|
<25. *Iob*>Capitulum 7
Numérotation du verset
Iob. 7,1
Militia est vita hominis super terram
marg.|
MILITIA
EST
VITA
HOMINIS. Quid ergo recte sentiat exprimit.
Militia est
vel temptatio secundum aliam translationem quod idem valet, quia temptatio est militia, id est pugna contra demones. Nec temptari dicitur vita, sed ipsa temptatio, quia iam corrupta ex se sibi molestia gignit, et licet iam in bonis, tamen semper ex infirmitate generat, quod virtus perimat et in ipsis bonis mala suboriri sentit, ut in otio contemplationis desidiam in abstinentia vanam gloriam. Nomine vero militie aliquid amplius innuitur quod et pugna est et quotidie ad finem tendit, unde et cursus militie exprimitur.||
et sicut dies mercennarii dies eius.
marg.|
ET
SICUT
DIES
MERCENARII. Qui dies cito transire optat ut ad laboris premium veniat. Sic omnis iustus et sicut ille in alienis laboribus sudat, sed proprium premium sibi parat sic iustus in mundanis et malis subditur ut celestia capiat. Cave ne vacuus ab opere dies eat et premium minuatur. Patitur dura ut magis coronetur, licet merces iam sit in corde, sed tamen gravius estus sentitur in corpore ut post sit refrigerium in quiete. Et hoc est :||
Numérotation du verset
Iob. 7,2
Sicut servus desiderat umbram
interl.|
requiem||
marg.|
SICUT
CERVUS. Bene omnis electus
cervus
dicitur, quamdiu sub iugo corruptionis huius est antequam veniat in libertatem glorie.||
et sicut mercenarius prestolatur finem operis sui,
marg.|
ET
SICUT
MERCENARIUS. Qui de gravitate operis lassesceret, nisi spe finis relevaretur sed illo viso nihil putat quod sentit.||
Numérotation du verset
Iob. 7,3
sic et ego habui menses vacuos
interl.|
sine premio||
marg.|
MENSES
VACUOS. A rebus mundi, quia non eas querunt per actus suos boni, et noctes adversitatum tolerant laboriosas quando iam sunt in cruciatu corporis. Vel menses vacui, quia modo est labor sed nondum premium.||
et noctes laboriosas
interl.|
tenebras adversitatum||
marg.|
NOCTES
LABORIOSAS. Enumerat qui sibi presentis temporis adversitates sese in virtutibus exercendo coacervant. Ecclesia vero menses habet vacuos in infirmis qui terrena agunt sine vite premio.
Noctes laboriosas
in fortibus qui multiplicia sustinent. Et bene non dies sed menses, quia non in ipsis actionibus sed in fine quod in cassum egerint sentiunt. Vel per noctem ignorantia accipitur, de qua qui ad lucem redit, fletu lavat, quod inaniter egit. Is ergo sicut cervus desiderat umbram, habet
menses vacuos,
quia quo magis eternum refrigerium querit, videt quam vacue pro hac vita laboraverit. Et sicut mercenarius prestolatur finem, enumerat noctes laboriosas, quia quo magis ex fine operis premium conspicit, eo magis gemit diu nescisse quod querit et quod inaniter laboravit.||
enumeravi mihi.
Numérotation du verset
Iob. 7,4
Si dormiero dicam1
quando consurgam,
interl.|
quando perveniam ad diem||
marg.|
SI
DORMIERO etc. Secundum historiam animus dolentis exprimitur, qui cogente mestitia per diversa desideria vagatur in nocte diem, in die vesperam desiderat, quia dolor non sinit placere quod adest et iam hoc expertus grave consolante desiderio aliud expectat sed nec sic dolor finitur. Unde :||
1
dicam] dico
Weber
et rursus2
interl.|
scilicet in die dico||
2
rursus] rursum
Weber
expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
marg.|
ET
REPLEBOR
{t. 2 : Erfurt, f. 196va ; facsim., p. 392a}
[Rusch, f. 196va ]
DOLORIBUS. Causa autem doloris hec est :||
Numérotation du verset
Iob. 7,5
Induta est {t. 2 : Erfurt, f. 196va ; facsim., p. 392a}
[Rusch, f. 196va ] caro mea putredine et sordibus pulveris,
interl.|
quia sedens in sterquilinis||
marg.|
INDUTA
EST. Eadem subtilius in Ecclesia. Somno torpor otii. Vespera que somno congruit desiderium otii figuratur. Per surgere exercitatio actionis. Mens ergo hominis quia stare noluit cum potuit, iam non potest stare etiam cum velit, sed semper desideriis variatur ut quietus actionem desideret occupatus quietem. Vel dormire est in peccatis iacere, a quibus surgere conatur iustus, sed cum surrexit ipsis virtutibus se extolli sentit. Unde et temptari adversis quibus melius servetur querit dicens :
proba me et tempta me
. Vel vespera est temptatio peccati et iustiorem acrius lacessit. Unde et Moyses dicit mane ad vesperum ducia
, cum lucem sequitur umbra temptationis que tamen in electis non est nox sed vespera quia lucem obscurat sed non extinguit que etiam non timetur sed ut eis proficiat profutura expectatur. Sed quantumcumque contendant non eis est hic integra salus unde subdit : E
t replebor doloribus usque ad tenebras,
quia securitatem non invenit, donec penitus tempus temptationis relinquit. Doloris autem causam subiicit.||
marg.|
INDUTA
EST
CARO. Id est carnalis vita quam ago, vel mala operatione polluitur, vel inde restricta ex memoria imaginibus peccatorum fuscatur, que quasi pulvis ante oculos surgunt. Ecclesia vero in quibusdam putredinem luxurie carnis sentit in quibus terrenis actibus deditis pulvere conspergitur de utrisque subdit :||
a
Cf. Gn. 1, 3.
cutis mea aruit et contracta est.
interl.|
exterior pars corporis que dum non trahit humorem de interioribus arescit et contrahitur||
marg.|
CUTIS
MEA. Cutis sunt in Ecclesia qui solis exterioribus curis vacant quorum corda desperatio siccat, et ideo trahuntur non extenti per longanimitatem ad eternam vitam. Presentibus herent quod ideo fit, quia non attendunt quam fugitiva hec vita sit. Sed Ecclesia e contra.||
Numérotation du verset
Iob. 7,6
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,
interl.|
ideo non placent mihi que affluunt||
marg.|
DIES
MEI
VELOCIUS. Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit, sed quo magis crescit ad incisionem tendit. Sed et tele festinantiam velocitas vite transit que semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt. Unde ait :||
et consumpti sunt absque ulla spe.
interl.|
sine meditatione||
interl.|
unde||
marg.|
ET
CONSUMPTI
SUNT etc. Id est nullam mihi fiduciam pono in his, quod faciunt reprobi ego non.||
Numérotation du verset
Iob. 7,7
Memento
interl.|
ideo dimitte peccata me||
quia ventus est vita mea,
interl.|
brevis||
marg.|
QUIA
VENTUS
EST. Vita3
eterna et solida, hec vita nec solida nec manens iudicatur. Et ideo :
Memento,
id est benignus velociter transeuntem respice, quia humane brevitatis consideratio Deo est grata oblatio. Et quia postquam transit vita, non est locus merendi veniam, subit :||
et non revertetur oculus meus ut videat bona,
interl.|
ut recta faciam opera||
marg.|
ET
NON
REVERTETUR. Id est post mortem mens suam retributionem videns non revocatur ad exhibenda bona opera, unde dives de se desperans quod est aggravatio pene pro fratribus rogat. Ecce vita transit quod sequitur permanet.||
Numérotation du verset
Iob. 7,8
nec aspiciet me
interl.|
consolabitur||
visus hominis,
interl.|
misericordia redemptoris||
sed4
oculi tui in me
interl.|
sine iudicio||
4
sed]
om. Weber
et non subsistam.
marg.|
Post etiam : NEC
ASPICIET
ME
VISUS
HOMINIS. Id est misericordia redemptoris que peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexitb
. Se post mortem non liberat quem ante gratia non reformat. Non
visus hominis
,
sed oculi tui
. Id est districtus iudex ad feriendum videbis et qui hic expectatus ad penitentiam substiti iam
non subsistam
. Hoc iusto convenit qui timet omne quod agit et remota pietate se periturum prescit, et non subsistit ante oculos, quia pene vita non sufficit si iustitia eum premitc
: « Nec enim astra », id est qui sanctitate lucent, « coram eo munda sunt ». Culpa autem et pena humani generis breviter subditur :||
b
Cf. Lc. 22, 61. c
Io. 25, 5.
Numérotation du verset
Iob. 7,9
Sicut consumitur nubes et pertransit,
interl.|
evanescit||
marg.|
SICUT
CONSUMITUR
NUBES. Nubes ad alta levatur densata, vento impellitur ut currat, calore dissolvitur ut evanescat, sic cor hominis per ingenium emicat, flatu demonum per mala desideria agitatur, sed respectu iudicis quasi calore solis deficit, et postquam traditur locis penalibus non redit ad id cui per amorem inhesit quod est domus mentis. Vel infernus est desperatio in qua peccatis mortuus cadit, et post non est via reversionis. {t. 2 : Erfurt, f. 196vb ; facsim., p. 392b}
[Rusch, f. 196vb ]Desperans nubibus comparatur, quia caligine obscuratur, peccatis multis densatur, sed claritate iudicii dissipatur. Hic talis non redit in domum, id est ad cor de quo sanato diciturd
: « Vade in domum tuam ».||
d
Mt. 9, 6 ; Mc. 5, 19.
sic qui descenderit ad inferos
interl.|
quia se ad alta levavit pulsus vento temptationum||
non ascendet,
interl.|
ad hanc vitam||
Numérotation du verset
Iob. 7,10
nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
Numérotation du verset
Iob. 7,11
Quapropter et ego
interl.|
Iob||
non parcam ori meo,
interl.|
quin confitear||
loquar in tribulatione
interl.|
in confessione||
spiritus mei.
interl.|
vel dolore cordis||
{t. 2 : Erfurt, f. 196vb ; facsim., p. 392b}
[Rusch, f. 196vb ]Confabulabor cum amaritudine
interl.|
id est instigabo me ad compunctionem||
anime mee.
interl.|
vite||
marg.|
NEC
COGNOSCET
AMPLIUS
LOCUM
SUUM. Locus hominis Deus est, qui eum creavit ut in se consisteret, quem homo peccando deservit. Sed Deus fugitivum per incarnationem requisivit. Post autem iam nequius agentem damnatum non cognoscit dicense
: « Nescio vos ». Hoc timens iustus sollicitus penitet, et non parcit ori sed confitetur peccata. Os autem aperit tribulatio spiritus, que sit timor previsi iudicii. Et reprobi peccata fatentur sed non contrito spiritu ut mala defleant. Hec autem amaritudo mentis facit ipsum contra se loqui et rixari iam et alia attendit, que securus preterit et sibi obiicit quue bona a Deo accepit, que mala reddidit, sed sic penitens voluptuosa pro eternis spernens, adhuc de corruptione carnis contradictionem sentit.||
e
Lc. 13, 25.
Numérotation du verset
Iob. 7,12
Numquid mare sum ego,
interl.|
dicit quasi constringendus sim||
marg.|
Unde addit : NUMQUID
MARE
SUM. Carcer est caro que impedit ab altis. Mare : corda carnalium. Cetus : diabolus qui natat per lubricas cogitationes. Hic ergo cum suis carnalibus recte carcere pene sue aratur, ne liceat eis quidquid mali volunt. Sed ego qui iam corde in celo, cur carcere carnis premor, quod non superbe sed amore veritatis dicitur. Deus vero utiliter differt. Dilatus autem a vera quiete redit ad cor quasi ad quietem contra rixam carnis. Et hoc secretum cordis lectus vel stratus dicitur, ubi fessus extrinsecus occulta verba cogitationum versat. Sed et ibi rixa, quia dum caro quasi paries domus quatitur, et cubile turbatur et quo magis cogitat, videt quam districtus iudex, que verecundia sit coram angelis et omnibus sanctis confundi que deinde pena, et ita quasi somno et visione terretur quia utcumque imaginatur, sed non ita videt ut est res. Sed et ad litteram diabolus cupidis prospera timidis adversa per somnia ingerit, ut magis afficiat sed et sanctos quo minus valet vigilantes gravius temptat dormientes, quod Deus benigne permittit, ne saltem somnus a passionis premio vacet. Unde facere dicitur quod malus facit spiritus. Exposuit quot undique scandala, nunc subdit consilium contra.||
aut cetus quia circumdedisti me carcere ?
Numérotation du verset
Iob. 7,13
Si dixero consolabitur me
interl.|
contra hoc quod sit delicatus carne||
lectulus meus,
interl.|
mens in qua quiesco||
et relevabor loquens mecum in stratu5
meo.
interl.|
cordis secreto||
5
stratu] strato
Weber
Numérotation du verset
Iob. 7,14
Terrebis me
interl.|
post dum iudicem iustum expecto||
per somnia
interl.|
per imaginationes||
et per visiones
interl.|
nocturnas||
horrore
interl.|
terrore||
concutiens6
.
6
concutiens] concuties
Weber
Numérotation du verset
Iob. 7,15
Quam ob rem elegit suspendium
interl.|
desiderii ad alta||
marg.|
QUAM
OB
REM
ELEGIT. Anima est intentio mentis, ossa fortitudo carnis. Quod suspenditur ab imo elevatur. Anima ergo suspenditur ad eterna, ut ossa moriantur, quia amore eterne vite omnem fortitudinem exterioris vite in se necat, ita ut desperet id est presentis vite bona penitus deserat, ne in eis spem habeat et ulterius in eis licite utitur perfectus autem deficit. Et quia ab his despero :||
anima mea et mortem ossa mea.
interl.|
ut scilicet ad vitam pervenirem eternam||
Numérotation du verset
Iob. 7,16
Desperavi
interl.|
a terrenis||
nequaquam ultra vivam iam7
.
interl.|
nullam consolationem habeo in terrenis||
7
vivam iam]
inv. Weber
Parce mihi, Domine8
,
interl.|
ut consoler de eternis||
marg.|
PARCE
MIHI
DOMINE. Ut eterna des, quia contemptu illorum hec melius sperantur. Dum parci sibi petit probat quod non a Deo desperavit, quod est suspendium elegit, hoc est desperavi, de eodem intulit
parce
, quod est mortem ossa, hoc est non ultra vivam hoc tertio.||
8
Domine]
om. Weber
nihil enim sunt dies mei.
marg.|
NIHIL
SUNT
DIES
MEI. Qui eterna considerat ad se rediens, bene hos dies nihil vocat, et districte iudicari formidat. Unde addit :||
Numérotation du verset
Iob. 7,17
Quid est homo quia magnificas eum,
interl.|
largitione rationis infusione gratie||
aut quid apponis9
erga eum cor tuum ?
marg.|
QUID
EST
HOMO. Magnificat Deus hominem multo spirituali munere, et erga eum ponit cor, quia pro datis districtius iudicat. Sed
quid homo
quasi etsi magnificatus ultra se donis tuis, tamen quia caro est, si sine pietate iudicetur ferre non potest. Unde adhuc addit :||
9
quid apponis] quia ponis
Weber
Numérotation du verset
Iob. 7,18
Visitas
interl.|
sublevas||
eum diluculo
interl.|
claritate virtutum||
marg.|
VISITAS
EUM
DILUCULO. Diluculum est cum de nocte vitiorum et ignorantie ad lucem venit homo, in quo et mox probatur, ne enim bona a se habere glorietur, temptatione concuti permittitur, ut alta Dei et sui infirmitas videatur, sicut Salomon post sapientiam temptatur a meretricibusf
. {t. 2 : Erfurt, f. 197ra ; facsim., p. 393a}
[Rusch, f. 197ra ] Hec tota hac mortalitate homo patitur. Unde :
Usquequo non parcis mihi
.||
f
Cf. 3Rg. (1Rg.) 3, 16.
et subito probas
interl.|
humilias||
illum.
Numérotation du verset
Iob. 7,19
Usquequo non parcis10
mihi nec dimittis me,
interl.|
quamdiu permittis me temptationibus percuti||
10
parcis] parces
Weber
ut glutiam {t. 2 : Erfurt, f. 197ra ; facsim., p. 393a}
[Rusch, f. 197ra ] salivam meam ?
marg.|
SALIVAM. Saliva in os a capite labitur, ab ore in ventrem glutitur. Caput est Deus a quo initium sumimus. Venter : mens, que cibum intellectus capit et omnia membra actionum regit. Saliva : sapor intime contemplationis, hoc modo ad os sed non in ventrem transit, quia ea nunc noster intellectus infunditur, sed mens non plene satiatur. In gustu est non in saturitate, hanc luto humane cogitationis miscuit Christus et homo in mundog
et cecus natus illuminaturh
. Tunc autem Deus plene homini parcet, cum salivam glutire permittit, cum ad perfectionem sue contemplationis admittit. Qui hoc vult mereri fatetur malum quod fecit.||
g
Cf. Gn. 2, 7. h
Cf. Io. 9, 6-7.
Numérotation du verset
Iob. 7,20
Peccavi. Quid faciam tibi,
interl.|
ut a culpis ablueri||
marg.|
PECCAVI
QUID
FACIAM
TIBI. Quasi quid in recompensationem tibi offeram non invenio, quia omnis virtus hominis ad culpam abluendam infirma est. Vel Q
uid faciam tibi,
quasi : omnia bona non tibi sed nobis prosunt.||
o custos hominum ?
marg.|
O CUSTO
HOMINUM quia nos sic destituit, ut nos custodire nequeamus, et si quid conamur peccatis gravamur, unde :||
Quare posuisti me contrarium
interl.|
inimicum||
marg.|
QUARE
POSUISTI
ME
CONTRARIUM. Cum homo serpenti crediditi
hostis Dei extitit querere contempsit. Et Deus contrarium sibi posuit, quem inimicum ex elatione deputavit. Sed hec contrarietas culpe, homini est pondus pene, et seipsum grave pondus portat dum tot in carne tot in anima tolerat, sic debuit subiici qui se superbe erexit hoc est quod diciturj
: « Grave iugum super Ade filios ». Hoc autem dicit Iob ingemiscendo, quod ita sunt non iustitiam arguit sed misericordiam querit.||
i
Cf. Gn. 3, 1-5. j
Cf. Sir. (Eccli.) 40, 1.
tibi et factus sum mihimet ipsi gravis ?
Numérotation du verset
Iob. 7,21
Cur non tollis11
peccatum meum ?
interl.|
carnalis concupiscentie||
marg.|
Unde addit : CUR
NON
TOLLIS. Ecce desiderium mediatoris « qui tollit peccata mundi »k
. Vel tunc peccatum plene tolletur, cum in incorruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo redemptorem vel resurrectionem, unde et penam quam ex origine meruit, et iudicium quod ex propria actione timet adiungit. Ecce nunc peccanti homini dictum estl
: « Cinis es, in cinerem reverteris ».||
marg.|
QUARE
POSUISTI
ME
CONTRARIUM. Quia inferior factus contrarius modo superiori, id est Deo ideo nostrum inferius sensualitas factum est contrarium superiori, id est spiritui ut semper pugnent.||
k
Cf. Io. 1, 29. l
Cf. Gn. 3, 19. 11
tollis] tolles
Weber
Et quare non auferes iniquitatem meam ? Ecce nunc in pulvere dormio12
,
interl.|
vel dormiam||
12
dormio] dormiam
Weber
et si mane me quesieris non subsistam.
marg.|
MANE. Id est in adventu iudicis cum omnia aperta. Querere Dei est, districte iudicare, ante quem nec iustus subsistit, sed hoc est solacium liberationis quod se sufficere non posse dicit humilis, plangit ergo mortem que nunc est timet iudicium quod imminet.||
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_7) |