initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 12

Numérotation du verset  12,1 
In finem 
interl.| interl.| Plenitudinem scilicet temporis, vel consummationem eterne beatitudinis||
marg.| marg.| IN FINEM. CASSIODORUS. Psalmus de caritate Christi, in qua totius legis perfectio est, quam qui habet mundum non amat. Propheta in persona antiquorum patrum plenus caritate quam avide incarnationem expectat, quasi de dilatione conqueritur, in quo dilectio proximi ostenditur, cuius saluti hoc optatur, ut abiecta superstitione, cultura unius Dei suscipiatur. Vel in persona modernorum sanctorum, secundum adventum expectantium, secundum illud : « Cupio dissolvi et esse cum Christo ».||

a sententia ex Phil. 1, 23-24, ut laudant Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
psalmus 
interl.| interl.| dirigens||
David. 
interl.| interl.| Christi vel prophete||
Numérotation du verset  12,I 
Usquequo Domine 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est differs me ad intelligendum ipsum specialiter qui est sapientia et finis.||
marg.| marg.| USQUEQUO. CASSIODORUS. Hec prima pars est de dilatione adventus conquestio.||
oblivisceris me in finem ? 
interl.| interl.| |usque ad temporis plenitudinem||
interl.| interl.| «Cum venerit plenitudo temporis » etc.||

Gal. 4, 4 : « Ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege 5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus ».
usquequo 
interl.| interl.| repetit||
avertis 
interl.| interl.| non das anime notitiam tui||

usquequo] quousque Ps-G (L*) Valic24 cum Ps-R | avertis Rusch Ps-R Ps-G Valic24 D30] avertes Ps-G (ΦRGV) tantum cum Septuaginta ; Bruno (pseudo), In loc. cit., PL 152, 682D.
faciem tuam 
interl.| interl.| presentiam filii que hominibus videnda est||
a me ? 
Numérotation du verset  12,2 II
Quamdiu 
marg.| marg.| QUAMDIU. CASSIODORUS. Magnus ardor sustinentis dicit deesse consimilium ut videndi mitiget affectum, quando magna anxietas et concupiscere bonum et diutius sustinere crescit desiderium in dolorem, quia spes protrahitur.||
ponam consilia 
interl.| interl.| de diversis ut qui anxius est||
marg.| marg.| CONSILIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Consilio non est opus nisi in adversis, id est quamdiu ero in adversis, vel est respectus tamdiu avertis quamdiu ponam consilia, ut nisi ponat quisque consilium in anima, ut operetur misericordiam, nec eum diriget Deus in finem, neque det ei plenam sui notitiam.||
in anima mea \ dolorem 
interl.| interl.| scilicet quamdiu ponam||
in corde meo per diem. 
interl.| interl.| absolute, id est per singulos dies||
marg.| marg.| PER  DIEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Continue, vel diem pro tempore quo vult exui dolens precansque eterna.||
Numérotation du verset  12,3 III
interl.| interl.| id est diabolus vel carnalis consuetudo||
super me ? 
marg.| marg.| USQUEQUO  EXALTABITUR  INIMICUS etc. CASSIODORUS. Dicit quia ante adventum Christi diabolus {t. 2 : Erfurt, f. 235va ; facsim., p. 470a} [Rusch, f.  235va ] captivos tenebat homines. Vel  super me, id est meam credulitatem quia toto orbe colitur et quia sic orbis interit plorat.||
Numérotation du verset  12,4 
Respice 
interl.| interl.| contra : avertis||
marg.| marg.| RESPICE. CASSIODORUS. Post conquestionem oratio ut illuminetur ne cedat fraudibus inimici qui in misericordia confidit.||
marg.| marg.| RESPICE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. mitte quem missurus es.||
et exaudi 
interl.| interl.| contra : oblivisceris||
marg.| marg.| EXAUDI. CASSIODORUS. Pro omnibus pro quibus generaliter petit.||

et] om. Ps-G
me Domine Deus meus. 
Numérotation du verset  12,IV 
Illumina oculos meos 
interl.| interl.| cordis ne delectatione peccati claudantur||
marg.| marg.| ILLUMINA. CASSIODORUS. Si non corpore videamus vel mente.||
ne umquam obdormiam 
interl.| interl.| per concupiscentiam que ex me fit||
in morte :
interl.| interl.| criminali||
marg.| marg.| IN MORTE. CASSIODORUS. Id est in peccato quod fit in Spiritum Sanctum de quo Iohannes : « Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret ».||
marg.| marg.| OCULI  OBDORMIAM IN  MORTE. CASSIODORUS. Quando fidei lumine sepulto carnali delectatione clauduntur.||

Cf. 1Io. 1, 16 : « Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus ; non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget ».

morte Ps-G (plerique codd., edd.) Valic24 D30 ΩP cum Ps-R (plerique codd., edd.)] mortem Ps-G (R F* L W ΦRG D) Ed1455 cum Ps-R
Numérotation du verset  12,5 
nequando 
interl.| interl.| nec per alium et hoc est||
interl.| interl.| ecce timenda est insultatio diaboli||
dicat inimicus meus 
interl.| interl.| diabolus qui insultat dum capit||
prevalui adversus eum. 
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  12,V 
Qui 
interl.| interl.| nequando dicat #inimicus etc.||
tribulant me 
interl.| interl.| diabolus et angeli eius||
exultabunt si motus fuero \
interl.| interl.| de stabilitate fidei||
marg.| marg.| EXULTABUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non solum propter me illuminare sed ne inimicus gaudeat.||
Numérotation du verset  12,6 
ego autem 
interl.| interl.| quasi illi tribulant||
in misericordia tua 
interl.| interl.| Non de me presumpsi. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia et qui non movetur non sibi dat||
speravi. 
interl.| interl.| de adventu Christi||
marg.| marg.| SPERAVI. CASSIODORUS. Et si festinat tamen patiens est quia et si differtur firmus est in spe et interius iam videns exultat quem carne videre desiderat. Unde et sibi bona data dicit qui prius querebatur.||
Numérotation du verset  12,VI 
interl.| interl.| Unde||
Exultabit cor meum in salutari tuo \
interl.| interl.| Iesu quem mente futurum conspicio||
cantabo 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Corde.||
interl.| interl.| CASSIODORUS. Cordis letitia quod ad contemplativam vitam pertinet||
Domino qui bona 
interl.| interl.| spiritalia||
tribuit mihi 
marg.| marg.| TRIBUIT. CASSIODORUS. Non tribuet magna virtus fidei iam habet quod futurum est.||
et psallam nomini Domini altissimi. 
interl.| interl.| cum gaudio gratias agam||
interl.| interl.| opere||
interl.| interl.| ad activam vitam||
marg.| marg.| EXULTABIT,  CANTABO,  PSALLAM. Si tantum desiderat, si sic famulatur venturo, quid faciendum suscepto ?||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_12)