initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Iob. 5,1 
Voca ergo
interl.|  quia sic consumuntur et tu de illis es
marg.|  VOCA  ERGO. Quoniam hoc veraciter contra iniquos protulit, quamvis latenter Iob in numero eorum proposuerit, fastu sapientie inflatus apertam irrisionem in Iob subdit :  Voca ergo, id est si afflictus clames, Deus non respondet, id est non dat effectum, quia in tranquillitate eum contempsisti et ad aliquem sanctorum, id est sanctos in afflictione adiutores non habes, quia socios in hilaritate non habuisti.
si est qui tibi respondeat
interl.|  quia nec dignus es responsione
et ad aliquem sanctorum convertere.
Numérotation du verset Iob. 5,2 
Virum stultum interficit iracundia 
interl.|  sapientem turbat sed non interficit
marg.|  VIRUM  STULTUM etc. Post irrisionem subdit sententiam que vera est, sed in Iob male illata :  Virum stultum. Mansuetudo imaginem Dei in nobis servat qui semper tranquillus est, sed ira dissipat que multis virtutibus privat, quia dum quietem menti tollit, Spiritus sanctus ibi non quiescit. Sed alia ira est quam impatientia, alia quam zelus facit. Illa ex vitio, hec ex virtute quam Phinees habuit, hac irasci sicut nostris ita erratibus proximorum debemus, que « melior risu quia per tristitiam vultus corrigitur proximus », sed non debet hec menti dominari sed ut ancilla subesse rationi. Ne sit immoderata sed in ultione peccati tempus et modum consideret, prius se per patientiam vincens. Hec sapientes turbat sed ira per vitium stultos trucidat.

Cf. Nm. 25, 7-9.
Qo. (Ecl.) 7, 4.

virum] vere Weber
interl.|  inferiorem vel eterna diligentem
occidit invidia.
marg.|  ET PARVULUM  OCCIDIT. Id est dum ei invidet quem putat maiorem ut diabolus homini. Cain fratri cuius sacrificium preferri doluit, Esau quoque suo fratri. Parvulus ergo invidia occiditur, quia nisi inferior esset de bono alterius non doleret. Vel parvulus est qui terrena diligit magnus qui eterna. Parvus ergo invidia occiditur, quia nullus hac peste moritur, nisi qui hec terrena appetit, que tota non proveniunt pluribus. Unde si qua desideramus, illi invidemus qui penitus ea accipit, vel partem habendo quantitatem nobis restringit.

Cf. Gn. 4, 5.
Cf. Gn. 25, 34 ; Gn. 27, 41.
Numérotation du verset Iob. 5,3 
Ego vidi stultum
interl.|  sicut forsan tu fuisti
firma radice,
interl.|  in terra fixum
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 194rb ; facsim., p. 387b} [Rusch, f.  194rb ] EGO  VIDI  STULTUM  FIRMA  RADICE. Moraliter. Quia totis desideriis in terreno amore solidatur. Unde primus Cain in terra civitatem construxit. Alienus celo hic felicius degit.

Cf. Gn. 4, 17.
et maledixi
interl.|  reprobavi
marg.|  ET MALEDIXI. Quia cum ex visa prosperitate malorum, pedes infirmorum nutent fortes videntes, que pena ad gloriam eorum sequatur, prosperitatem eorum reprobant statim. Infirmus cum qualitate rerum mutatur, dum videt prospera laudat, cum mutantur nihil esse iudicat, sed firmus cum ipsa gloria penam considerat sequentem et mox damnat. Sed quia proficientes in mundo multos secum trahunt subdit : L onge fient filii eius, id est sequaces.
pulchritudini eius
interl.|  id est glorie terrene
statim.
interl.|  non expectata mutatione
Numérotation du verset Iob. 5,4 
Longe fient filii eius
interl.|  imitatores
a salute et conterentur in porta,
interl.|  in die iudicii
marg.|  IN PORTA. Porta regni est dies iudicii in quo electi intrant ad gloriam ante quem filii huius mundi stulti sunt sed tunc conterentur.
et non erit qui eruat,
interl.|  quondam in portis urbium sedebant iudices providentes, ne quis ingrederetur iniuste vel inde repelleretur
marg.|  ET NON  ERIT  QUI  ERUAT. Quia illos ibi veritas eripit quos hic per disciplinam premit.
Numérotation du verset Iob. 5,5 
cuius
interl.|  stulti
messem
interl.|  bona
marg.|  CUIUS  MESSEM. Habet quisque domum intelligentie quo recta intelligit et dicit. Sed quia eadem non amat nec facit, a messe quam habet ieiunat, sed qui esurit iustitiam, ab illo audiens recta se reficit,unde : « Que dicunt facite ».

Mt. 23, 3.
famelicus comedet,
interl.|  Deum desiderans
et ipsum
interl.|  stultum
rapiet armatus,
interl.|  diabolus
interl.|  armis pestifere persuasionis
interl.|  armatus est diabolus cum sapientes ad se inclinat, non aperte sed occulte decipiens
marg.|  ET IPSUM  RAPIET  ARMATUS. Diabolus ut inermis vincitur, cum aperta mala suggerens omnia bona simul tollere conatur. Sed armatus venit, cum alia bona intacta preterit, alia latenter corrumpit.
et bibent sitientes divitias eius.
marg.|  ET BIBENT  SITIENTES . Stultus sepe habet divitias ingenium intelligentie, sacra verba sed non bibit, quia se non exercet in illis. Habet autem alius sitim qui non habet ingenium et amando studens assequitur quod nescit ingeniosus. Iste est « stellio qui manibus nititur et moratur in edibus regis » ut ait Salomon. Nam manibus sensum adiuvat, et nitens manibus regni edificium tenet sicut stellio avis que non habet pennas ad volatum. Aliquando autem aves que pennas habent, id est ingeniosi in vepribus resident. Sed quia quereretur cur ergo negligenti datur ingenium et studiosus tarditate prepeditur, respondet :

Cf. Prv. 30, 28.

bibent] ebibent Weber
Numérotation du verset Iob. 5,6 
interl.|  ideo ingenium desidiosus accipit ut de negligentia iustius puniatur
marg.|  NIHIL IN  TERRA  FIT  SINE  CAUSA. Quia inde ille iustius de negligentia punitur, iste de studio coronatur. Sed quia ad intelligendum recta non modo studio, sed et persecutionibus erudimur addit :

fit-sine causa] inv. Weber
et de humo non egredietur dolor.
marg.|  ET DE HUMO  NON  EGREDIETUR  DOLOR. Humus id est elementa mundi in penam vertuntur deliquentium. Unde dicitur : « Pugnabit pro eo » id est pro Domino, « orbis terrarum contra insensatos » sed tantum de eis non egredietur dolor, quia pena non nascitur de his que feriunt, sed de his qui peccando percussiones extorserunt, sed quo exterior pena castigat eo mens ad superna levetur, unde subdit :

Sap. 5, 21.

egredietur] orietur Weber
Numérotation du verset Iob. 5,7 
Homo
interl.|  caro
ad laborem nascitur
interl.|  quia ideo corpus flagellatur ut mens ad Deum volet
et avis
interl.|  anima
ad volatum.
interl.|  vel volandum
marg.|  HOMO AD  LABOREM  NASCITUR ET  AVIS AD  VOLATUM. Quia impossibile est in hac peregrinatione sine labore esse, sed in eo quod caro affligitur, mens ad petenda alta levatur. Vel homo id est carnalis mala mundi sentit, quia inhianter bona eius appetit. Sed cuius mens hec transit, ut avis ad alta pena spei levatus nihil mali sentit, cum gaudeat et de flagellis sed quia hec nullus suis viribus valet subdit :
Numérotation du verset Iob. 5,8 
Quam ob rem ego deprecabor
interl.|  ut et tu ad laborem advoles
Dominum,
interl.|  per quem hoc tribui scio
et ad Deum ponam eloquium meum,
interl.|  ut me audiat
marg.|  QUAM OB  REM  EGO  DEPRECABOR  DOMINUM ET AD  DEUM  PONAM  ELOQUIUM  MEUM. Id est illum rogo per quem hec tribui scio.
Numérotation du verset Iob. 5,9 
qui facit magna et inscrutabilia
marg.|  QUI  FACIT  MAGNA ET  INSCRUTABILIA. Que nemo sufficit scrutari que mira sunt, etsi usu viluerunt minoris esset magnitudinis facere magna, si quis posset perscrutari et iterum minoris inscrutabilia si pauca et ideo addit :
et mirabilia absque numero,
interl.|  hec de electis possunt intelligi ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt et afflicti sunt recti sospitate non insania
marg.|  MIRABILIA  ABSQUE  NUMERO. Quod divinorum operum magnitudo nec ex qualitate valet discuti nec ex quantitate numerari.
marg.|  EGO  VIDI  STULTUM. Mystice. Stultus est Iudeorum populus qui sapientiam Dei in carne sprevit. F irma radice, quia electos occidendo superavit, sed et huius perfidiam reprehendunt heretici. Hoc est quod Eliphaz maledicendo despicit.  Filii, qui in perfidia ab eo generantur. L onge a salute, quia etsi hic felices postea gravius punientur. I n porta, id est in Christo in cuius presentia Iudei ceciderunt qui ante eius adventum in lege floruerunt quos nullus eripit, quia occidentes redemptorem oblatam ereptionem amiserunt. C uius messem. Messis eloquia Dei que quia stultus habuerit sed non comedit, sed famelicus gentilis intelligendo comedit perdita messe et ipse perit.  Armatus, id est diabolus rapit, vitam fidei in eo occidendo.  Sitientes. Gentiles fluentis sacri eloquii rigantur. Eadem eloquia et messis quia ieiunam mentem reficiunt. Et divitie quia magna venustate mores componunt.
marg.|  NIHIL IN  TERRA  FIT  SINE  CAUSA. Hoc ideo ponit, quia putabant quidam omnia flagella causaliter venire iuxta naturam elementorum et non ex culpa percussi.
Stultus] sultus cacogr. Rusch
Numérotation du verset Iob. 5,10 
qui dat pluviam super faciem terre et irrigat aquis universa,
interl.|  donis spiritualibus
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 194va ; facsim., p. 388a} [Rusch, f.  194va ] QUI  DAT  PLUVIAM. Allegorice. Hec verba mystica sunt, quia amici Iob societate eius eruditi erant.  Dat pluviam terre, cum arida gentilium corda gratia predicationis infundit.
marg.|  AQUIS  UNIVERSA  RIGAT , cum hominem spiritu replet ad fructificandum. Homo dicitur omnia, quia cum omnibus habet aliquid commune. Vel universa, id est divites et pauperes et omnes differentias hominum, quia bonum opus sequitur retributio. Subdit :
rigat] sic Rusch
Numérotation du verset Iob. 5,11 
qui ponit humiles in sublime 
interl.|  contemnentes temporalia erigit ad celestia
marg.|  QUI  PONIT  HUMILES IN  SUBLIME, ut modo despecti iudicent cum Domino.

sublime] sublimi Weber
et merentes erigit sospitate,
marg.|  MERENTES. Quia quanto magis nunc adversis tribulantur, et se per lamenta castigant tanto sublimiorem sospitatem habebunt, etiam in hac vita. Hec de electis possunt intelligi, ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt et afflicti sunt erecti  sospitate, non insania ut qui letantur cum male fecerint. Hi vero de certitudine eterne salutis hilarescunt.
Numérotation du verset Iob. 5,12 
qui dissipat cogitationes malignorum,
marg.|  QUI  DISSIPAT  COGITATIONES  MALIGNORUM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prevaleant, vires tollit ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.
ne possint implere manus eorum quod ceperant,
Numérotation du verset Iob. 5,13 
qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
marg.|  QUI  APPREHENDIT  SAPIENTES IN  ASTUTIA  EORUM ET  CONSILIUM  PRAVORUM  DISSIPAT. Quia consiliis Dei humana facta etiam tunc congrue serviunt cum resistunt, ut in venditione Ioseph ne adoraretur. In petitione preputiorum a Saul ut David extingueretur. In morte Domini ne omnes crederent in eum. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus que tunc in usum sui consilii vertit, ut que eius consilio repugnant eius consilio militent et quod sine eius voluntate geritur, eius voluntati contrarium non sit. Unde : « Omnia quecumque voluit Dominus fecit ».

Cf. Gn. 37, 7-9.
Cf. 1Rg. (1Sm.) 18, 25.
Ps. 134, 6.
Numérotation du verset Iob. 5,14 
Per diem
interl.|  id est Christum
incurrent tenebras
interl.|  pravi
marg.|  PER  DIEM  INCURRENT  TENEBRAS. Mystice. Quia in ipsa veritatis presentia perfidie errore cecati sunt videntes miracula Christi et de eius deitate dubitantes.
et quasi in nocte sic palpabunt
interl.|  id est temptabunt
in meridie.
marg.|  QUASI IN  NOCTE. Palpando querimus que « oculis non videmus ». Iudei miracula viderant et adhuc quasi palpantes querebant : « Si tu es Christus dic nobis palam ». Sed horum manibus diu retineri non potuit Christus. Unde subdit :

Cf. Is. 64, 4 ; 1Cor. 2, 9.
Io. 10, 24.
Numérotation du verset Iob. 5,15 
Porro salvum faciet
interl.|  Deus
a gladio oris
interl.|  detractione
marg.|  PORRO  SALVUM  FACIET A  GLADIO  ORIS. Gladius oris est accusatio Iudeorum. Manus violenti : gentilitas que crucifixit. Sed hos Christus resurgendo superavit, in quo egeno, id est humili populo fidelium spes vite sequentis solidatur. Iniquitas autem que modo dilatat os suum in contumeliam Christi claudet per supplicium. Vel conversa cessat ab iniuriis.
marg.|  MORALITER. Eadem de pravis generaliter. P er diem incurrent tenebras. Mens invidi cum de bono alieno affligitur de radio solis obscuratur. E t quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Dies boni operis in proximo exterius lucet, sed quasi  in nocte palpant, quia livore ceci, aliqua que reprehendant invenire satagunt. Ecce Loth, id est iustus malis adversantibus intra domum recluditur et munitur, id est ad mentem revertitur et manet interius. Sodomite ceci circumeunt, id est invidentes facta dictaque scrutantur, nec hostium, id est aditum reprehensionis inveniunt, sed parietem palpant, quia ubique laudabilis actio iusti eis obviat.  Palpabunt. Sed pauper spiritu, id est qui apud se non est elatus, salvatur a gladio oris, id est iniqua persuasione. E t de manu violenti pauperem. Id est adversa potestate, ut nec blandimentis suasionum trahatur, nec dolore suppliciorum frangatur. Pauper autem non trahitur, quia spes eius fixa in eternis contra hec solidatur. Ad cuius spei fructum cum pauper {t. 2 : Erfurt, f. 194vb ; facsim., p. 388b} [Rusch, f.  194vb ] venerit elatus obmutescit et contrahit os, quia tormenta linguam ligant que loquebatur contra iustos detrahendo. Sed ut electus supplicia evadat, et ad premia pertingat, debet hic flagellis purgari. Unde subdit :  beatus homo qui corriputur a domino.
eorum
interl.|  pravorum
et de manu violenti pauperem.
interl.|  humilem
Numérotation du verset Iob. 5,16 
Et erit egeno spes {t. 2 : Erfurt, f. 194vb ; facsim., p. 388b} [Rusch, f.  194vb ] iniquitas autem contrahet 
interl.|  claudet
os suum.
Numérotation du verset Iob. 5,17 
Beatus homo qui corripitur a Deo,
interl.|  vel Domino

Deo] Domino Weber
increpationem ergo Domini ne reprobes,
interl.|  permittit Deus quandoque animam affectu desiderii sui vulnerari ut fortior surgat et sanetur
marg.|  Et quia beatus : INCREPATIONEM  ERGO  DOMINI NE  REPROBES. Reprobat qui se iniuste pati conqueritur. Eliphaz ergo putans Iob pro purgatione percuti non probatione fortitudinis, quia Iob libere loquitur causas sue percussionis querens, putat eum increpationem Domini reprobare. Sic heretici quod recte ab Ecclesia agitur ad malum convertunt.
Numérotation du verset Iob. 5,18 
quia ipse vulnerat
interl.|  carnem
et medetur
interl.|  divine
percutit et manus eius sanabunt.
marg.|  QUIA  IPSE  VULNERAT. Duobus modis vulnerat Deus quos ad salutem reducit. Aliquando percutit in corpore ut mentem sanet, aliquando sine exterioribus flagellis mentis duritiam suo desiderio percutit, et sic eam sanat que secura in mundo mortua quiescebat. Sed dum meus ad Deum anhelat, et omnia secularia despicit, omnia mox ei vertuntur in temptationem et eam affligunt, sed dum transitorio labore atteritur a perpetuo liberatur. Et ideo subdit :
Numérotation du verset Iob. 5,19 
In sex tribulationibus liberavit te Dominus10  ,
interl.|  per sex omnia mala presentis seculi intelligit quod sex diebus operi deputatis discurrit

liberavit] liberabit Weber 10  Dominus] om. Weber
et in septimo11 
interl.|  tribulatus
marg.|  IN SEX  TRIBULATIONIBUS  LIBERAVIT TE  DOMINUS ET IN  SEPTIMO. Senario quem septimus sequitur, presentis vite operatio et discursus signatur, quia sexto die Deus omnia perficiens hominem condidit « et septimo quievit ». Qui non habet vesperam id est finem. In septima ergo tribulatione liberat, ne in septimo malum attingat quia hic paterne erudiens atterit sed in die iudicii a verbere abscondit.

Gn. 2, 2.
Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 6, cap. 26, CCSL 143, p. 316.1-13.

11  septimo] septima Weber
non tanget te malum.
Numérotation du verset Iob. 5,20 
In fame eruet te de morte,
interl.|  etiam tunc suis fidelibus quid agendum sit absque sono inspirat
marg.|  IN FAME. Enumerat mala presentis vite et adiutoria Dei. Fames mentis est silentium Verbi Dei, quo subtracto temptatio carnis invalescit que est bellum. Sed Deus etiam in fame a morte animam eripit quia Verbo suo reficit.
et in bello
interl.|  temptatione carnis
de manu gladii,
marg.|  ET IN BELLO. Contra temptations carnis fortes facit. Sed talis factus aliquando detractiones metuit. Unde addit :
Numérotation du verset Iob. 5,21 
a flagello lingue
interl.|  a verbo detractorio vel contumelioso
absconderis 
interl.|  liberaberis
marg.|  A FLAGELLO  LINGUE. Id est ab exprobratione contumelie, propter quam irrisus a bono cessat. Unde David : « Et a verbo aspero ». Ab hac sanctus absconditur quia dum hic laudem non querit nec contumelias sentit. Sed quia post hec aliquis cruciatus corporum timet sequitur :

Ps. 90, 3.
et non timebis calamitatem cum venerit.
marg.|  ET NON  TIMEBIS  CALAMITATEM. Persecutionis sed quia talis in terrore iudicii futuri securitatem sibi parat subdit :
Numérotation du verset Iob. 5,22 
In vastitate 
interl.|  corporis
et fame
interl.|  anime
ridebis,
marg.|  IN VASTITATE ET  FAME. Vastitas est gehenna que foris cruciat, fames inedia, quia a visione eterni panis erunt separati. Sicut intus et extra deliquerunt, sic intus et extra punientur. Vel a flagello lingue, id est a sententia damnationis eterne que est : « Ite maledicti in ignem eternum ». Et a calamitate veniente iustus abscondetur, quia in illa districtione blanda voce refovebitur : « Esurivi et dedistis mihi manducare » et ridebit hilaris ex gloria, nec iam compatiens damnatis, divine per speciem inherens iustitie, et imminutio esset beatitudinis, si quid vellet quod implere non posset, sed quia hic initia secuture securitatis degustat, ut hostem antiquum non metuat, ut in articulo mortis eius impetus non horreat subdit :

Cf. Mt. 25, 41.
Mt. 25, 35.
et bestias12  terre
interl.|  diabolum et coplices eius

12  bestias] bestiam Weber
non formidabis,
interl.|  in exitu presentis vite
marg.|  ET BESTIE  TERRE. Que tempore mortis ad rapiendas animas effrenantur, sed sevientes non timet qui blandientes secutus non est, et initium retributionis est in obitu securitas mentis. Cum autem bene vivitur, cavendum est ne quis despectis ceteris de singularitate glorietur sed sociale bonum recogitet. Unde addit :
Numérotation du verset Iob. 5,23 
sed cum lapidibus
interl.|  electis Ecclesie
regionum
interl.|  scilicet erit
pactum tuum 
interl.|  societas tua
marg.|  SED  CUM  LAPIDIBUS  REGIONUM  PACTUM. Quasi divise sunt regiones gentium Ecclesie moribus et lingua distantes. Lapides : electi qui in edificio ponuntur. Qui ergo recte vivit pacto se {t. 2 : Erfurt, f. 195ra ; facsim., p. 389a} [Rusch, f.  195ra ] lapidibus iungit quia in eo quod mundum deserit sanctis per imitationem se alligat, unde impugnatio crescit qua tamen attritus humilius Deo subditur. Unde subiicit :
et bestie terre
interl.|  spiritus nequam non impuganbunt te
marg.|  ET BESTIE  TERRE. Non pacate sed pacifice, quia non pacem habent sed pacem faciunt, quia cum acrius homo a diabolo impugnatur, amplius ad amorem impellitur, et cum eo robustior pax efficitur. Vel bestie sunt motus carnis, qui continentia quasi cavea presse etsi temptando rugiunt, non tamen ad effectum quasi ad rabiem morsus excedunt in quo sunt pacifice. Vel quia perturbant, amplius illud ubi nulla contradictione vivitur, diligitur, et sic ad amorem intime quietis impellunt.
pacifice erunt tibi.
Numérotation du verset Iob. 5,24 
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum
marg.|  ET SCIES  QUOD  PACEM etc. Pax vel inchoata que hic est concepta ex desiderio Dei vel plena que in futuro ex visione Dei. Cum ergo mens Deo vel caro menti subiugatur tabernaculum iusti id est corpus quod mens inhabitat pacem habet motibus desideriorum sub iustitia refrenatis. Sed nihil est hec castitas carnis si non assit mentis suavitas in amore proximi. Unde addit :
marg.|  ET VISITANS  SPECIEM  TUAM  NON  PECCABIS. Species nostra est proximus in quo videmus quod sumus, quem visitat qui ad eum passibus amoris tendit, et ex se viso illi condescendit. Et hoc est lignum quod secundum speciem suum semen producit, id est mens que ex se alium considerat et recti operis germen parit. Ecce Paulus qui omnibus appropiat, condescendendo quidem non cadendo. Hic autem plene peccatum vincit, qui ex se perpendit, quomodo dilatetur in dilectione proximi. Cum autem caro restringitur et mens virtutibus exercetur restat, ut loquendo vitam doceat quam moribus servat, quia ex semine boni operis uberes fructus predicationis colligit. Unde subit :
Numérotation du verset Iob. 5,25 
et13  scies quoniam14  multiplex erit semen tuum,
marg.|  ET SCIES  QUONIAM  MULTIPLEX  ERIT  SEMEN  TUUM. Ille enim bene loquendi facundiam accipit qui bene vivit, nec conscientia loquentem prepedit. Hinc est quod Egyptii servi facti, frumenta ad semen percipiunt, qui ante liberi ad esum acceperant, quia cum plene Deo subdimur verbo predicationis replemur. Ante liberi sacro eloquio pasti, et tamen ad quedam que in mundo petimus vacantes. Ex predicatione magna proles fidelium sequitur. Et hoc est :

13  et] om. Weber 14  quoniam] quoque praem. Weber
et progenies tua quasi herba terre.
interl.|  verbum predicationis
marg.|  ET PROGENIES  TUA UT  HERBA  TERRE. Id est innumerabilis. Vel herbe comparatur quia arentem mundi gloriam deserens spe interna virescit. Iusto autem non sufficit hec magna exterius agere, nisi etiam per contemplationem in eterna penetret. Unde subdit :
Numérotation du verset Iob. 5,26 
Ingredieris in abundantia sepulcrum 
marg.|  INGREDIERIS IN  ABUNDANTIA  SEPULCRUM. Sepulcrum est contemplatio que a mundo mortuos in intimis abscondit, et activa vita quodammodo sepelit que a pravis moribus mortuos tegit. Sed hec perfectius in abundantia, quia prius active vite opera congregavit. Non est perfectus predicator qui propter contemplationem opera, vel propter opera illam postponit. Unde Christus forma vite in die miracula facit in urbibus orans per noctem in montibus. Contemplatus fixi in amore Dei sorbent quod utilitati proximorum refundant.

Cf. Lc. 6, 12.
sicut infertur acervus tritici15  in tempore suo.
marg.|  SICUT  INFERTUR  ACERVUS  TRITICI. Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum est quies eterna, in qua tanto verius quiescitur quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc in abundantia ingreditur, qui post congesta huius vite opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur sicut triticum. Quia iusti in alieno tempore persecutiones sentiunt, sed in suo ut grana in horreum intrant.

15  tritici] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 5,27 
Ecce hoc ut investigavimus ita est,
interl.|  quasi non sum mentitus
marg.|  INVESTIGAVIMUS. In hoc notat se secundum non superficiem dixisse supra sepulcrum bestias lapides tabernaculum, et huiusmodi sed in his interiora quesisse.
quod auditum mente pertracta.
interl.|  advertere
marg.|  QUOD  AUDITUM. Verba iactantie. Etsi bene docuit, imperitia est velle docere meliorem, unde dicta {t. 2 : Erfurt, f. 195rb ; facsim., p. 389b} [Rusch, f.  195rb ] amicorum etsi recta, non recte dicta arguuntur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_5)