initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 41

Numérotation du verset Iob. 41,1 
marg.|  NON  QUASI  CRUDELIS. Et velut si mox a nobis rationis causa quereretur. Quomodo eum non quasi crudelis suscitas quem scimus ? Quia tantos invadere et devorare permittis.

1 illum] eum Weber
quis enim resistere potest vultui meo ?
interl.|  quos eligo possum eripere
marg.|  Subiungit : QUIS  ENIM  RESISTERE  POTEST etc. Ac si dicat : non enim quasi crudelis suscito, quia de eius fortitudine et electos meos potenter eripio. Propter hanc enim potentiam dictum est :   Quis enim resistere potest vultui meo  ? Et rursum superbos non iniuste sed rationabiliter damno. Ad hoc enim refertur.
Numérotation du verset Iob. 41,2 
Quis ante dedit mihi ut reddam ei ?
marg.|  QUIS  ANTE  DEDIT. Ac si dicat : ad parcendum reprobis nulla ratione compellor, quia eis debitor ex sua actione non teneor.
Omnia que sub celo sunt, mea sunt.
marg.|  OMNIA  QUE  SUB  CELO  SUNT etc. Liquet quod et   ea que sub celo sunt et que super celos sunt eius voluntati serviunt. Sed quia de Leviathan loquitur, qui iam non etherei celi sede continetur, cuncta que sub celo sunt asserit sua esse, ut eum quoque qui de celo cecidit sue edoceat potestati servire. Ac si dicat : Leviathan iste beatitudinem quidem meam perdidit, sed Dominum non evasit.
Numérotation du verset Iob. 41,3 
Non parcam ei verbis potentibus et ad deprecandum compositis.
marg.|  NON  PARCAM  EI etc. Hic de eius corpore, id est iniquis omnibus intelligitur. Sunt namque nonnulli intra Ecclesiam qui prolixas ad Deum preces habent, sed vitam deprecantium non habent. Per hoc autem quod verba potentia ad deprecandum composita referuntur, aperta inanitas orationis intelligitur et ostenditur. Veraciter namque orare, est amaros in oratione gemitus vel in compunctione gemitus, et non composita verba resonare.

ei] + et Weber
Numérotation du verset Iob. 41,4 
Quis revelabit
interl.|  quanto magis frangitur tanto temptat subtilius sed Dominus revelat

revelabit] revelavit Weber
faciem indumenti eius,
marg.|  QUIS  REVELAVIT etc. Subaudi : nisi ego ? Leviathan aliter religiosos, aliter huic mundo deditos temptat. Nam pravis mala que desiderant aperte obiicit, bonis autem latenter insidians sub specie sanctitatis illudit, et in eo quod iniquitatis opus mollitur, sepe specie sanctitatis induitur. Et nisi per Dei gratiam simulationis eius detegi indumenta non possunt, qui servorum suorum mentibus gratiam subtilissime discretionis inspirat, ut revelata malitia, faciem eius nudam videant quam coopertam ille sub habitu sanctitatis occultat.
et in medium oris eius quis intrabit ?
marg.|  ET  IN  MEDIUM  ORIS  EIUS etc. Subaudis : nisi ego ? Qui per discretas electorum mentes suggestionum eius verba discutio, et non ita hec esse ut sonuerunt manifesto. Bonum namque videntur promittere, sed ad perditum finem trahunt.   In medium ergo   oris eius intrare est calliditatis eius verba penetrare, ut nequaquam pensetur quid resonent, sed quod intendant. Intrare Adam   in medium oris eius voluit quando intentionem persuasionis illius caute pensare neglexit.
Numérotation du verset Iob. 41,5 
Portas
interl.|  per quas intratur ad videndum eum quasi in sua potestate
vultus eius 
marg.|  PORTAS  VULTUS  EIUS etc. Porte vultus eius sunt iniqui doctores, per quos via perditionis aperitur, quas Dominus aperit, quia electis suis hypocritarum mentes comprehensibiles facit. Et quia Antichristus veniens ipsas etiam summas huius seculi potestates obtinebit, qui conabitur ad se corda hominum ei missis predicatoribus trahere et commotis potestatibus inclinare.
quis aperiet ? Per gyrum dentium eius formido.
marg.|  Sequitur : PER  GYRUM  DENTIUM  EIUS  FORMIDO. Hos et dentes quos superius portas vocavit. Perversi etenim predicatores porte eius sunt, quia ingressum perditionis aperiunt. Dentes eius sunt, quia eos quos in errore capiunt, a veritatis soliditate confringunt, quorum predicatio facile despici poterat, sed hanc adiunctus secularium potestatum terror exaltat.   Per gyrum ergo   dentium eius formido est. Ac si aperte diceretur : idcirco isti perversi predicatores aliquos suadentes conterunt, quia sunt circa ipsos alii qui infirmorum mentes terrentes affligunt.
Numérotation du verset Iob. 41,6 
Corpus illius quasi scuta fusilia,
interl.|  dura contra iacula sed suo lapsu fragilia
marg.|  CORPUS  EIUS etc. Omne vas quod fusile est, durum quidem est sed cum labitur fragile esse solet. Corpus ergo Leviathan, id est omnes iniqui qui per obstinationem duri sunt, sed per vitam fragiles scutis fusilibus comparantur, qui ne ad se corripientium verba perveniant, quasi contra adversantium iacula scuta defensionum parant.
marg.|  COMPACTUM  SQUAMIS etc. Corpus diaboli, id est reprobi, cum de iniquitate sua corripitur, quibus valet tergiversationibus se excusare conatur, et quasi quasdam defensionis squamas obiicit ne transfigi sagitta veritatis possit.

compactum] et praem. Weber
Numérotation du verset Iob. 41,7 
Una uni coniungitur,
interl.|  quia sibi timet dum simul increpatur
et ne spiraculum quidem incedit per eas.
marg.|  UNA  UNI  CONIUNGITUR etc. Iste squame peccantium ne ab ore predicantium aliquo vite spiraculo penetrentur, et {t. 2 : Erfurt, f. 227rb ; facsim., p. 453b} [Rusch, f. 227rb ] obdurate sunt, et coniuncte. Quos enim similis reatus concordi pertinacia sociat, etiam defensio perversa constipat, ut de facinoribus suis alterna se invicem defensione tueantur, et dum iniquitatibus suis superba defensione se protegunt sancte exhortationis spiracula ad se nullatenus intrare permittunt.
Numérotation du verset Iob. 41,8 
Una adherebit alteri et tenentes se nequaquam separabuntur.
marg.|  UNA  ADHEREBIT  ALTERI etc. Qui enim divisi corrigi poterant, iniquitatum suarum pertinacia uniti perdurant,   et tenentes se separari nequeunt, quia eo ad defensionem suam vicissim constricti sunt, quo se sibi per omnia similes esse meminerunt. Descripto autem corpore ad caput quid agat extremo tempore sermo reducitur.

adherebit alteri] alteri adherebunt Weber
Numérotation du verset Iob. 41,9 
Sternutatio eius
interl.|  extrema commotio per Antichristum
splendor ignis,
interl.|  lucens miraculis
marg.|  STERNUTATIO  EIUS etc. In sternutatione inflatio a pectore exsurgit, que cum apertos ad emanandum poros non invenit, cerebrum tangit et congesta per nares exiens totum caput protinus concutit. In hoc itaque Leviathan corpore, id est in malignis spiritibus sive in reprobis hominibus, inflatio surgit a pectore, dum elatio se erigit ex seculi potestate, que velut ad emanandum poros non invenit, quia in hoc quod contra iustos extollitur disponente Deo quantum appetit, prevalere prohibetur. Exsurgens autem cerebrum tangit, et concutit quia collecta elatio Satane caput turbat, dum ipsum auctorem malignorum spirituum per Antichristum in persecutionem fidelium excitat. Tunc congesta inflatio eius nares egreditur, quia tota superbie eius iniquitas apertis malitie flatibus demonstratur. Et quia eius tyrannidi sapientes mundi adherent.
et oculi eius 
interl.|  cuius sapientes mundi sunt consiliarii
ut palpebre diluculi.
interl.|  promittentes meliora ut serpens in paradiso
marg.|  Sequitur : OCULI  EIUS etc. Per oculos qui inherentes capiti utilitati visionis inserviunt, non immerito eius consiliarii designantur, qui dum perversis machinationibus que qualiter agenda sunt prevident malignis eius operariis quasi ostensum iter pedibus prebent, qui palpebris diluculi comparantur. Palpebras diluculi extremas horas noctis accipimus, in quibus quasi nox oculos aperit dum venture lucis iam initia ostendit. Prudentes igitur seculi malitie Antichristi perversis consiliis inherentes quasi palpebre sunt diluculi, quia fidem quam in Christo inveniunt quasi errorem noctis asserunt, et venerationem Antichristi veram esse mane pollicentur. Spondent se tenebras repellere, et veritatis lucem signis clarescentibus nuntiare.
Numérotation du verset Iob. 41,10 
De ore eius lampades procedunt
marg.|  Ideo sequitur : DE  ORE  EIUS etc. Qui provident oculi, qui autem predicant os vocantur. Sed de hoc ore lampades exeunt, quia mentes audientium ad amorem perfidie accendunt, et unde quasi per sapientiam lucent, inde per nequiciam concremant.
sicut tede ignis accense.
marg.|  SICUT  TEDE  IGNIS. Teda dum accenditur, odorem suavem quidem habet, sed lumen obscurum, ita predicatores Antichristi quia sanctitatis speciem sibi arrogant, opera iniquitatis exercent, quia etsi blandum est quod redolent, sed nigrum quod lucent. Olent per simulationem iustitie, sed obscurum ardent per nequitie perpetrationem.
Numérotation du verset Iob. 41,11 
De naribus eius
interl.|  pro his certior visus caligat in electis
procedit fumus,
interl.|  qui et electorum oculos turbat sed non excecat
marg.|  DE  NARIBUS  EIUS  PROCEDIT etc. Oculorum quippe acies fumo sautiatur.   Fumus ergo   de naribus eius procedere dicitur, quia de miraculorum eius insidiis caliginosa dubietas etiam in electorum corde generatur. Bene autem in hac fumi caligine ipse etiam animarum fervor exprimitur, cum subinfertur :
sicut olle succense atque ferventis.
marg.|  SICUT  OLLE etc. Velut olla fervens est unaqueque anima tunc cogitationum suarum impetus quasi spumas undarum ardentium sustinens, quas et ignis zeli commovet et ipsa temporalis oppressio more olle intrinsecus clausas tenet. Vel de naribus eius procedere fumus asseritur, cuius noxiis inspirationibus prava in humanis cordibus cogitatio nascitur, per quam acies mentis obtunditur, cuius fumi vim exprimit cum subiungit : S  icut olle succense atque ferventis . Olla enim succenditur, cum mens humana maligni hostis suasionibus instigatur. Olla autem fervet, cum iam etiam per consensum in desideriis prave persuasionis accenditur, et tot undas quasi fervendo proiicit, per quas nequitias usque ad interiora opera extendit, quod adhuc apertius exequitur.
Numérotation du verset Iob. 41,12 
halitus eius prunas ardere facit
marg.|  HALITUS  EIUS etc. [a] Quid prunas nisi succensas in terrenis concupiscentiis reproborum mentes ad illicita inflammantes appellat ? [b] Tanto igitur halitu in prunis flat, quanto annisu suggestionis occulte humanas mentes ad illicita inflammat.

[a] Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 33, cap. 38.1-8, CCSL 143B, p. 1730 : « Quid enim prunas nisi succensas in terrenis concupiscentiis reproborum hominum mentes appellat? Ardent enim cum quodlibet temporale appetunt, quia nimirum urunt desideria quae quietum uel integrum esse animum non permittunt. Totiens igitur leuiathan halitus prunas accendit, quotiens eius occulta suggestio humanas mentes ad delectationes illicitas pertrahit. […] ». [b] Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 33, cap. 38.19-21, p. 1731 : « Tanto igitur leuiathan iste halitu in prunis flat, quanto annisu suggestionis occultae humanas mentes ad illicita inflammat ».
halitu] corr. cum Greg., habitu Rusch annisu] corr. cum Greg., a visu Rusch
et flamma de ore eius egreditur.
marg.|  ET  FLAMMA etc. Flamma oris eius est ipsa instigatio occulte locutionis.
Numérotation du verset Iob. 41,13 
In collo eius morabitur fortitudo,
marg.|  IN  COLLO  EIUS etc. Collo Leviathan elationis extensio designatur, quia contra Deum se erigens cum simulatione sanctitatis, etiam tumore potestatis extollitur.   In collo autem   eius fortitudo demorari dicitur, quia elationi illius etiam subiuncta potentia suffragatur. Nam quidquid superbe tunc extollitur, etiam cum virtute secularis potentie exequitur. Et quia qui perversis moribus amicitiis eius innotescit, prius mentis divitias amittit.
interl.|  prius bona subtrahit vires minuit et tunc notitiam sue iniquitatis infundit
marg.|  Sequitur : ET  FACIEM  EIUS  PRECEDIT etc.   Per faciem notitia designari solet. Leviathan ergo   faciem egestas antecedit, quia negligentia mentes ante temptando virtutibus spoliat, quam eius insidias is qui temptatur agnoscat per hoc ergo quod dictum est   : In collo eius morabitur fortitudo. Virtus violentie ostenditur {t. 2 : Erfurt, f. 227va ; facsim., p. 454a} [Rusch, f. 227va ] per hoc vero quod subditur :   Et faciem illius precedit egestas . Fraudis subitilitas designatur. Vel   faciem eius precedit , quia postquam in illo damnato homine quem assumet appareat, a sancta Ecclesia miraculorum divitie subtrahuntur. Nam cum prophetia absconditur curationum gratia auferetur.

precedit] precedet Weber
Numérotation du verset Iob. 41,14 
Membra carnium
marg.|  MEMBRA  CARNIUM etc. Carnes Leviathan sunt omnes reprobi qui ad intellectum spiritalis patrie per desiderium non assurgunt. Membra vero carnium sunt hi qui eisdem perverse agentibus et sese ad inquitatem precedentibus coniunguntur, ac sic reproborum unitas bonorum vitam tanto durius premit quanto se ei per collectorum durior opponit. Sed quid tandem contra hunc divina clementia faciat adiungit.
eius coherentia sibi,
marg.|  COHERENTIA. Sed si dividerentur ut mare, Israel ad terram promissionis transiret, ut sicut perniciosum est si unitas desit bonis, ita perniciosius si non desit malis.
mittet contra eum fulmina,
interl.|  sed ne inde terreamur subdit
et ad locum alium non ferentur.
marg.|  MITTET  CONTRA  EUM etc. Appellatione fulminum, tremende extremi iudicii sententie designantur, quia quos feriunt in perpetuum incendunt. Que   ad locum alium non ferentur, quia igne suo non grava sed paleas incendunt. Sed quia Leviathan istum pena non corrigit sequitur :
Numérotation du verset Iob. 41,15 
Cor eius indurabitur quasi lapis,
marg.|  COR  EIUS  INDURABITUR. Cor antiqui hostis ut   lapis indurabitur , quia nulla umquam conversionis penitentia mollietur. Qui quia solis ictibus eterne ultionis aptabitur apte subinfertur :

quasi] tamquam Ed1455 Ed1530 Rusch
et stringetur quasi malleatoris incus.
marg.|  ET  STRINGETUR  QUASI. Ad hoc   incus statuitur ut crebris ictibus feriatur. Leviathan ergo ut malleatoris incus stringetur, quia inferni vinculis coartabitur, ut eterni supplicii continua percussione tundatur. Incude alia vasa formantur, sed ipsa tot ictibus in aliud vas non transfertur.
Numérotation du verset Iob. 41,16 
Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,
interl.|  apparuit angelis, id est predicatoribus quod ex sequenti precipitur subdit enim predicatum est gentibus
marg.|  CUM  SUBLATUS  FUERIT etc. Futurum pro preterito posuit. Leviathan enim ab arce beatitudinis cadente, in ruina eius etiam electi angeli expaverunt, ut cum istum superbie lapsus eiiceret, illos ad robustius standum timor ipse solidaret, et purgati sunt quia isto cum reprobis legionibus exeunte electi soli remanserunt. Vel si pro futuro legatur predicatores angelos dicit, qui cum sublatus fuerit timebunt, quia cum iudicii turbine rapitur, hi qui in corporibus reperiri poterunt, immenso terrore concussi etiam superne patrie nuntii contremiscunt. Et quia in eis hoc pavore excoquitur, si qua in eis inesse potuit levium rubigo vitiorum apte subdidit :
et territi purgabuntur.
marg.|  ET  TERRITI  PURGABUNTUR. A districto iudice non possunt, qui in carne sunt, tanto terrore non concuti, cum omnia elementa quatiuntur, sed tamen mentes eorum spes propinqui regni letificat. Interim autem quid agat, sequitur :
Numérotation du verset Iob. 41,17 
Cum apprehenderit eum gladius,
marg.|  CUM  APPREHENDERIT  EUM. Gladii nomine hoc loco ira signatur. Ille autem qui per abrupta furoris rapitu,r non apprehendere gladium, sed gladio apprehendi perhibetur. Leviathan ergo quia per assumptum reprobum hominem, in ira omnimode crudelitatis effrenatur, apprehendi a gladio dicitur. Et   neque hasta neque thorax, quia in Antichristum diabolus veniens tante virtutis apparebit, ut si supernum adiutorium desit, et predicantium acumen obtundat, et longanimitatem patientium destruat.
subsistere non poterit neque hasta neque thorax.
marg.|  GLADIUS. Id est ille perditus homo, diabolum susceperit, vel ira ipsum. Qui iram in usum iustitie sumit gladium tenet, cui ira damnatur, et per abrupta rapitur, et ab ea apprehenditur.
Numérotation du verset Iob. 41,18 
Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes.
marg.|  REPUTABIT  ENIM  QUASI. Quod superius   hastam dixit hic inferius ferri appellatione replicavit, et quod superius thoracem hic   aes . Ferrum namque acuitur, ut adversarius vulneretur, aes autem rubigine pene nulla consumitur. Ferro ergo predicationis iacula, aere autem longanimitatis constantia designatur.   Ferrum ergo velut   putridum aes, quia divina gratia protegat, et predicantium vires velut paleas nequitie sue igne consumit, et patientium constantiam quasi lignum putridum in pulverem redigit. Sed quanto magis erigitur, tanto magis contra eum sancti se accingunt, quod tunc in reprobis non proficiat sagitta veritatis subdit, sed ipsi sancti contemnuntur. Et hoc est :   in stipulam, sed quid mirum si vires hominum despicit, qui et superni iudicii tormenta contemnit ? Et hoc est :   Quasi stipulam .
Numérotation du verset Iob. 41,19 
Non fugabit eum vir sagittarius,
marg.|  NON  FUGABIT  EUM etc. Sagittas verba predicatorum accipit. Et est sensu : a reproborum cordibus eum sagitta predicatoris non excutit, quia quisquis ab illo apprehenditur, verba iam predicantium audire contemnit.
in stipulam versi sunt ei lapides funde.
marg.|  IN  STIPULAM  VERSI. Per fundam Ecclesia figuratur. Funda namque dum in gyrum mittitur sicut de illa lapides exeunt, quibus adversariorum pectora feriantur, ita Ecclesia dum volubilitate temporum per tribulationum circuitum dicitur fortes ex illa viri prodeunt, quibus quasi lapidis ictibus iniquorum corda tunduntur. Leviathan itaque quia damnato illo homine assumpto quoslibet fortes Ecclesie velut infirmos despicit,   in stipulam versi sunt ei lapides funde .
Numérotation du verset Iob. 41,20 
Quasi stipulam estimabit malleum,
marg.|  QUASI  STIPULAM  ESTIMABIT. Quia per   malleum desuper venientem celestis pondus percussionis exprimitur, quid est quod Leviathan malleum despicit nisi quod superne animadversionis ictus formidare contemnit ? Et quasi   stipulam, quia ad iuste ire se {t. 2 : Erfurt, f. 227vb ; facsim., p. 454b} [Rusch, f. 227vb ] pondera velut contra levissimos terrores parat.
et deridebit vibrantem hastam.
marg.|  ET  DERIDEBIT  VIBRANTEM. Hastam vibrare est eternam ei mortem ex districta animadversione preparare. Sed   vibrantem hastam deridet, quia quidquid grave, quidquid horribile previdet pati non metuit. Sed quo se eterna tormenta evadere non posse conspicit, eo in exercenda nequitia durior assurgit. Unde fit quod sequitur :
Numérotation du verset Iob. 41,21 
Sub ipso erunt radii solis,
interl.|  quod et bonis proficit
marg.|  SUB  IPSO  ERUNT. Per solis radios acumina sapientium demonstrat. Et est sensus : hi qui intra Ecclesiam per acumina sapientie quasi radios lucis videbantur aspergere, et per auctoritatem rectitudinis desuper resplendere, potestati Leviathan et perversitate operis et blandimento adulationis se inclinant dum se terrenis potestatibus prave agentibus subiiciuntur. Lucem ergo celi pedibus suis substernit, dum immoderato acumine sapientes prava sentiunt in Scripturis, vel aliquo modo ei subduntur.
interl.|  nunc mysterio et tunc aperte

10  et] om. Weber
quasi lutum.
interl.|  non fuit coram Deo virtus et si coram hominbus
marg.|  STERNET  SIBI  AURUM  QUASI. Hoc loco   aurum claritas sanctitatis accipitur.   Lutum vel terrenarum rerum avaritia, vel pravarum contagia doctrinarum, vel sordes carnalium voluptatum. Multos enim qui intra Ecclesiam fulgore iustitie splendere videbantur, vel terrenarum rerum concupiscentia, vel errantis doctrine contagio, vel carnalibus sibi voluptatibus subiicit, et sic   aurum sibi quasi lutum sternit. Sed si hoc agitur in eos quos claros aliqua virtus ostendit, quid de se manifeste malis facturus est ?
Numérotation du verset Iob. 41,22 
Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,
marg.|  Sequitur : FERVESCERE  FACIET. Per   mare vita secularium, per   profundum alte et abdite eorum cogitationes exprimuntur. Quod   profundum mare Leviathan quasi   ollam fervescere facit, quia persecutionis exteme tempore contra electorum vitam studet animos reproborum per flammam crudelitatis excitare, quia vero pestifero errore persuasi, sic in istis famulantur Antichristo, ut tunc verius prebere se estiment obsequium Christo.
ponet quasi cum unguenta bulliunt.
marg.|  Sequitur : ET  PONET  QUASI. Unguenta cum bulliunt, flagrantia suavitatis reddunt. Quia ergo Leviathan ita seducit corda reproborum, ut quidquid agunt ex iniquitate perfidie pro veritate recte fidei se agere suspicentur, quasi eis bone olet id quod zelo religionis exercent.
marg.|  ET  PONET. Tanto atrociores sunt, quanto melius agere sibi videntur. Unde ad augmentum illusionis signa eos sequuntur.
Numérotation du verset Iob. 41,23 
Post eum lucebit semita,
interl.|  qua transit admirationem ex miraculis relinquit
marg.|  POST  EUM  LUCEBIT.   Semita post Leviathan lucet, quia quorum corda penetrat eorum opera prodigiis illustrat. Unde in evangelio : « Surgent pseudo christi et pseudo prophete et dabunt signa magna et prodigia ».

Mt. 24, 24.
estimabit abyssum quasi senescentem.
interl.|  quos non sic capit aliter invadit ut non dubitent herere voluptatibus quia finem habent supplicia
marg.|  ESTIMABIT  ABYSSUM. Abyssus pro iudicio, senectus pro finis propinquitate ponitur. Leviathan itaque   estimabit abyssum quasi senescentem, quia reproborum corda sic fatuat, ut suspitionem eis de venturo iudicio, quod quasi finiatur infundat.   Abyssum namque senescere estimat qui terminari quandoque in suppliciis supernam animadversionem putat.
Numérotation du verset Iob. 41,24 
Non est super terram potestas que comparetur ei,
marg.|  NON  EST  SUPER  TERRAM. Post vim et fraudes immanitatem virtutis eius breviter subdit.   Potestas eius   super terram eminentior cunctis perhibetur, quia etsi actionis sue merito infra homines cecidit, omne tamen humanum genus nature angelice condicione transcendit ; etsi beatitudinem perdidit, magnitudinem nature non amisit, quia omnia humana superat ; etsi meritis sanctorum subiaceat, ergo quo altior est diaboli natura, maior est vincendi homini gloria.
qui factus est
interl.|  suo vitio liber et effrenatus
marg.|  QUI  FACTUS  EST etc. Sic quidem per naturam   factus est , ut conditorem suum caste timere debuisset, sed sua perversitate talis factus est, ut nullum timeret. Et quippe a quo conditus fuerat, subditus esse despexit cuius adhuc superbia describitur.
ut nullum timeret.
interl.|  nec Deum nec qui passurus est
Numérotation du verset Iob. 41,25 
Omne sublime videt,
marg.|  OMNE  SUBLIME  VIDET. Id est cunctos velut infra se positos, quasi de sublimi respicit, quia per intentionem contra auctorem nititur, estimare sibi quemlibet similem dedignatur. Appetitum enim celsitudinis vertit in rigorem mentis, ut sit iam insensibilis et est remedium superbo, ut quod non potest transgredi despiciat. Quod etiam membris eius congruit, quia omnes per tumorem cordis elati cunctos quos cernunt superbie fastu despiciunt.
ipse est rex super universos filios superbie.
marg.|  IPSE  EST  REX  SUPER. Post multa ostendit unde omnia. Iste est titulus diaboli, sic humilitas Christi qui signo utriusque exercitus secernitur. Superbiam idcirco Dominus fini sue locutionis inseruit, ut cum post mala omnia Leviathan istius superbiam dicent, quid esset malis omnibus deterius indicaret, et per hoc quod in imo ponitur vitiorum radix esse monstratur. Sicut enim inferius radix tegitur, sed ab illa rami exterius panduntur, ita se superbia intrinsecus celat, inde fiunt aperta mala.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 41), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_41)