initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 1

marg.|  21. {t. 2 : Erfurt, f. 229va ; facsim., p. 458a} [Rusch, f.  229va ] Psalmus iste primus ideo videtur carere titulo quia de commendatione Christi principaliter loquitur ad quem omnes alii psalmi pertinent qui loquuntur vel de passione vel de resurrectione vel de membris ipsius, quare videtur esse quasi titulus aliorum, vel, secundum Hieronymum, ne titulus prescriptus libri caput et initium videretur, vel quia iste psalmus est quasi prologus et titulus sequentis operis, vel quia Esdras non fuit ausus titulum ponere, videns in sequenti David in persona Christi hunc psalmum caput libri appellasse.

marg.|  22. Hieronymus HIERONYMUS. In hoc Psalmo loquitur propheta considerans destructionem generis humani que contigit per Adam et ex opposito previdens prophetico spiritu reparationem per Christum futuram et ut contraria contrariis curentur. Vult enim omnino reddere oppositum et dissimilem priori Adam quia sicut ille destruxit se et humanum genus per superbiam et inobedientiam eodem modo Christus per humilem obedientiam suam reduxit quod destructum fuerat culpa primi parentis ad vitam et pro hac consideratione prorumpit in laudem illius dicens Beatus vir etc. In hoc primo versu notantur tres mortes anime per tres mortuos a Christo resuscitatos designate per filiam archisynagogi resuscitatam in domo patris designatur illa mors quam per delectationem et consensum patimur tantum in interiori. Per filium vidue extra portam resuscitatum exprimitur illa mors quam patitur homo, dum ducitur in operatione per pravam delectationem et consensum. Per Lazarum iam fetentem et quadriduanum designatur illa que procedit ex consuetudine prave operationis qua prebemus nos aliis exemplum peccandi et corrumpimus alios sicut aer corrumpitur fetore cadaveris. Rogantibus discipulis Dominum ut quartum suscitaret mortuum, dixisse fertur : « Dimittite mortuos sepeliri mortuos suos ». Hi sunt impenitentes et in peccatis sepulti.

Cf. Mc. 5, 36-43.
Cf. Io. 11, 39.
Mt. 8, 22.
Non inveni in operibus Hieronymi.

marg.| 23. {t. 2 : Erfurt, f. 229vb ; facsim., p. 458b} Propheta humani generis reparationem per Christum futuram considerans hic quasi ad consolationem spiritu edoctus quasi viam qua liberari possit proponit.

Codd. : Rusch , om. PL113 .
marg.|  24.1. Primus psalmus bipartitus : de beato viro et de ultionibus iniquorum. Statim per beatitudinem blanditur.

marg.|  24.2 Per ultionem iniquos terret adversis ibi : Non sic impii etc. .

Numérotation du verset  1,1 I
Beatus vir 
interl.|  cui succedunt omnia optata
interl.|  contra prospera et adversa firmus
qui non abiit 
interl.|  cogitatione
interl.|  consensu
interl.|  a Deo in regionem dissimilitudinis quamvis impii hoc molirentur quod laudabilius
in consilio impiorum \
interl.|  positus
interl.|  ut Adam qui uxori consensit a diabolo decepte
et in via peccatorum 
interl.|  in mundo
interl.|  in prava operatione que est via ad mortem
non stetit 
interl.|  opere
interl.|  quia natus inter peccatores sed non tenuit eum illecebra seculi, id est noluit terrenum regnum
et in cathedra 
interl.|  docendo
marg.|  IN  CATHEDRA. Dans exemplum peccandi.
pestilentie 
interl.|  pestilentia est morbus qui fere omnes invadit et amore dominandi vix caret aliquis. Vel cathedra pestilentie est perniciosa doctrina que ut cancer serpit.
non sedit. 
interl.|  consuetudine
marg.|  BEATUS  VIR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic ostenditur immunis ab omni peccato.
marg.|  ABIIT,  STETIT,  SEDIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ordo   abiit Adam cum a Deo recessit.   Stetit cum delectatus est peccato.   Sedit cum in superbia confirmatus redire non potuit, nisi per istum liberatus qui nihil horum habuit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Abiit Adam cum persuasioni diaboli consensit.   Stetit dum pomum comedit.   Sedit dum se excusavit : ‘Mulier quam dedisti mihi me seduxit ». Ad similitudinem exulantium qui dum sunt in via facilius revocantur dum iam stant difficilius demum difficillime dum ibi magistri et domini effecti sunt.
marg.|  Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. Peccatur cogitatione, actu et verbis docendo.
marg.|  CASSIODORUS. Impius in Deum, peccator in se, pestilens in proximum.
marg.|  CASSIODORUS. Thronus regum tribunal iudicum cathedra proprie doctorum.
marg.|  CASSIODORUS. Quasi ita aiat : Vos qui cecidistis per primum Adam conformamini huic secundo quia beatus primo contrarius.

Gn. 3, 12 : « Dixitque Adam : mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi » ; cf. 2Cor. 11, 3 : « Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate que est in Christo ».
Numérotation du verset  1,2 II
Sed in lege Domini 
interl.|  quia in voluntate, non sub, quasi ex tristitia vel timore
marg.|  SED  IN  LEGE. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Hic plenus omni bono in se.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non est laus perfecta fugere vituperanda nisi sequantur laudanda.
marg.|  Quo ordine creverunt in primo removentur a secundo.
marg.|  IN  LEGE. Qui est in lege secundum legem agit qui sub lege secundum legem agitur. Ille liber iste servus.
marg.|  AUGUSTINUS. AMBROSIUS. Aliud est lex que scribitur servienti aliud que mente conspicitur ab eo qui non iudiget litteris.
voluntas eius \
marg.|  VOLUNTAS. CASSIODORUS. Ut non sit tedium laboris nec otiosa sed meditabitur semper. Voluntas sensus est sub lege. Rationis in lege. Divinitatis supra legem.
et in lege eius 
interl.|  non litteris sed sanctitate propositi
meditabitur die ac nocte. 
interl.|  vel assidue
interl.|  prosperis et adversis
interl.|  non ad horam
Numérotation du verset  1,3 III
Et erit 
interl.|  ad similitudinem. Vel homo fiet secundum operationem Spiritus Sancti. vel unitus sapientie vel insimilitudinem carnis peccati
marg.|  ET  ERIT. CASSIODORUS. Hic utilis nobis dans fructum vite et folia et obumbrans.
tamquam 
interl.|  vere similitudinem cum veritatis expressione
lignum 
interl.|  Christus viridior ceteris
marg.|  TAMQUAM. CASSIODORUS. Secundum similitudinem ligni vite quod est in paradiso unde obediens homo comederet.
marg.|  LIGNUM. In paradiso est lignum vite lignum ad vitam. Et lignum scientie boni et mali.
quod plantatum est 
interl.|  per quod ad eum accedere possumus
secus decursus aquarum \
interl.|  secundum sapientiam que hominem suscepit. Vel secundum Spiritum Sanctum. Vel secundum fluxus populorum
marg.|  AQUARUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Aque Spiritus Sanctus secundum illud qui crediderit in me flumina de ventre eius fluent aque vive et est contra estus vitiorum.
marg.|  CASSIODORUS. Vel per aquam sapientia Dei qua reficitur interior homo ut sitis aqua.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel mortale genus ut Iohannes aqua multe populi multi quia defluunt in mortem ut aqua in mare.
quod fructum suum 
interl.|  vitam eternam
interl.|  Ecclesias constituet
dabit in tempore suo. 
interl.|  post resurrectionem et ascensionem misso Spiritu
interl.|  tempore plenitudinis non est datus Spiritus quia nondum glorificatus est Christus
interl.|  » Cum exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum » .
marg.|  DABIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem.

Io. 12, 32 : « Et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum ».
Numérotation du verset  1,IV 
Et folium eius 
interl.|  id est verbum eius non erit irritum cum : « Celum et terra transibunt » etc.
marg.|  ET  FOLIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt.

Mt. 24, 35 ; Lc.21, 33.
non defluet \
interl.|  sed ducet ad vitam
et omnia quecumque faciet 
interl.|  id est fructus et folia, facta et dicta
interl.|  quia etsi morietur tamen omnia quecumque faciet etc. quia et mors eius est salus mundi
marg.|  ET  OMNIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quid per singula.
prosperabuntur. 
interl.|  circa casum Ade
interl.|  sibi et membris
marg.|  BEATUS  VIR.  SED  IN  LEGE.  ET  ERIT. Plena diffinitio beati viri. Hec omnia non omni beato viro sed soli Christo conveniunt.
Numérotation du verset  1,4 V
interl.|  Sed
Non sic impii 
interl.|  quia nihil horum poterunt assequi
non sic \
interl.|  CASSIODORUS. immobilis firmitas ex repetitione
marg.|  NON  SIC. Hic de ultione iniquorum adversis terret horum formido gratiora facit premissa.
sed 
interl.|  cedunt suggestionibus quia sunt sine humore gratie Dei
tamquam 
interl.|  ad similitudinem
pulvis 
interl.|  qui prius conglutinatus in Adam ante peccatum oleo manante a capite Christo; nunc autem are factus est
quem proicit ventus 
interl.|  id est superbia quia inflat et petit alta
a facie terre. 
marg.|  A FACIE  TERRE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Stabilitatis eterne quia ut hec terra nutrit et continet hominem ita illa interiorem.
Numérotation du verset  1,5 VI
Ideo 
interl.|  quia ventus proiicit bene dicit eis tolli quod superbi ambiunt, id est ut iudicent quod planius repetit,   neque peccatores in consilio etc.
non resurgunt 
interl.|   non resurgunt in fide a peccatis
marg.|  RESURGUNT. Due resurrectiones : anime a peccatis in presenti ; corporis a morte in futuro qua fiet impassibile et immortale.

resurgunt Ps-G (F² cett. codd.) D14 Maz145 Maz374 P15205 P10489 Ω Δ] resurgent Ps-G (F* ΦV) cum Ps-γ Ps-Mozc Ps-H LXX
interl.|  penitus infideles
interl.|  vel impii sunt qui cum resurgent non iudicabuntur quia iam iudicati peccatores qui non in consilio ut iudicent sed iudicabuntur
in iudicio \
marg.|  IN  IUDICIO. In iudicio quattuor erunt ordines. Alii iudicabunt et non iudicabuntur ut perfectissimi. Alii nec iudicabunt nec iudicabuntur ut damnati infideles. Alii iudicabuntur et salvabuntur ut mediocriter boni. Alii iudicabuntur et pereunt ut fideles mali.

Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 26, cap. 27.15-35, CCSL 143B, p. 1304.15-35 : « Vel certe iudicium pauperibus tribuit quia hi qui nunc nequiter opprimuntur, ipsi tunc super oppressores suos iudices ueniunt. Duae quippe sunt partes, electorum scilicet, atque reproborum. Sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii namque iudicantur et pereunt, alii non iudicantur et pereunt. Alii iudicantur et regnant, alii non iudicantur et regnant. Iudicantur et pereunt quibus dominica inclamatione dicitur : esuriui et non dedistis mihi manducare [...] Alii uero in extremo iudicio non iudicantur et pereunt, de quibus propheta ait : ‘Non resurgunt impii in iudicio’. Et de quibus Dominus dicit : ‘Qui autem non credit, iam iudicatus est’. Et de quibus Paulus ait : ‘Qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt’. Resurgunt ergo etiam omnes infideles, sed ad tormentum, non ad iudicium. Non enim eorum tunc causa discutitur, qui ad conspectum districti iudicis iam cum damnatione suae infidelitatis accedunt ».
neque peccatores 
interl.|  falsi fideles
in consilio iustorum. 
marg.|  IN  CONSILIO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In eterno bono quod sequi consilium fuit sanctis. Vel in consilio id est in iudicio ut cum eis iudicent quia iudicium   in consilio est quia diversa peccata diversis penis punientur, et hoc ex similitudine dicitur.
marg.|  IDEO  NON  RESURGUNT. Quia   proiicit ventus, id est ideo quia dati sunt {t. 2 : Erfurt, f. 230ra ; facsim., p. 459a} [Rusch, f.  230ra ] in reprobum sensum. Ideo   non resurgunt prima resurrectione ut se iudicent.   In consilio ut voluntates Dei suis preferant. Vel   in consilio, id est in concordi multitudine iustorum. Impii idolatre vel apostate.   Peccatores falsi christiani. Vel   ideo non resurgunt in futuro ut iudicent, vel ut iudicati   in consilio, id est in collegio iustorum quiescant.
Numérotation du verset  1,6 VII
Quoniam novit Dominus 
interl.|  N on resurgunt cum sanctis quia Deus diligit opera iustorum non impiorum
marg.|  QUONIAM  NOVIT. Id est   non resurgunt hic in anima, quia Deus non approbat opera eorum, nam iustorum tantum.
viam iustorum \
interl.|  ut suam et approbat
et iter impiorum peribit. 
interl.|  pro non novit sed planius dicitur quia hoc est nesciri quod perire et sciri manere et esse




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_1)