unde fistulis aeris comparantur que suavitate cantus aures mulcent et cor emolliunt, ita dolosa illius consilia blandum sonum de exterioribus reddunt, que et habere potest homo et bonus esse, et sic cor ad {t. 2 : Erfurt, f. 226rb ; facsim., p. 451b} [Rusch, f. 226rb ] voluptates trahunt ut laudando, quam bene ex se egit ut non debeat aliis subdi ad superbiam intendit, sed durius temptat cum sub specie virtutis quasi infirmus laqueus occultatur. Unde   cartilago eius est quasi lamine ferree.   Cartilago habet speciem ossis sed non firmitatem, id est quedam vitia habent speciem recti sed non virtutem ut sub specie zeli latet ira, et sub mansuetudine dissolutio, per hoc ergo facit sperari premia unde sequuntur supplicia, sed facilius corrigitur que erubescitur, que autem virtus putatur difficilius, unde lamine ferree comparantur. Habet hec belua carnes, habet ossa sed ossa eius quoslibet valentiores in corpore eius accipimus, in quibus dum iniquitas vehementer induraverit, per eos tota corporis compago subsistit. Qui quoniam potestate videri ammiranda appetunt, et tamen auditoribus nonnumquam exhibent lingue dulcedines,   aeris fistule comparantur quia more metalli insensibilis sonum bene loquendi habent sed sensum bene vivendi non habent.
quasi lammine
interl.|  ut videatur quia non est
ferree.
interl.|  ferro cetera metalla conciduntur
marg.|  CARTILAGO. Cartilago ossis speciem habet, sed ossis fortitudinem non habet. Cartilago ergo eius similis ferro dicitur, quia hi qui in eius corpore ad ostensionem virtutum non sufficiunt, contra vocem fidelium acrius accenduntur. Quia enim cum eos se facere signa et prodigia non posse considerant, fideles se illi per crudelitatem probant. Qui recte laminis ferreis comparantur, quia dum circumquaque se in crudelitate dilatare ambiunt, quasi inferri laminas se extendunt, sed Vehemoth iste qui per membra sua extremo tempore, vel per se semper contra electos Dei tanta se arte iniquitatis exercet, cuius nature, cuius sit conditionis, ac si causas tante astutie tanteque fortitudinis redderet, adiunxit :
Numérotation du verset Iob. 40,14 
interl.|  si ergo huic superbienti non pepercit Deus quid fiet superbo homini
marg.|  IPSE  EST  PRINCIPIUM  VIARUM. Unde propheta : « Tu signaculum similitudinis Dei », quid non habet in quo est similitudo imaginaliter, que in eo unum signatur esse essentialiter. Item : « Omne signum paradisi non est simile ei » etc. Agmina etsi excelsa non sunt prelata nec equata. Item : « Omnis lapis pretiosus operimentum tuum », quia omnes angelos ornamentum habuit quos transcendit hunc summum pulvis tament, id est homo Christus vicit cui est et heres quicumque vincit. Vias etenim Dei actiones accipimus. Principium ergo actionum Dei Vehemoth dicitur, quia nimirum cum cuncta crearet, hunc primum condidit quem eminentiorem reliquis angelis fecit. Tot antiqui hostis virtutibus auditis, tanta conditionis eius magnitudine cognita quis non percussione desperationis succumbat ? Sed quia elationem nostram ostensa hostis potentia reprimit, etiam infirmitatem nostram fovet adiungens.

Cf. Ez. 28, 12.
Cf. Ez. 31, 8.
Ez. 28, 13.
qui fecit eum
interl.|  multum potest ex conditione sed reprimitur ab auctore
applicabit gladium eius.
interl.|  omne quod applicatur in seipso reducitur
marg.|  QUI  FECIT  EUM etc. Gladius Vehemoth ipsa nocendi malitia est, sed ab eo a quo bonus per naturam factus est, eius gladius applicatur, quia eius malitia divina dispensatione restringitur, ne ferire tantum mentes hominum quantum appetit permittatur.
Numérotation du verset Iob. 40,15 
Huic montes herbas ferunt,
interl.|  ex successu huius seculi procedit elatio et desideria multa et cure quasi fenum quo fames diaboli pascitur
marg.|  HUIC  MONTES  HERBAS  FERUNT. Que est herba montium nisi voluptas fluxa que ex corde gignitur superborum ? Elati namque seculi huic Vehemoth herbas ferunt, quia suas illi offerunt fluxas et lubricas voluptates, et ex eo illum reficiunt quod nequiter operantur.
omnes bestie agri
interl.|  quia cor superborum omni vitio substernitur
ludunt
interl.| vel ludent

ludunt] ludent Weber
ibi.
marg.|  OMNES  BESTIE  AGRI  LUDUNT  IBI. Bestie immundi spiritus sunt ager mundus. Agri vero   bestie in herbis montium   ludunt , quia proiecta de superioribus in hoc mundo demonia pravis superborum operibus delectantur. Sed quia audivimus quid iste Vehemoth comedat nunc audiamus ubi interim per pravum desiderium requiescat.
Numérotation du verset Iob. 40,16 
Sub umbra dormit
interl.|  ubi nihil eum commovet
interl.|  solis calore recedente fit umbra, id est torpor et frigiditas peccati, quies diaboli
in secreto calami,
interl.|  ubi species quasi cortex arboris sed non soliditas
marg.|  SUB  UMBRA  DORMIT  IN  SECRETO etc. Hoc loco appellatione calami mentes secularium temporali glorie dedite designantur. Qui tanto apud semetipsos intus inanescunt, quanto alti et nitidi exterius ostenduntur, quia dum ad exteriorem gloriam per superficiem tendunt, et defluunt nulla intus firmitate solidantur.   In secreto ergo   calami dormire perhibetur, quia quorum studia ad appetitum temporalis nitoris atque altitudinis commovet, corda eorum quasi quietus tenet. Dormire enim in cordibus sanctorum non potest, quia etsi quando in eis ad breve momentum se collocat, ipse eum celestium desideriorum estus fatigat, et quasi totiens ut recedat pungitur quotiens ab eis amore intimo ad eterna suspiratur.
et locis humentibus.
interl.|  ubi bene vestigia imprimunt, ubi pes labitur
marg.|  IN  LOCIS  HUMENTIBUS. Loca humentia sunt terrenorum hominum mentes, quas humor carnalis concupiscentie, quia replet fluidas facit. Loca quoque humentia sunt opera voluptuosa vel membra genitalia. Quod si ita est, quid aliud locis humentibus nisi luxuria designatur, ut et per calamum superbia glorie, et per loca humentia luxuria corporis designatur. Hec duo nimis dominantur in homine. Unum est spiritus, alterum carnis.
Numérotation du verset Iob. 40,17 
interl.|  si hec mala iusti increpat occurrunt aliqui ne alii corrigantur
marg.|  PROTEGUNT  UMBRE  UMBRAM  EIUS. Umbre sunt diaboli. Omnes iniqui qui dum imitationi iniquitatis eius {t. 2 : Erfurt, f. 226va ; facsim., p. 452a} [Rusch, f. 226va ] inserviunt quasi ab eius corpore imaginis speciem trahunt. Sicut autem umbre eius sunt pluraliter reprobi ita singulariter umbra eius est unusquisque peccator. Sed umbre Behemoth istius umbram eius protegunt, dum peccatores qui in quo sibi male conscientii sunt, in eo et alium peccantem defendunt.
circumdabunt eum salices torrentis.
marg.|  CIRCUMDABUNT  EUM. Per sterilitatem salicum vita peccantium qui verbis virescunt sine fructu signatur. Per torrentem huius mortalis vite cursus expimitur. Circumdant ergo Behemoth salices torrentis, quia amatores vite mortalis a bonis actibus quasi a fructibus alieni tanto illi artius inherent, quanto eos largius delectatio transitorie voluptatis infundit, hos enim quasi in radicibus torrentis rigat, dum in suis cogitationibus amor vite carnalis inebriat. Sed quia quid ei a suis clientibus impendat audivimus nunc etiam quid in illis agat audiamus.
Numérotation du verset Iob. 40,18 
Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,
marg.|  ABSORBEBIT  FLUVIUM. Nomine fluvii decursio humani generis signatur. Appellatione Iordanis hi qui iam imbuti sunt sacramento baptismatis, quia in hoc flumine contigit sacramentum baptismatis inchoari. Quia igitur humanum genus in ima defluens, usque ad redemptoris tempora quasi quemdam in se fluvium traxit, bene nunc subditur : E  t non mirabitur . Neque enim pro magno diabolus habuit quod infideles tulit. Quia vero post mediatoris adventum quosdam qui recte vivere negligunt etiam fideles rapit recte subiungitur :
et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
marg.|  ET  HABET  FIDUCIAM. Vel qui fidem veritatis cognoverunt sed vivere fideliter negligunt fluvius dici possunt, quia videlicet deorsum fluunt,   Iordanis descensio eorum dicitur. Sunt etiam nonnulli qui vias veritatis appetentes, semetipsos abiiciunt atque a vite veteris elatione descendunt. Et est sensus : absorbebit fluvium, quia pro magno non estimat cum eos devorat, qui per ipsa sue vite studia deorsum currunt, sed illos magnopere rapere nititur, quos despectis terrenis studiis iungi iam celestibus contemplatur. Sed contra hunc consolationis adiutorium prestat is de quos subditur :

et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 40,19 
In oculis eius quasi hamo capiet eum,
interl.|  acutis verbis explorationem diaboli per miracula divinitatem odorantis pertulit dicens : « Non in solo pane vivit homo » etc.
marg.|  IN  OCULIS  EIUS. Cum Behemoth insidias, atque effrenatas vires unde terret indicasset, filii sui unde refovet commendat adventum, et quo ab illo ordine Behemoth iste sit pereundus insinuat qui de se in nece diaboli hamum fecit. Assumpsit enim corpus, ut in eo Behemoth quasi escam suam mortem carnis appeteret, sed ibi erat divinitas que raptoris faucem perforaret.   In oculis autem suis   hamo captus est, quia et novit et momordit, et prius cognoscendo confessus, confitendo pertinuit, et tandem post non timuit, cum in illo quasi escam propriam mortem carnis esuriret. Igitur quia caput nostrum quid per se fecit dictum est, nunc per membra sua quid faciat sequitur.

Dt. 8, 3 ; Mt. 4, 4 ; Lc. 4, 4.
et in sudibus perforabit nares eius.
marg.|  ET  IN  SUDIBUS. Per   nares odor trahitur, et ducto flatu hoc agitur, ut res etiam que longe est posita cognoscatur. Naribus ergo Behemoth callide eius insidie designantur, per quas sagacissime nititur occulta cordis nostri bona cognoscere, et hoc pessima persuasione dissipare. In   sudibus itaque Dominus noster   nares eius perforat, quia callidas eius insidias acutis sanctorum sensibus penetrans enervat. Sed quia Behemoth est per varia fraudium argumenta distenditur, adhuc iuncto et alio nomine notatur.
Numérotation du verset Iob. 40,20 
An extrahere poteris Leviathan hamo,
interl.|  de aquis humani generis
interl.|  ut ego qui Filium mitto
marg.|  Nam sequitur : AN  EXTRAHERE  POTERIS. Leviathan additamentum eorum dicitur, hominum scilicet quibus semel culpam prevaricationis intulit et hanc usque ad eternam mortem quotidie pessimis suggestionibus extendit. Potest etiam per irrisionem vocari Leviathan, primo itaque homini divinitatem se additurum perhibuit, sed immortalitatem tulit. Additamentum ergo hominum per irrisionem dici potest, quibus dum hoc quod non erant, addere spopondit etiam hoc quod erant fallendo subtraxit. Sed hamo captus est, quia in redemptore nostro dum per satellites suos escam corporis momordit, divinitatis illum aculeus perforavit. Huius hami linea illa est per evangelium patrum propago memorata, qua iste hamus in hec profunda aquarum mire suspensus est, ubi cetus aperto ore pene omnes vorabat. In extremo linee hamus est Christus.
et fune ligabis linguam eius ?
interl.|  quod si aperte iam non est potens per insidias mordet Dominus ponit circulum in naribus eius
marg.|  ET  FUNE  LIGABIS. Quia fune peccata signantur per prophetam dicitur : « Ve qui trahitis iniquitates in funiculis vanitatis ». Iniquitas in funiculis trahitur, dum per augmentum culpa protelatur. Rursum fune fides exprimitur Salomone attestante : « Funiculus triplex difficile rumpitur », quia fides que de cognitione Trinitatis ab ore predicantium texitur, fortis in electis permanens in solo reproborum corde dissipatur. Hic itaque funis nomine, sive peccatum, sive fidem nihil obstat intelligi. Incarnatus enim Dominus   fune Leviathan linguam ligavit, quia in similitudine carnis peccati apparens de peccato damnavit peccatum, et omnia eius errorum predicamenta damnavit. Vel   fune Leviathan lingua constringitur, quia dum per predicatores sanctos in mundo fides innotuit, erumpere mundi doctrina cessavit.

Is. 5, 18.
Qo. (Ecl.) 4, 12.
Numérotation du verset Iob. 40,21 
Numquid pones circulum in naribus eius,
interl.|  potentia iudicii insidie eius coartant
marg.|  NUMQUID  PONES  CIRCULUM. Per nares insidie, per   circulum divine virtutis omnipotentia signatur. Circulus ergo ei   in naribus ponitur, dum circumdata protectionis superne fortitudine eius sagacia retinetur, ne contra infirmitates hominum tantum prevaleat, quantum preditionis argumenta latentur explorat. Potest etiam circuli nomine occulti iudicii adiutorium designari. Unde circulus dicitur potestas iudicii, quia undique stringit sicut falx, quia intra se colligit et nullatenus evitatur.
et
interl.| vel aut
armilla perforabis maxillam eius ?
marg.|  ET  ARMILLA  PERFORABIS  MAXILLAM. Ab intellectu circuli   armilla {t. 2 : Erfurt, f. 226vb ; facsim., p. 452b} [Rusch, f. 226vb ] non discrepat, quia ipsa quoque hoc ubi ponitur ambigendo constringit. Armilla ergo Dominus maxillam Leviathan perforat, quia misericordie sue potentia, sic malitie antiqui hostis obviat, ut aliquando eos etiam quos iam cepit amittat, et quasi ab ore illius cadunt, quia post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt. Vel in ore habet non eum qui peccat sed eum qui temptat sed perforata est   maxillam, quia unde conterit iustos inde eos perdit, quia sic humiliantur in bonis ut Paulus.
Numérotation du verset Iob. 40,22 
Numquid {t. 2 : Erfurt, f. 226vb ; facsim., p. 452b} [Rusch, f. 226vb ] multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?
interl.|  scilicet ut mihi
marg.|  Sequitur : NUMQUID  MULTIPLICABIT  AD. Subaudis : ut mihi. Si ad personam Filii hec referantur incarnatio et mollia loquabatur cum diceret : « Scimus quod est Filius Dei » et « si eiicis nos mitte nos in gregem porcorum ». Vel ad Dominum preces multiplicat, cum extremo die iudicii iniqui, qui eius corpus sunt sibi parcere deprecantur.

Cf. Mc. 1, 24 ; Lc. 4, 34.
Mt. 8, 31.
Numérotation du verset Iob. 40,23 
Numquid feriet tecum
interl.|  ut mecum
pactum,
marg.|  NUMQUID  FERIET  TECUM  PACTUM. Subaudis : ut mecum. In pacto discordantium partium voluntas impletur, ut ad votum suum queque perveniat, et iurgia desiderato fine concludat. Antiquus itaque hostis a Dei innocentia malitia sua discordat, sed ab eius iudicio etiam discordando non discrepat. Nam iustos semper malivole temptare appetit, sed tamen hoc Dominus vel misericorditer fieri vel iuste permittit. Hec ergo temptationis licentia   pactum vocatur, in qua et desiderium temptatoris agitur, et tamen per eam miro modo voluntas iusti redemptoris impletur.
et accipies eum servum sempiternum ?
marg.|  ET  ACCIPIES  EUM. Subaudis : ut ego. Ex pacto quod cum Domino ferire dicitur, servus accipi perhibetur, quia inde obtemperat nutibus divine potentie, unde exercet iram nequissime voluntatis sue. Servus ergo ex pacto est, quia dum voluntatem suam implere permittitur, a superni consilii voluntate ligatur, ut electos Dei volens temptet et temptando nesciens probet. Notandum autem est quod a Domino non solum servus sed sempiternus servus accipi dicitur. Leviathan ergo post presentis vite terminum, cum suo corpore flammis tradetur, quos scilicet cruciatus dum iusti conspiciunt in Dei laudibus crescunt, quia in se cernunt donum quo remunerati sunt, et in illis inspiciunt supplicium quod evaserunt. Igitur si utilitati iustorum, et hic Leviathan istius temptatio, et illis damnatio proficit sempiternus servus est, dum Dei laudibus nesciens servit, et illic enim pena iusta et hic voluntas iniusta.
Numérotation du verset Iob. 40,24 
Numquid illudes ei quasi avi,
interl.|  animal est dum per luxuriam temptat, serpens dum per malitiam, avis dum per superbiam
marg.|  NUMQUID  ILLUDES  EI. Adversarius noster prius Behemoth, postmodum Leviathan dicitur, nunc   avi in perditionis sue illusione comparatur. Behemoth autem quod belua interpretatur, quia ad speciem celestium nulla iam respiratione se erigit, bruto sensu belua est draco per nocendi malitiam. Avis quia de nature sue subtilitate superbe extollitur. Huic quasi avi Dominus illusit, dum ei in passione unigeniti sui ostendit escam, sed laqueum abscondit. Vidit quod ore perciperet, sed non vidit quod guttur teneret, et more avis illusus, divinitatis eius laqueum pertulit, dum humanitatis eius escam momordit.
aut ligabis illum ancillis tuis ?
interl.|  in seipso cuius pestis artatur, vel in membris que terrore restringuntur
marg.|  AUT  LIGABIS  ILLUM. Subaudis : ut ego. In servis etsi despecta est conditio, virilitas viget. In ancillis autem cum conditione pariter sexus iacet. Bene autem Leviathan non servis sed ancillis ligare se asserit, quia ad redemptionem nostram et suos contra mundi superbiam predicatores mittens, relictis sapientibus, insipientes, relictis fortibus debiles, relictis divitibus pauperes elegit. Sed quia quos contra eum Dominus mittat insinuat nunc etiam quid ipsi agant qui mittuntur adiungit.
Numérotation du verset Iob. 40,25 
Concident eum amici ? Divident illum negotiatores ?
marg.|  CONCIDENT  EUM  AMICI. Leviathan totiens conciditur quotiens divini verbi gladio sua ab illo membra separantur. Ipsos autem amicos nominat quos superius ancillas vocat, ipsos etiam negotiatores appellat. Sancti etiam predicatores prius ancille sunt per formidinem post   amici per fidem. Ad extremum negotiatores dum predicationem prerogant et apostolis fidem reportant.
Numérotation du verset Iob. 40,26 
Numquid implebis sagenas pelle 
interl.|  stultis
eius,
marg.|  NUMQUID  IMPLEBIS  SAGENAS. Per   sagenas, vel   gurgustium piscium , Ecclesie fidelium qui unam catholicam faciunt designantur, que ex omni genere piscium congregant, quia malos cum bonis, superbos cum humilibus, iracundos cum mitibus, fatuos cum sapientibus capiunt. In pelle vero Leviathan istius, que est exterius subditi ad hec extrema servientes.   Capite autem prepositi designantur. Dicit ergo :   Numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius . Subaudis : ut ego. Qui intra Ecclesiam fidelium prius quasi pellem diaboli extremos atque infimos colligo, post modicum caput illius, id est prudentes mihi adversarios subdo. Prius enim collegit indoctos, postmodum philosophos.
et gurgustium piscium capite
interl.|  prudentibus
illius ?
Numérotation du verset Iob. 40,27 
Pone super eum manum tuam,
marg.|  PONES  SUPER  EUM. Id est : ut ego. Qui forti illum potentia reprimens, non plus quam expediat sevire permissum est, vel manum super eum ponere est virtutis potestate superare, ut sit sensus : Numquid illum virtute propria reprimis ?
memento belli,
interl.|  si vires diaboli bene attendis, quot modis nocet non murmuras de his que pateris, quia prosunt et ab eo liberant
nec ultra addas loqui.
marg.| Unde subditur : MEMENTO  BELLI  NEC  ULTRA. Ac si diceretur : si occulti hostis contra te bellum consideras, quidquid a me pateris non accusas. Divine enim dispensationis medicamine agitur, ut exterioribus doloribus internum vulnus adunatur, et flagellorum sectionibus repellatu,r ea que mentem occupare poterat interior putredo vitiorum, quia vero Leviathan de divina misericordia falsa sibi promissione blanditur.
Numérotation du verset Iob. 40,28 
Ecce spes eius frustrabitur eum,
marg.|  Sequitur : {t. 2 : Erfurt, f. 227ra ; facsim., p. 453a} [Rusch, f. 227ra ] ECCE  SPES  EIUS  FRUSTRABITUR etc. Quod sic de eo debet intelligi, ut referri etiam ad corpus illius possit, quia iniqui qui districtionem divine iustitie non metuunt in cassum sibi de misericordia blandiuntur, moxque ad consolationem nostram futurum eius interitum pronuntiat.
et videntibus cunctis precipitabitur.
marg.|  ET  VIDENTIBUS etc.   Cunctis videntibus precipitabitur, quia eterno iudice terribiliter apparente, astantibus legionibus angelorum atque electis omnibus ad hoc spectaculum deductis ista belua crudelis in medium captiva deducitur, et iam cum corpore suo, id est cum reprobis omnibus eternis incendiis mancipabitur. Et bene   videntibus cunctis precipitabitur, quia visa mors eius tunc gaudium exhibet cuius vita nunc toleratur. Sed nequeramus dicentes : Domine qui Leviathan istum esse tante fortitudinis non ignoras, eum in certamine nostre infirmitatis cur suscitas ? Adiunxit :




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 40), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_40)