initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Iob. 9,1 
Et respondens Iob ait :
marg.|  ET RESPONDENS  IOB  AIT. Perversi quibus loquens persona displicet. Omnia que dicit prava seu recta impugnant, sed Iob cui non displicet persona sed culpa. Videns Baldach recta dixisse : « Numquid Deus supplantat iudicium ? » et vera contra hypocritas protulisse, audita probat.  Vere scio quod homo humilis et Deo suppositus iustitiam accipit, compositus perdit quia qui se ei comparat quod Dei est sibi arrogans bono quod accepit se privat. Sed et omne meritum nostre virtutis si districte iudicetur vitium esse considerans.

a Iob. 8, 3.
Numérotation du verset Iob. 9,2 
Vere scio quod ita sit,
interl.|  id est quod Deus non subversit vel supplantat iudicium
et quod non iustificetur
interl.|  quod iustum est
homo compositus Deo.
Numérotation du verset Iob. 9,3 
Si voluerit contendere cum eo,
marg.|  Addit : SI VOLUERIT  CONTENDERE  CUM EO. De suis meritis presumendo et gloriam sue virtutis non Deo sed sibi arrogando.
non poterit ei respondere unum pro mille.
marg.|  NON  POTERIT EI  RESPONDERE  UNUM  PRO  MILLE. Id est non poterit se contra eum extollere, etiam de ipso initio bone vite quod per unum designatur.  Mille pro universitate ponitur ut : « Quod mandavit in mille generationes ». Monos multiplicatur in denarium, denarius in mille, quia ergo ab uno incipimus ut ad mille veniamus per unum initium bone vite, per  mille perfectio vite accipitur. Qui ergo summa bona percipit si de eis extollitur, nec inicium se habere ostendit. Ne autem contendat infirmum terreat visa eius potentia.

Ps. 104, 8.
Numérotation du verset Iob. 9,4 
Sapiens
interl.|  id est Deus
corde est,
marg.|  SAPIENS  CORDE  EST. Occulta tua ne putes latere, quia sapiens cognitus non effugies quia fortis cui resistens se confundit.
et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit ?
marg.|  QUIS  RESISTIT EI ET  PACEM  HABUIT. Qui creat ut sibi creata conveniant ordinat, in quo sit eis pax, et qui eius dispositioni repugnant conatur, pacem perdit ut angelus, qui sua inquietudine elatus, homo qui canis molestia vexatur, quia conditori subesse noluit, pacem uterque amisit.
Numérotation du verset Iob. 9,5 
Transtulit
interl.|  ab infidelitate

transtulit] qui praem. Weber
montes
interl.|  id est sanctos
marg.|  TRANSTULIT  MONTES etc. Dicta generaliter confusione superbie que pena maneat elatos in interitu Israel ostendit.
marg.|  TRANSTULIT  MONTES. Sanctos predicatores a Iudeis ad gentes quod nescierunt Iudei qui in hoc subversi sunt, putantes sibi gaudium quod lumen perdiderunt, translatis montibus.
et nescierunt,
interl.|  scilicet hoc
hi quos subvertit in furore suo.
Numérotation du verset Iob. 9,6 
Qui commovet terram
interl.|  id est Iudeos
de loco suo,
marg.|  TERRAM  COMMOVET DE  LOCO, quia Iudeos de finibus suis per Romanos extraxit.
et columne eius
interl.|  sacerdotes
marg.|  COLUMNE. Sacerdotes, principes, legis doctores concussi sunt, quia nec ipsi sibi vivere permissi sunt, unde apostolos expulerunt, preterea in erroris sui tenebris deserti sunt.
concutientur.

concutientur] concutiuntur Weber
Numérotation du verset Iob. 9,7 
Qui precipit soli
interl.|  id est claritati predicatorum
marg.|  QUI  PRECIPIT  SOLI. Sol per diem lucet, stelle per noctem, quia predicatores et contemplationem vere lucis aperiunt, et de terrenis recte instruunt sub signaculo. Ideo aliquid sub sigillo claudimus, ut cum tempus erit proferamus, sic Iudea modo lumine privatur sed in fine visitabitur. Sic Elias et Enoch, modo occultantur post apparebunt. Gloria predicantium a Iudeis repulsa in omnes gentes dilatatur.

Cf. Mal. 4, 5 ; Mt. 17, 11 ; Mc. 9, 12.
et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo,
Numérotation du verset Iob. 9,8 
qui extendit celos solus et graditur super {t. 2 : Erfurt, f. 198ra ; facsim., p. 395a} [Rusch, f.  198ra ] fluctus maris,
marg.|  Unde : qui extendit celos. Id est apostolos a Iudeis fugatos ubique facit honorari.  Solus. Qui mire hoc dispensavit et cum amaritudo mundi in nece bonorum seviret. G raditur super fluctus. Id est calcat dum mitigat admiratione signorum. Ieremias : « Posui arenam terminum mari », id est ad frangendam gloriam mundi abiectos et pauperes elegit, dum ante mare sevit Ecclesia proficit.

Ier. 5, 22.
Numérotation du verset Iob. 9,9 
qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri,
marg.|  Et hoc est : QUI  FACIT  ARCTURUM. Nominibus philosophorum utitur ut res illas usitata appellatione exprimat, ut et Deus verba hominum assumit : « Penitet me » et huiusmodi. Arcturus in axe celi septem stellis lucet, semper versatur et numquam mergitur. Hic est generalis Ecclesia que in septem Ecclesiis et in septem candelabris in Apocalypse {t. 2 : Erfurt, f. 198ra ; facsim., p. 395a} [Rusch, f.  198ra ] signatur habens dona septiformis gratie, ab axe veritatis lucet que semper tribulatur, sed usque ad finem mundi non deficit immo, ut Arcturus versatur erigitur. Unde mox addit : O riona que hiemali tempore oriuntur et in ortu tempestates excitant et mare terrasque perturbant. Hi sunt martyres quos dum celum id est Ecclesia edidit, hiems id est fragilitas malorum in tempestate exercuit, et non solum turbidos sed et placidos in eorum necem erexit.  Hyade. In fronte tauri in vere nascuntur, cum sol callidior extendit dies. Hi sunt Ecclesie doctores, qui subductis martyribus eo tempore ad mundi notitiam venerunt, quo repressa hieme fides clarius lucet et calet. Hyetus grece, latine pluvia. Unde  hyade a pluviis dicuntur quas orte ferunt, unde fruges uberius crescunt tunc novus sol mentibus hominum clarius micat post ista restat, ut Ecclesia ad videnda superne patrie interna perveniat. Unde addit : E t interiora austri. Auster fervor Spiritus sancti. Interiora eius occulti ordines angelorum et secreti sinus illius patrie, quos implet calor spiritus, ubi anime sanctorum et post suscitati quasi astra in abditis occultantur, ubi sol in meridie videtur, hec astra sunt oculi sponse interiora austri quod intrincecus latet. Iob per exterius dicta mirans interiora conatur dicere omne quod extrinsecus vel interius agitur. Sed quia hoc non potest explicari melius deficiendo comprehendit, dicens :

Gn. 6, 6.
Cf. Apc. 1, 12.20
Numérotation du verset Iob. 9,10 
qui facit magna et iscrutabilia et mirabilia quorum non est numerus.
marg.|  QUI  FACIT  MAGNA. Melius explet qui se non posse explere fatetur et facundius loquitur qui obstupescendo tacet.  Magna virtute. E t inscrutabilia ratione.  et innumerabilia multiplicitate, sed quid miremur que extra nos sunt, cum et hoc quod erga nos agitur ignoramus.

iscrutabilia] incomprehensibilia Weber
innumerabilia] sic. Rusch
Numérotation du verset Iob. 9,11 
Si venerit ad me non videbo, si abierit non intelligam eum.
marg.|  Unde ait : SI VENERIT AD ME. Venit cum dona dat, abit cum temptationibus carnis homo lacessitur, sed accessus et recessus ignoratur, dum finis rerum provideri nequit, quia aliquando et virtutibus elatus corruit, et quod putabatur gratia fuit ira, et infirmatus humilis surgit, et est gratia quod videtur ira, et tamen sic cecus homo rationem reddet de actibus Deo.
Numérotation du verset Iob. 9,12 
Si repente interroget quis respondebit ei ?
marg.| Unde subdit : SI REPENTE  INTERROGET. Repente interrogat, cum inopinatos ad iudicium vocat, sed nemo respondere sufficit, quia et vita iustorum succumbit si pietas desit. Vel interrogat dum duris pulsat, ut quid sit homo cognoscat, sed respondere non sufficit, quia cum sit pulvis contra divina iudicia nihil dicit, quod planius ostenditur dum subditur :
Vel quis dicere potest cur ita facis ?
marg.|  QUIS  DICERE  POTEST  CUR  ITA  FACIS ? Facta Dei debemus venerari quia iniusta esse non possunt. Nec discutere, quia rationem consilii eius querere est contra illud superbire. Qui autem se infirmum respicit cum non videat consilium Dei, rationem habet, et humilis iram placat, quam superbus inextinguibiliter accendit.

ita] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 9,13 
Deus cuius resistere ire nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem.
marg.|  Unde ait : DEUS  CUIUS  IRE  RESISTERE  NEMO  POTEST. Moyses et Phinees et alii sancti sepe resisterunt ire Dei, sed eos ipse Deus ut sibi resisterent sic erexit, ut pro his que iuste paterentur pietas eorum que tanta est apud Deum obtineret sed in his que apud Deum diffinita sunt, nemo resistit cum ipse ut precentur non aspirat, ut etiam ipse Moyses terram promissionis non intravit. Ire Dei nemo resistit, ut patet in Iudeis quos deserit et gentes assumit, et curvat sibi eos qui orbem portant, id est curas seculi tolerant, principes terre grece basileos dictos, laos est populus. Basileus, id est basis populi quem sustinet. Qui ergo portant orbem, potestates sunt gentium vel angelice virtutes quarum ministerio mundus regitur. Quis ergo illi obviat cuius potentie et angeli inclinantur. Vel curvus supra se non videt, sic et angeli curvi quia sublimitatem Dei non comprehendunt, a his reversus ad se humiliter pre potestate Dei sibi vilescit dicens :
Numérotation du verset Iob. 9,14 
Quantus ergo sum ego ut respondeam ei et loquar verbis meis cum eo ?
marg.|  QUIS  VEL  QUANTUS  ERGO  EGO  SUM. Id est si angelus hunc considerare non sufficit qua mente de eius iudiciis disputo qui carne premor ? Verba nostra ad Deum sunt opera, sed his quia non potest homo loqui cum Deo, quia in eis apud {t. 2 : Erfurt, f. 198rb ; facsim., p. 395b} [Rusch, f.  198rb ] subtile iudicium Dei nulla fiducia est.

ut] qui Weber
Numérotation du verset Iob. 9,15 
Qui etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo sed meum iudicem deprecabor.
marg.| Unde addit : QUI SI  HABUERO etc.  DEPRECABOR. Prece post iustitiam Dei indiget, ut que minus ex se ex pietate iudicis valeat etsi plena in perfectioribus sit iustitia. Q uippiam dicitur, quia mens hominis que comprehendit vix peragit, et parum est quod comprehendit. Oratio vero quia multis cogitationibus quatitur, etsi auditur repelli timet.
Numérotation du verset Iob. 9,16 
Et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam.
marg.|  Unde subdit : CUM  INVOCANTEM  EXAUDIERIT ME. Cum enim - ut ait David - modo : « Ascendunt usque ad celos » cum summa penetrant, modo « descendunt in abyssos » per turpia temptamenta, certitudinem exauditionis non habent. Vide quam subtiliter se iudicat infirmitatem suam aperit.  Quantus ego sum. In iustitia non confidit sed ad precem confugit qui etiam si habuero quippiam iustum de ipsa quoque prece pavidus ait :  Cum invocantem. Iob sic circumspicit, quia vim iudicii se non posse ferre videt.

Ps. 106, 26.
Numérotation du verset Iob. 9,17 
In turbine {t. 2 : Erfurt, f. 198rb ; facsim., p. 395b} [Rusch, f.  198rb ] enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
marg.|  De quo ait : IN TURBINE  ENIM  CONTERET. Qui in tranquillitate expectatus contempsit in turbine conteretur.  Turbine, quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet, cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait : M ultiplicabit vulnera mea sine causa. Quia ipsi nihil egerunt. Unde dicitur : « Non est mundus in conspectu eius nec infans unius diei ». S ine causa. Pro estimatione humani sensus, sed apud Deum iustum est ut arbor in ramis amaritudinem servet quam traxit a radice. Hec etiam spiritualiter de Iob qui flagella Dei in turbine et metuens previdit, et previdens pertulit. Unde ait :  Et multiplicabit vulnera mea sine causa, quia non pro culpa percussus est. Unde supra : « Ut affligerem eum frustra ». Horum vulnerum continuationem subdit :

Iob. 15, 14.
Iob. 2, 3.
Numérotation du verset Iob. 9,18 
Non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus.
marg.|  NON  CONCEDIT. Plena probatio extra lacerant tormenta, intus castigant temptamenta, unde se impletum amaritudinibus dicit, sed mitigat vim doloris equitas et potentia ferientis.
Numérotation du verset Iob. 9,19 
Si fortitudo queritur, robustissimus est. Si equitas iudicii nemo audet pro me testimonium dicere.
marg.|  Et hoc est : Si fortitudo queritur. Quasi nemo audet, quia ille merita examinat, qui per alienum testimonium ea non explorat, sed tacitus considerator diu expectat. Alius non potest mihi esse testis quia nec ego ipse mihi.||

robustissimus] robustissim cacogr. Rusch audet-pro me] inv. Weber
Numérotation du verset Iob. 9,20 
Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me. Si innocentem ostendere, pravum me comprobabit.
marg.|  Et hoc est : Si iustificare. Non sufficio esse testis innocentie, nec scio quod eam habeam. Et hoc est : S i simplex fuero. Qui scit bona que agit quoquo modo superbit ? Item qui nescit in se bona quomodo custodit ? Contra utraque opus est et recta estimare, ut custodiantur et minima ne erigamur. Sed sunt quedam que non facile possunt sciri, nam aliquando quod virtus incipit culpa peragit. Unde Moyses : « Iuste quod iustum est exequere » ut qui iustitiam amore eius non premii defendit. Et quia seipsum plene nequit examinare hoc exilium cecitatis egre fert.||

Dt. 26, 20.
Numérotation du verset Iob. 9,21 
Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tedebit me vite mee.
marg.|  Unde subdit : Et tedebit me vite mee. Sed est consolatio huius caliginis reducta animo iusta potentia Dei que et iniquos punit et iustos transcendit.||
Numérotation du verset Iob. 9,22 
Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit.
marg.|  Et hoc est : UNUM  EST  QUOD. Vel innocens consumitur, quia ex consideratione intime puritatis nihil esse videtur impius, quia cognitus damnatur, et hoc verbum cogitationis apud me protuli. Vel  innocentem et impium consumit, quia merito prime culpe ad interitum carnis eque trahuntur. Contra hec damna humani generis gratiam redemptoris querit qui simpla morte carnis nostram duplam carnis et anime destruat.
Numérotation du verset Iob. 9,23 
Si flagellat occidat semel et non de penis innocentum rideat.
marg.|  Et hoc est : SI FLAGELLAT  OCCIDAT  SEMEL. Ridere Dei est afflictioni nolle misereri, unde reprobis dicit : « Ego in interitu vestro ridebo ». Omne desiderium pena est dum differtur. Unde Salomon ait : « Spes que differtur affligit animam ». Hec pena fuit omnibus electis ante adventum, quorum vota dum Deus distulit risit. Vel risus Dei letitia est, quia gaudet cum ardentius queritur a nobis. Gaudium ergo facit ei de pena, qui per sancta desideria pro eius amore se castigat. Quod solus carnis mortem pertulit aperit.

Prv. 1, 26.
Prv. 13, 12.
Numérotation du verset Iob. 9,24 
Terra data est in manu impii, vultum iudicum eius {t. 2 : Erfurt, f. 198va ; facsim., p. 396a} [Rusch, f.  198va ] operit. Quod si non ille est quis ergo est ?
marg.|  TERRA  DATA  VEL  TRADITA. Terra caro impius diabolus. Manus eius : occisores Christi, in {t. 2 : Erfurt, f. 198va ; facsim., p. 396a} [Rusch, f.  198va ] cuius mentem quia diabolus nihil potuit, carnem per satellites suos occidit. Huius terre iudices fuerunt sacerdotes et Pilatus quorum vultum, id est corda, impius velavit ne Deum cognoscerent, quia diabolus cum suis sequacibus una persona est, sepe Scriptura sic de eo loquitur ut repente ad corpus eius derivetur. Bene nomine impii populus persecutor accipitur, dum dicit :  quod si non ille populus impius est quis umquam impius putandus est. A perfidia Iudeorum ad se oculos vertens dolet, quod ante de mundo exit quam Christus venerit.
Numérotation du verset Iob. 9,25 
Dies mei velociores fuerunt cursore, fugerunt et non viderunt bonum.
marg.| Et hoc est : DIES  MEI  VELOCIORES  FUERUNT  CURSORE. Cursoris est secutura nuntiare, sic omnes electi ante adventum nuntiantes Christum cursores fuerunt, sed quia ante moriuntur transire se velocius cursore dolent, ut non videant presentem illum qui singulariter bonus dicitur. De quibus etiam addit :
Numérotation du verset Iob. 9,26 
Pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam.
marg.|  QUASI  NAVES. Qui poma portat odore fruitur, sed aliis cibum fert, sic antiqui odore venturi pasti sunt sed nobis prophetando ipsum fructum detulerunt. Solent poma paleis misceri, ut illesa usque ad terras ferantur, sic in dictis patrum palea historie spiritualia servat qui sepe ab alto divinitatis ad incarnationem vertuntur, ut aquila que figit oculos in sole quos tamen inclinat ad cadaver cum cibo indiget, et cadaver Christus in morte que reficimur. Sed quia populus Israel olim spiritu prophetie plenus in fide quam prenuntiavit non permansit prophetiam perdidit, per compassionem ad eorum duritiam sermo vertitur.
Numérotation du verset Iob. 9,27 
Cum dixero nequaquam ita loquar, commuto faciem meam et dolore torqueor.
marg.| Ita : CUM  DIXERO  NEQUAQUAM. Israel ut prius noluit loqui, cum quem predixit negavit, in quo facies eius interior commutatur sordibus perfidie, ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus eternis.
marg.|  MORALITER. « Dies mei velocius transierunt ». Primus homo sic conditus est, ut vita eius per tempora possit tendi, non evolui sed quia peccavit decursum pertulit quem homo semper tolerat et tamen optat dum vivere appetit. Huius decursus damna voce humani generis gemit.  Fugerunt. Quia ad lucem stare homo noluit, fugiendo visum perdidit, ne bonum quod est videre possit ad quod conditus fuit. Q uasi naves poma portantes. Fructus terre per fluctus. Terra hominis paradisus est, in qua innocens permansisset, sed per culpam ad undas mutabilitatis venit. Poma terre : sermo mundati ; possibilitas operis : intelligentia Dei que quia in terra quietis noluit homo edere, per mare portat, et in tot temptationibus servare conatur, non sine ligno, id est cruce qua reformamur. Vel navis que poma portat suavitatem odoris habet, sed gravitatem ponderis non habet sic et homo expulsus. Cum ad superna repetenda se erigit, odorem celestium recordatione sentit sed pondus vite non habens huc et illuc leviter impellitur, et sicut aquila que in altum volat, sed appetitu ventris terram expetit, ita homo in alto conditus pro gustu vetiti cibi ad terram cecidit, ubi carnibus voluptatis pascitur. Sed cum hec tractamus questio non urget, cur Deus fecit quem periturum previdit. Cur bonus omnipotens non talem fecit qui perire non posset. Que cogitatio ne in superbiam erumpat humiliter se comprimit dicens : N equaquam ira loquar. Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia que alta querebat infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In quo est dolor, quia valde affligitur, qui ad intelligenda que de se sunt cecatur. His communibus malis sua propria adiungere metuit.||

Iob. 7, 6.
Numérotation du verset Iob. 9,28 
Verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti.
marg.|  Unde subdit : Verebar omnia opera etc. Bona quidem erant, sed et hec timenda his qui vere volunt Deo placere. Quia duo in bonis timenda sunt, desidia et fraus. Desidiam facit minor amor Dei. Fraudem proprius amor sui, dum pro bene actis tacita humani cordis gratia, vel favoris aura vel quelibet res exterior desideratur sed beatus qui excutit manus suas ab omni munere cordis manus et oris. Contra hec timor habendus est, qui munit quod non parcet delinquenti et si enim peccantes {t. 2 : Erfurt, f. 198vb ; facsim., p. 396b} [Rusch, f.  198vb ] ad penitentiam vocat tamen numquam peccatum sine ultione preterit. Vel homo punit vel Deus, unde et post baptismum pro originali morimur, sed dum plus iusto trepidat tedet vivere, quasi nec per labores ad vitam perveniat.
Numérotation du verset Iob. 9,29 
Si autem et sic impius sum quare frustra laboravi ?
interl.|  post metum pervenit ad lacrimas desperationis ut humilitas postulationis opus bonum subvehat ad premium sed nec vita nec lacrime perfecte mundos reddunt dum hec corruptio tenet unde addit si lotus fuero etc.
marg.|  Unde : SI AUTEM ET  SIC  IMPIUS  SUM. Non penitet laborasse, sed inter labores de premiis incertum se esse dolet. Ita est incertus iustus ut confidat, ita confidit ne securus torpeat.
Numérotation du verset Iob. 9,30 
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissime manus mee,
marg.|  FRUSTRA dico quia : SI  LOTUS  FUERO. Qui conterit se ut lamentis affligatur aquis se lavat, sed non nivis nisi assit humilitas, que coram Deo candet, dum nec alium despicit nec contra Deum murmurat. Vel aqua nivis ex aere est, cum alie aque extra oriuntur. Qui ergo plorat pro eternis, aqua nivis perfusus est, qui compungitur in prece pro terrenis aqua terre.  Manus sunt opera  velut mundi, quasi non vere munde sub hac corruptione.
Numérotation du verset Iob. 9,31 
tunc sordibus intingues me
marg.|  INTINGUES. Id est intinctum demonstrabis, quia quanto plus ei proximamus sordes nostras ex eius munditia agnoscimus.

tunc] tamen Weber
et abominabuntur me vestimenta mea.
marg.|  VESTIMENTA. Vestimentum anime est corpus quod precipit Salomon : « Omni tempore candidum esse » et si sit mixtum sanguine, id est carnalibus desideriis dicit Isaias comburendum.
marg.|  ABOMINABUNTUR, id est abominabilem reddent ut de Iuda dicitur : « Possedit agrum de mercede iniquitatis » id est possideri fecit. In abominatione vestis hoc gravius habet, quod sensum sui reprehensoris ignorat.

Cf. Qo. (Ecl.) 9, 8.
Cf. Is. 9, 5.
Act. 1, 18.
Numérotation du verset Iob. 9,32 
Neque enim viro {t. 2 : Erfurt, f. 198vb ; facsim., p. 396b} [Rusch, f.  198vb ] qui similis mei est respondebo, nec qui mecum in iudicio ex equo possit audiri.
marg.|  Unde dicit : NEQUE  ENIM  VIRO. Inter homines et audimus obiecta, et ad ea respondemus et audimur, sed in iudicio Dei ipse nos audit, quia videt omnia que agimus sed non audimus eum, quia quod ei displicet plene non intelligimus. Non  ex equo potest  audiri nec est qui  utrumque, id est Deum et me possit  arguere. Arguit qui ex auctoritate rationis contra vadit. Qui ergo recta agit, iam non gemitu precis sed fiducia auctoritatis ire iudicis contradicit. Videt autem Iob quam perverse fecit homo, quam districte irascitur Deus, et non esse humanam iustitiam que contradicat et ideo optat scilicet post venturum mediatorem, qui et hominem arguit ne delinqueret, et patiendo Deo obstitit ne se feriret. Et manum posuit in ambolus, quia et homini exemplum agendi prebuit et Deo in se opera quibus placaretur ostendit, quod nullus ante eum potuit. Ipse etiam hoc mirabilius fecit, quod corda delinquentium mansuetudine potius quam terrore correxit.||
Numérotation du verset Iob. 9,33 
Non est qui utrumque valeat arguere
interl.|  sicut Isaias dicit : « Quiescite agere perverse, discite bene facere et venite et arguite me »

Is. 1, 18.
et ponere manum suam in ambobus.
Numérotation du verset Iob. 9,34 
Auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat.
marg.|  Unde addit : Auferat a me virgam. Legis qua punit sed eam Christus abstulit, et per mansuetudinem vias vite ostendit. Voluit ut Deus timeri sed ut Pater amari.||
Numérotation du verset Iob. 9,35 
Loquar et non timebo eum, neque enim possum metuens respondere.
marg.|  Unde subdit : Loquar et non timebo. Iam non habet metum sed ut ad Patrem affectum. Ecce baculus, id est timor legis missus non suscitat puerum, sed ipse Eliseus puero contemperatus et septies aspirans, id est per amorem spiritus.||
marg.|  RESPONDERE. Est factis digna recompensare sed beneficiis Dei nemo serviliter timens respondit. Tantummodo qui per fiduciam amoris non timet digna ei reddidit obsequia. Non est purus qui mala ageret si liceret.

Cf. 4Rg. (2Rg.) 3, 3.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_9)