initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 42

Numérotation du verset Iob. 42,1 
Respondens autem Iob Domino dixit :
marg.|  RESPONDENS  AUTEM  IOB. Postquam fideli famulo Dominus Leviathan hostis eius quam sit et fortis et callidus ostendit, dum vires illius fraudesque patefecit. Beatus Iob ad utraque respondit dicens :||
Numérotation du verset Iob. 42,2 
Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
marg.|  SCIO  QUIA  OMNIA. Contra vires quippe eius ait : {t. 2 : Erfurt, f. 228ra ; facsim., p. 455a} [Rusch, f. 228ra ]   Scio quia omnia potes . Contra vero occultas machinationes subiunxit :   Et nulla te latet cogitatio. U nde eidem Leviathan exprobrat dicens :||
Numérotation du verset Iob. 42,3 
qui celat consilium absque scientia ?
marg.|  QUIS  EST  ISTE etc. Absque scientia Leviathan   celat consilium , quia quamvis contra infirmitatem nostram multis fraudibus occultetur, protectoris tamen nostri sancta nobis inspiratione detegitur. Audita igitur fortitudine et calliditate diaboli, et creatoris potentia que et illum valenter reprimit, et nos misericorditer tegit. Beatus Iob que de se sentit aperit dicens :||
Ideo insipienter locutus sum et que ultra modum excederent scientiam meam.
marg.|  IDEO  INSIPIENTER etc. Que dixerat sapienter dixisse se crederet si verba superioris sapientie non audiret in cuius comparatione stultum est omne nostrum quod sapit. Et quanto magis proficit contemplando Dei scientias, eo amplius se nihil esse cognoscit. Et   scientiam suam   ultra modum excessisse credit, quia in verbis Dei plus quam estimaverat secreta eius sapientie agnovit. Sic et Moyses ex quo Dominum audivit, se factum impeditioris lingue et tardioris dicit.||

Cf. Ex. 4, 10.
Numérotation du verset Iob. 42,4 
Audi
interl.|  ergo||
et ego loquar,
interl.|  si tu audis||
marg.|  AUDI  ET  EGO  LOQUAR. Dei audire est desideria nostra percipere, loqui nostrum ad Dominum est promptis ad illum desideriis inhiare. Et quia quisque interrogat quoniam ignorat interrogare homini Dominum est in conspectu eius nescientem se cognoscere. Respondere autem Dei est eum qui se nescientem humiliter cognoverit occultis inspirationibus erudire. Et est sensus :   Audi et ego loquar . Misericorditer desideria mea percipe, ut dum hec misericordia tua percipiens adiuvat, ad te multipliciora consurgant.||
interrogabo te et tu responde mihi.
marg.|  INTERROGABO. Id est nescientem me ex tue scientie contemplatione cognosco.   Responde, stultitiam propriam humiliter cognoscentem doce. Quid enim interrogaret ipse ex desiderio humilitatis et Deum sibi respondere quereret ex magisterio inspirationis declaratur, interrogaturum se quippe prohibuit, sed nihil interrogando subiungit :||

te] om. Weber | tu] om. Weber | responde] ostende Weber |
Numérotation du verset Iob. 42,5 
Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
interl.|  magna de misericordia agnoscat||
marg.|  AUDITU  AURIS  AUDIVI etc. His verbis indicat, quia quanto visus superior est auditu, tanto differt ab eo quod prius extitit et hoc quod postmodum per flagella profecit. Et quia interno oculo veritatis lumen magis conspexerat, humanitatis sue tenebras diiudicans plus videbat.||
Numérotation du verset Iob. 42,6 
Idcirco ipse me reprehendo
interl.|  ecce cilicium quo pungitur in dolore||
marg.|  Unde sequitur : IDCIRCO  IPSE etc. Quanto se quisque minus videt, tanto sibi minus displicet. Et quanto maioris gratie lumen percipit, tanto amplius reprehensibilem se esse cognoscit. Sed quia nulla est cognitio reprehensionis se non sequantur etiam lamenta penitudinis.||
et ago penitentiam in favilla et cinere.
interl.|  de nullo dono Dei superbio, quia sumptus ex pulvere per sententiam illate mortis in pulverem me redigere cognosco||
marg.|  Sequitur : ET  AGO etc.   In favilla et cinere penitentiam agere, est contemplata divina essentia nihil aliud quam favillam cineremque se cognoscere.||
Numérotation du verset Iob. 42,7 
Postquam autem locutus est Dominus verba hec ad Iob,
marg.|  POSTQUAM  AUTEM etc. Quia ambigeremus iudicat Deus de verbis Iob, qui facta virtutis sue revoluit et amicorum, qui contra eum iustitie Dei gloriam defenderunt.||
dixit ad Eliphaz Themaniten : Iratus est furor meus
interl.|  prius vulnus secat||
marg.|  DIXIT  AD etc. Hosti laudatus est Iob, istis antefertur, et tamen quia homo sine reprehensione ante oculos Dei esse non potest, comparatione aliorum laudatur, et tamen habet ex homine quod iudicetur. Credidit ergo se pro culpa flagellari non pro gratia, et in hoc reprehenditur et tamen amicis prefertur.||
in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum
interl.|  intus ubi displicent multi qui foris placent||
sicut servus meus Iob.
interl.|  quia nihil superbe dixit sed humiliter||
marg.|  CORAM  ME  RECTUM etc. Nam quantum ad humana iudicia in verbis suis amici Iob multa rectius illo dixisse crederentur, sed quia iustus est, et misericors Deus amicos eius, et per iustitiam districte redarguit, et per misericordiam benigne convertit.||
Numérotation du verset Iob. 42,8 
Sumite igitur vobis
interl.|  remedium indicat||
septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Iob et offerte pro vobis holocaustum.
interl.|  quia veniam reatus non habent nisi gratie septiformis Spiritu universali paci a qua fuerant excisi aggregentur||
marg.|  Nam sequitur : SUMITE  IGITUR  VOBIS etc. Internus medicus prius putredinem vulneris innotuit, et post remedia consequende salutis indicavit. Quia vero amici Iob speciem hereticorum tenent, per Iob offerre iubentur, quia iram Domini sacrificio placare non possunt, nisi ad catholicam fidem quam Iob significat convertantur, ut salutem eius precibus obtineant cuius fidem perversis assertionibus impugnabant. Per   tauros autem cervix superbie, per   arietes ducatus exprimitur que ab hereticis seductis plebibus agitur.   Tauros ergo   et arietes in sacrificio offerre est superbum ducatum conversionis humilitate mactare, ut edomita cervice superbie, discant obediendo sequi, qui dudum docendo preire conabantur. Septem autem sacrificiis expiantur, quia ad Ecclesiam revertentes per humilitatis hostiam dona spiritus gratie septiformis accipiunt.||

pro vobis-holocaustum] inv. Weber
Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam 
interl.|  proprium speculum electorum est ut super de se sentiant infra quem sunt||
marg.|  IOB  AUTEM  SERVUS etc. Ita Ecclesia pro hereticis. In arca contenti salvantur, extra aqua omnes occidit. In una domo, id est Ecclesia comedi agnus iubetur, nec de carnibus eius extra ferri, “sanctum ne detur canibus”.||

Cf. Mt. 7, 6.
{t. 2 : Erfurt, f. 228rb ; facsim., p. 455b} [Rusch, f. 228rb ] ut non vobis imputetur stultitia, neque enim locuti estis ad me rectum sicut servus meus Iob.
marg.|  NEQUE  ENIM etc. Sententiam quam semel iudicando dixerat, iterum replicando confirmat, atque ut manifestius beati Iob iustitia, amicorumque eius iniustitia {t. 2 : Erfurt, f. 228rb ; facsim., p. 455b} [Rusch, f. 228rb ] demonstretur, eius laus illorumque reprehensio iterata voce depromitur, ut replicata foris appareant quam fixa intus habeantur. Unde et somnum Pharaonis geminatur.||

Cf. Gn. 41, 1.

rectum] recta Weber
Numérotation du verset Iob. 42,9 
Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldach Suites et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos et suscepit Dominus faciem Iob.
interl.|  orando pro aliis, sibi ipsi profuit||

Dominus-ad eos] inv. Weber
Numérotation du verset Iob. 42,10 
Dominus quoque conversus est ad penitentiam Iob, cum oraret ille pro amicis suis.
interl.|  vide ergo ordinem excessum correctio correctionem, penitentia penitentiam, venia veniam munera subsequuntur||
marg.|  DOMINUS  QUOQUE  CONVERSUS. Aperte ostenditur quod pro semetipso penitens tanto citius exaudiri meruit, quanto devote pro aliis intercessit quod tunc quisque veracitus cumulat, si hec etiam pro adversariis impendat. Iam ante pro amicis auditus ostenditur, hic de ipso dicitur qui hoc obtinuit pro aliis orando.||
marg.|  Samuel : « Melior est obedientia quam victime », quia per victimas aliena caro, per obedientiam voluntas propria mactatur, repressa ergo arbitrii sui superbia citius Deum homo placat. Virtus obedientie ex adverso ostenditur, quia peccatum ariolandi et quasi scelus idolatrie est nolle acquescere. Obedientia ergo sola est que meritum fidei possidet, sine qua quisque infidelis convincitur. Salomon : « Vir obediens loquitur victorias », quia dum aliene voci humiliter subdimur, nosipsos in corde superamus. Sciendum quod numquam per obedientiam malum fieri, aliquando autem per obedientiam bonum quod agitur debet intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor extitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit, sed ut per melius obedientie meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet, quatinus quanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans auctore suo se subditum humilius exhiberet. Sed notandum quod dicitur : « De omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientie boni et mali ne comedas ». Qui enim quo libet bono subiectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus repulsa penitus ieiunat. Iubetur aliquando prospera huius mundi, aliquando adversa. Si quis ergo ex proprio desiderio ad prospera anhelat, cum imperantur sibi obedientie sibi virtutem evacuat. Si adversa invitus et nolens subit, obedientie sibi meritum minuit. Prosperis ergo ex sola iussione, adversis ex sola devotione militemus, ut Moyses de suo nihil habet, quia precibus remittitur ne Israeli preferatur. Paulus adversa etiam ex suo voto ducitur.||

1Rg. (1Sm.) 15, 22.
Prv. 21, 28.
Gn. 2, 16-17.
Cf. Ex. 32, 7-14.
Et addidit Dominus omnia quecumque fuerant Iob duplicia.
interl.|  orando vel pro aliis sibi prosunt||
marg.|  ET  ADDIDIT  DOMINUS etc. Quia per pietatem benigni iudicis temptationis nostre dispendium vincunt suffragia consolationum, minus eum temptat probatio quam remuneratio consolatur.||
Numérotation du verset Iob. 42,11 
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universe sorores sue 
marg.|  VENERUNT  AUTEM etc. Tunc ergo ad Christum   fratres ac   sorores accedunt, quando ex ea plebe que ei per cognationem iuncta est, vel qui fortes futuri sunt velut   fratres , vel infirmi velut   sorores ad eum per cognitionem fidei devota gratulatione concurrunt, tunc in domo eius panem comederunt cum post posita observatione littere in Ecclesia mystici eloquii quasi frugis medulla pascuntur.||
et cuncti qui noverant eum prius,
marg.|  ET  CUNCTI etc. Nam nasciturum Christum nullus qui plene didicit legem ignoravit. Unde et Herodi respondent : « In Bethleem Iude ».||

Mt. 2, 5.
Et comederunt cum eo panem in domo eius,
marg.|  COMEDERUNT  CUM  EO etc. In commestione panis caritas, in commotione capitis ammiratio designatur.||
et moverunt super eum caput,
marg.|  ET  MOVERUNT  SUPER  EUM  CAPUT. In hoc loco caput movere est insensibilitatem mentis excutere, et ad cognitionem fidei crudelitatis passibus propinquare.||
et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum.
marg.|  ET  CONSOLATI  SUNT. Percussum merore consolari est ei post percussionem de venia congaudere. Nam quanto quisque cernitur de restituta salute proximi hilarescere tanto se indicat de ablata doluisse. Consolantur Christum consolantur Ecclesiam qui ab infidelitate resipiscunt, et pravitatem per quam repugnaverant deserunt. In flagello autem consolari noluerunt, quia passionis eius tempore Hebrei Deum credere despexerunt. Unde Psalmus : « Consolantem me quesivi et non inveni ». In fine ergo Hebrei credentes conveniunt et redemptori in potentia divinitatis quasi sano Iob oblationum suarum vota persolvunt.||

Cf. Ps. 68, 21.
consolari] consalari cacogr. Rusch
Et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam
interl.|  istis muneribus cogimur allegorice mysterium querere||
marg.|  ET  DEDERUNT etc. Per   ovem innocentia, per   inaurem obedientia, id est auditus humilitatis gratia ornatus exprimitur. Et licet hec iuxta historiam veraciter dicta sint tamen sub typo gesta sunt sancte Ecclesie. Que etsi multos nunc percussione temptationis amittit, in fine tamen duplicia recipit, quando susceptis gentibus ad fidem etiam Iudea consentit. Notandum vero est quod hoc loco, cum inaure ovis, cum ove inauris offertur, quia innocuis mentibus ornamentum obedientie iungitur, Domino attestante : « Oves mee vocem meam audiunt ». Beato ergo Iob nemo inaurem sine ove, nemo autem ovem sine inaure obtulit, quia redemptori nostro non obedit qui innocens non est, et innocens esse non potest {t. 2 : Erfurt, f. 228va ; facsim., p. 456a} [Rusch, f. 228va ] qui obedire contemnit. Quia vero ipsa obedientia noli metu sed caritate observanda est. Auream inaurem obtulisse perhibentur, ut in ea que exhibeatur obedientia caritas fulgeat, que virtutes ommes quasi aurum cetera metalla transcendit. Sed quia nulla esse obedientia vera, nulla innocentia in hereticorum divisionibus esse potest, offerunt ovem sed unam, id est ad sanctam Ecclesiam cum innocentia et obedientia venientes, eam mentem deferant quam sectarum schismata non dividant. Et quia ad hoc convivium Elia vocante Iudei in fine uberius venturi sunt cum muneribus, subditur :||

Io. 10, 27.
Numérotation du verset Iob. 42,12 
marg.|  DOMINUS  AUTEM  BENEDIXIT etc. Magis novissimis Iob quam in principio benedicitur, quia quantum ad Israelitici populi susceptionem pertinet, urgente fine seculi dolorem sancte Ecclesie Dominus animarum multiplici collectione consolatur.||
magis quam principio eius.
marg.|  MAGIS  QUAM  IN  PRINCIPIO etc. Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, quia cum vita differtur ad melius fortitudo producitur, et per augmentum temporum crescunt lucta meritorum.||
Et facta sunt ei 
interl.|  de his plenius dictum est in principio||
quattuordecim millia ovium et sex millia camelorum et mille iuga boum et mille asine.
Numérotation du verset Iob. 42,13 
Et fuerunt ei septem filii et tres filie
marg.|  QUATTUORDECIM  MILLIA  OVIUM. Hec aperte videntur duplicia, sed filii totidem redditi dicuntur quot amissi, ut hi qui extincti fuerant vivere demonstrentur, et hi ergo dupliciter, quia ei Deus decem in carne restituit, decem qui amissi fuerant in occulta animarum vita servavit.||

tres filie] inv. Weber
Numérotation du verset Iob. 42,14 
et vocavit nomen unius Diem,
interl.|  id est lux||
marg.|  ET  VOCAVIT  NOMEN  UNIUS  DIEM. Omnis qui misericordia redemptoris eligitur, his nominibus designatur, quia humanum genus condendo   Diem , redimendo Cassiam, nam « Christi bonus odor sumus Deo », et assumendo   Cornustibii fecit. Qui enim lux fuimus conditi, et nunc sumus   Cassia redempti, erimus quandoque   cornustibii in exultatione eterne laudis assumpti.   Cornustibii autem ex cornu et tibia compositum est. Ergo per cornustibii letantium cantus exprimitur. Prius etiam homo quasi die ex conditione claruit, post redemptus flagrantia virtutum impletur quibus quod perdidit restituatur, tertio in resurrectione carnis in concentu eterne laudis assumetur, sed ante nuptias sponse preparat ut impleat.||

2Cor. 2, 15.
et nomen secunde Cassia,
interl.|  odor virtutum||
et nomen tertie Cornustibii.
interl.|  letantium cantus||
Numérotation du verset Iob. 42,15 
Non sunt autem invente mulieres speciose sicut filie Iob in universa terra. 
marg.|  Unde : NON  SUNT  AUTEM  INVENTE  MULIERES  SPECIOSE etc. Electorum quippe anime omne humanum genus, quod in terra secundum hominem conversatur, sue pulchritudinis decore transcendunt, quantoque exterius se affligendo despiciunt, tanto intus verius componuntur.||
Deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum
interl.|  sed quia inter perfectos sunt et infirmi et his benigne pater dat hereditatem cum fratribus||
marg.|  DEDITQUE  EIS  PATER  SUUS  HEREDITATEM. Ipse ergo ex perfectorum numero speciose memorantur. Ipse etiam velut ex imperfectorum typo velut infirme hereditatem inter fratres accipiunt. Sorores ergo cum fortibus ad celestia admittuntur. Usu namque veteris vite, femine inter mares hereditatem non habent, quia legis severitas fortia eligens infirma contemnens districta potius studuit quam benigna sancire. Sed pio redemptore veniente, et infirmus cum perfectis ad regnum assumitur.||
Numérotation du verset Iob. 42,16 
Vixit autem Iob post hec centum quadraginta annis, et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem, et mortuus est senex et plenus dierum.
marg.|  VIXIT  AUTEM  POST  HEC  IOB etc. Vacuus dierum est qui et quamlibet {t. 2 : Erfurt , f. 228vb ; facsim., p. 456b} [Rusch, f.  228vb ] multum vixerit etatis sue tempora in vanitate consumit. At contra   plenus dierum dicitur cui nequaquam dies sui pereundo transeunt, sed ex quotidiana mercede boni operis apud iustum iudicem, et postquam transacti fuerint reservantur. In typo Ecclesie si quattuordecim per denarium ducimus, ad centesimum et quadragesimum numerum pervenimus. Et Ecclesia recte per multiplicata decem et quattuor computatur, quia utrumque Testamentum custodiens et tam secundum legis decalogum quam secundum evangelii quattuor libros vivens, usque ad perfectionis culmen extenditur. Bene autem Iob post flagella vivere dicitur, quia Ecclesia prius flagello discipline percutitur, et postmodum vite perfectione roboratur. Que et filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem conspicit, quia hac etate que annis quattuor temporibus voluitur, usque ad finem mundi per ora predicantium nascentes sibi soboles contemplatur. Videt filios filiorum cum ab eisdem fidelibus ad fidem alios gignit et alios cognoscit. Que   senex et plena   dierum moritur, quia subsequente luce ex mercede quotidianorum operum deposito corruptionis pondere ad incorruptionem spiritualis patrie mutatur. Plena   dierum moritur cui labentes anni non transeunt, sed stantium actuum retributione solidantur. Plena   dierum moritur, quia per hec transeuntia tempora id quod non transit operatur. Unde apostolis dicitur : « Operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam eternam ».||

Io. 6, 27.
Liber Iob explicit.
marg.|  Fuerunt ergo omnes anni vite eius ducenti quadraginta octo, et ex hoc apparet eum quartum fuisse ab Abraham. Iob exemplar patientie, mysteriaque suo sermone complectitur. Prosa incipit. Versu labitur. Pedestri sermone finitur. Omnis legis dialectice propositiones, assumptiones, confirmationes, conclusiones determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et ut de ceteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat ut nullus de ea manifestius vel cautius scripserit. Scio inquit quia redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sim. « Et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meo ».| 10  ||

Iob. 19, 26-27.


Liber Iob - explicit] inv. Porta




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 42), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_42)