initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 10

Numérotation du verset  10,1 
marg.|  IN  FINEM.   In finem psalmus David prophete docentis resistere hereticis.

1 Codd. : (Ps. 10) D30 ΩP Rusch Ps-G |
Numérotation du verset  10,2 I
In Domino confido : 
interl.|  ergo
marg.|  IN  DOMINO  CONFIDO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De hereticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In Domino confido quomodo. Ad litteram potest legi de passione, et dicit Christus secundum hominem, ut solet, contra terrores Iudeorum.   In Domino confido, cum peccantes volunt sagittare rectos.
quomodo dicitis 
interl.|  ecce increpatio
anime mee \ transmigra 
interl.|  a tuo imo
in montem
interl.|  vel : montes
interl.|  ad Christum qui apud nos est
interl.|  eminentiam intellectus quem nos habemus

montem Ps-G ( plerique codd. edd. ) ΩP D30 Porta Rusch cum Ps-R ] montes Ps-G (R F)
sicut passer? 
interl.|  qui in alto nidificat vel avis quasi instabilis sum si transeo
Numérotation du verset  10,3 II
interl.|  quibus hoc ; et quare ? Vel ideo : In Deo fidendum
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum+ 
interl.|  versus se detorserunt ad vulnerandas animas
paraverunt sagittas suas 
interl.|  parata in corde habent venenosa verba vel in Scripturis subtilem ut sibi videtur intellectum habuerunt
in pharetra \
interl.|  in exceptaculo mentis
ut sagittent in obscuro 
interl.|  alia littera : in obscura luna
marg.|   in obscura luna , id est repleta peccatoribus Synagoga.
interl.|  Cum senserint se non posse convinci lumine Ecclesie obscurato propter multos carnales et imperitos homines.

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 10, 2), CCSL 38, p. 75.10 (lemma), cum Septuaginta ; Cf. Ps-α : . « obscuro luna ». Cas557 : “tenebroso lune”. Cf. Sabatier, t. 2, p. 24.
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 10, 2), CCSL 38, p. 75.10-13 : « Ut sagittent in obscura luna rectos corde ; ut cum senserint, Ecclesie lumine propter multitudinem imperitorum et carnalium obscurato, non se posse convinci, corrumpant bonos mores colloquiis malis ».
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 10, 12), CCSL 38, p. 82.11-13 : « Cum peccatores sagittare uolentes rectos corde, id est qui Christo crediderant, in obscura luna, id est repleta peccatoribus synagoga, non absurde intellegitur ».

obscuro Ps-R Ps-G D30 ΩP] occulto Bruno (pseudo), In loc. cit., PL 152, 677D. Cf. Ps. 9, 30 (reminiscentia ?). < Non hab. > apparatus editionum Psalterii; Remig. Altissiod., loc. cit., Reims, BM 132, f. 16va ; Reims, BM 133, f. 14vb ; cf. Hieronymus, Dialogi contra Pelagianos libri iii (CPL 0615) : « Sed impugnat inimicus, nec uictus recedit, sed semper in insidiis est ut sagittet in occulto rectos corde ». Glossa Psalmorum ex traditione seniorum, loc. cit., p. 49.1 : « 3. quoniam ecce peccatores tetenderunt arcum, heretici ora illorum contra ecclesiam, parauerunt sagittas suas hoc sunt uerba illorum, in pharetra in semet ipsis, quia ipsi sunt pharetra; ad quid? ut sagittent in occulto rectos corde. Heretici illos innocentes et simplices sagittant qui non sunt fortes uel firmi in fide ». Augustinus (pseudo) Belgicus, Sermones ad fratres in eremo commorantes, serm. 76 de cogitationibus [Remigiano Ms. ann. circiter 700, Augustino tribuitur], PL 40, 1358 : « Solet enim tristitiam afferre et dubitationes de proposito et desperationem bonorum aspirare et uarias cupiditates ingerere et omnes omnino sagittas acuere ut sicut in decimo psalmo scriptum est ut sagittent in occulto rectos corde ». Bernardus Claraeuallensis, Sermones super Cantica Canticorum, serm. 64, par. 6, t. 2, p. 169.8 : « Sunt autem aut cogitationes hominum vanae, aut factae immissiones per angelos malos, angelos Satanae, qui se transfigurant in angelos lucis, parantes sagittas suas in pharetra, hoc est in occulto, ut sagittent in obscuro rectos corde Unde et pusillas eas propter hoc reor dici, quod, cum cetera vitia quadam quasi corpulentia sui manifesta se praebeant, hoc genus pro sui subtilitate haud facile agnosci, et ideo nec caveri possit, nisi dumtaxat a perfectis et exercitatis, et qui habeant illuminatos oculos cordis ad discretionem boni et mali, maxime que ad discretionem spirituum, qui cum Apostolo dicere possint, quia non ignoramus astutias Satanae neque cogitationes eius ».
rectos corde. 
Numérotation du verset  10,4 III
Quoniam que perfecisti destruxerunt \
marg.|   destruxerunt Iudei.
iustus autem quid fecit ? 
interl.|  Si heretici offendunt, Christus nonne pacem dat vobis ?
interl.|  Quid utrisque det incipit ostendere
marg.|   Iustus : quem destructorem legis contemnebant.
Numérotation du verset  10,5 IV
Dominus 
interl.|  communiter omnium per potentiam
interl.|  est
in templo sancto suo \
interl.|  quod est celum
interl.|  id est in sanctis suis ut faciat eos sibi templum
interl.|  ubicumque non est sic ut in suo templo
Dominus in celo sedes eius.
interl.|  specialiter
interl.|  in fidelibus ; unde : « Templum Dei sanctum est » etc.
marg.|  DOMINUS  IN  TEMPLO. Verbum in homine, vel filius hominis   in celo .

1Cor. 3, 17.

sedes Ps-G (F I² M² Q² ΦRGP ΩJ K ΨB V D edd. ) D30 Ω ΩP Rusch cum Ps-R (nonnuli codd.)] sedis Ps-G (I* M* Q* K*) cum Ps-R (A H M* S K)
Numérotation du verset  10,V 
Oculi eius 
interl.|  misericordia
in pauperem respiciunt \
interl.|  et ideo non sunt timendi tumultus qui in retibus fiunt antequam ad litus veniatur
interl.|  quia est ei lux
marg.|  IN  PAUPEREM quem suscepit, vel propter quem passus.
interl.|  crebra apertio Scripturarum per loca et opertio per alia
marg.|  PALPEBRE. Apertio et opertio oculorum mors et resurrectio ubi probavit discipulos.
interrogant 
interl.|  probant
filios hominum. 
interl.|  de veteribus innovatos per fidem
Numérotation du verset  10,6 VI
Dominus 
interl.|  solus de conscientiis iudicat
interrogat 
marg.|   interrogat iam de celo regens Ecclesiam.
marg.|  INTERROGAT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est probat quia boni de obscuris non fatigantur sed exercentur de cognitione non inflantur sed confirmantur.
interl.|  etiam
interl.|  per hereses et tribulationes
iustum et impium \ qui autem diligit 
interl.|  non qui facit ; diligit qui ex desiderio et affectu
iniquitatem 
interl.|  idem quod peccatum
odit animam suam. 
marg.|  ODIT  ANIMAM. Cur ita sit docet ?.   Pluit enim etc.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Respondet hereticis qui se mentiuntur habere Christum, et alios ad se ab Ecclesia retrahere volunt. Unus mons est in quo confido. Quomodo monetis {t. 2 : Erfurt, f. 234vb ; facsim., p. 468b} [Rusch, f.  234vb ] transire quasi sint multi christi ? Vel in vos montes per superbiam passer pennatus virtutibus et preceptis, sed hec non sinunt ad vos transire, quia habeo domum etc.
marg.|  QUONIAM  ECCE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus ut ad se quasi iustos transeamus. Dicunt enim peccatores :   intenderunt arcum Scripturas unde venenatas sagittas mittant quas in cordis occulto parant.
marg.|  QUONIAM  QUE. Convertit ab his sermonem ad Deum quasi : cur dicunt   transmigra  ? Cur de peccatoribus terretur qui intendunt sagittare rectos ? Quia   que perfecisti destruxerunt in suis conventibus ubi parvulos qui erant lacte nutriendi, ex quorum ore laus perficitur venenis necant.
marg.|  QUID  FECIT secundum utramque partem invitat ad solutionem que est : Dominus est in suis ut faciat templum et celum, id est arcana scientes. In minores vero   oculi re<scipiunt>. Vel hoc etiam a Domino quia   oculi eius <in pauperem respiciunt> .
marg.|  IN  OBSCURO. CASSIODORUS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis non quod Scriptura ad hoc valeat sed quia   que perfecisti , id est perfecte edidisti, vel implendo predicta   destruxerunt male exponendo.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In obscuro , vel   obscura luna . Due sunt opiniones lune quarum que vera est vel non omnino vel difficile sciri potest. Alii dicunt eam lumen suum habere sed globum eius dimidium lucere, dimidium obscurum esse, dum autem partem que lucet paulatim ad terram convertit ut videri possit, corniculata apparet, et sic crescit donec tota illa pars videatur, et dum iterum convertitur, obscura pars incipit apparere donec tota iterum nobis offeratur. Hec est Ecclesia que ex spiritali parte lucet, ex carnali obscura est, et spiritalis pars modo per bona opera apparet hominibus, modo in conscientia latet, soli Deo nota, et solo corpore videtur. Alii dicunt quod non habet lumen nisi a sole, sed, quando cum illo est, eam partem habet ad nos qua non illustratur ab eo. Et ideo non lucet, sed cum recedit illustratur ab ea parte quam habet ad nos, donec sole occidente plena surgat ab oriente ; cum autem ex altera parte soli cepit propinquare, superior pars illustratur, inferior obscuratur. Hoc item Ecclesie convenit que lumen non habet nisi a sole iustitie. Si quis autem hec obscura vitat, satis habet incrementa lune et detrimenta attendere, que, si deficit ut renovetur, notat Ecclesiam ubi creditur resurrectio mortuorum futura.   Obscura autem est   luna , vel cum menstruis cursibus finitur, vel cum fulgor nubilo interpolatur, vel in eclipsi ubi cruenta videtur, id est cum nova Ecclesia nondum terris effulsit, vel cum nubibus blasphemorum tecta vituperatur, vel in eclipsi ubi cruenta videtur, id est cedibus martyrum. In his terroribus iniqui dolosa verba iaculantur ut rectos pervertant. Vel cum filii Ecclesie peccant occasione lune obscure opprobria iniqui ingerunt catholicis. {t. 2 : Erfurt, f. 235ra ; facsim., p. 469a} [Rusch, f.  235ra ] Sed nihil timendum confidenti in Domino ; timeat qui confidit in homine qui tunc dicit sancta sacramenta cum per sanctos dentur.

Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 10, 1), CCSL 38, p. 74-75 | quia habeo... etc.] ibid., p. 75.20-25 : « Habeo domum ubi requiescam, quia in domino confido. nam et passer inuenit sibi domum. et factus est dominus refugium pauperi. dicamus ergo tota fiducia, ne dum christum apud hereticos querimus, amittamus : in domino confido; quomodo dicitis anime mee : transmigra in montes sicut passer ? »
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 10, 2), CCSL 38, p. 75 (ad sensum).
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 10, 6), CCSL 38, p. 79.1-18 : « Et sermonem ab ipsis conuertat ad Dominum, et dicat : quoniam que perfecisti destruxerunt. Et hoc dicat, non contra istos solos, sed contra omnes hereticos. omnes enim quantum in ipsis est, destruxerunt laudem, quam ex ore infantium et lactentium perfecit Deus, dum questionibus uanis et scrupulosis exagitant paruulos, et eos nutriri fidei lacte non sinunt. quasi ergo dictum sit huic anime : quare isti tibi dicunt : transmigra in montes sicut passer ? quare te de peccatoribus terrent, qui intenderunt arcum ad sagittandos in obscura luna rectos corde ? respondet : ideo utique me terrent, quoniam que perfecisti destruxerunt. ubi, nisi in conuenticulis suis, ubi paruulos et interioris lucis ignaros, non lacte nutriunt, sed uenenis necant ? »
Oscura luna] Parall : Glosa ordinaria (Ps. 10, 3 § II).
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 10, 3-5), CCSL 38, p. 75-77.11 (ad sensum).
Numérotation du verset  10,7 VII
interl.|  Quia
interl.|  etiam
Pluet super peccatores 
interl.|  inde inexcusabiles
marg.|  PLUET. Quid malis reddat ostendit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Pluit de nubibus, id est pseudo prophetis vel de bonis. Unde emanant laquei cum male intelliguntur sed non nisi his qui peccatores sunt.

Pluet Ps-G D30 ΩP Rusch ] Pluit Ps-G (R F² I M Q² W ΦRGP U ΨB D²) D30 (pluſt cacogr. ) cum Ps-R
laqueos* 
interl.|  doctrinam illaqueantem
ignis 
interl.|  cupiditatis
marg.|  IGNIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Primo igne cupiditatum vastantur. Inde malorum operum fetore abiiciuntur a sanctis. Inde merguntur eternis penis.
et sulphur 
interl.|  malorum operum fetor
interl.|  pena blasphemorum

et Ps-G D30 * Rusch cum Ps-R (A² H M K)] om. Ps-G (V D) D30 ² (cancell. super ras.) Ω ΩP cum Ps-R
et spiritus procellarum 
interl.|  in futuro vel tumultuosa mens
interl.|  ultima separatio a iustis
pars calicis eorum. 
interl.|  quia et pene secundum mensuram meritorum
Numérotation du verset  10,8 VIII
interl.|  Quare hoc ?
Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit \
marg.|  IUSTITIAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Pluraliter ut iustos accipias in quibus multe iustitie cum una sit Dei.

et Ps-G (F L ΨB² V D) D30 ² Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] ÷ et : Ps-G (R I), om. Ps-G (M Q W ΦRGP U ΩJ² K ΨB*) D30 * cum Ps-R
equitatem vidit vultus eius. 
interl.|  secundum utranque partem
marg.|  EQUITATEM  VIDIT  VULTUS. Equitas visa est in facie id est notitia eius. Facies enim est notitia eius id est potentia qua dignis innotescet. Vel vidit quia non se dat noscendum a malis sed bonis quod est equitas.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_10)