initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 14

Numérotation du verset  14,1 

1 Codd. : (Ps. 14) D30 ΩP Rusch Ps-G | 2David] + de exemplo et magisterio Christi de apostolis et de sanctis D30
Numérotation du verset  14,I 
Domine quis habitabit 
interl.|  Alia translatio : « Quis peregrinabitur in tabernaculo tuo ? »
marg.|  {t.2 : Erfurt, f. 236ra ; facsim., p. 471a} [Rusch, f.  236ra ] DOMINE  QUIS. CASSIODORUS. Psalmus iste proprie morum est institutorius, presumptionis repressio ubi agitur de unitate presentis Ecclesie et futura quiete. Primo interrogat propheta quasi sacerdos ante faciem Domini stans et responsa petit, volens scire quos Deus sua dignos iudicet Ecclesia.

Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 14, 1), CCSL 38, p. 88.2.
in tabernaculo tuo \
interl.|  quod proprie est belli atque militantium
interl.|  id est presenti Ecclesia ubi contra diabolum dimicamus
aut quis requiescet in monte sancto tuo ? 
interl.|  eterna beatitudine ubi pax et eterna quies
Numérotation du verset  14,2 II
Qui ingreditur 
interl.|  quasi ille habitabit et requiescet
interl.|  in tabernaculum
marg.|  CASSIODORUS. Aliter de Christo legitur. Quasi : Quis habitabit etc. ?   Quis requiescet etc. ? Ille scilicet   qui ingreditur.
marg.|  QUI  INGREDITUR. Responsio Domini qui dicit in exemplum decalogi decem virtutibus ad atria sua perveniri, decem virtutes, decem virtutum effectus, qui omnes ad quattuor principales referuntur. Et quedam de his ad aliquam harum specialiter, quedam vero ad plures communiter ; item quedam perfectis tantum, quedam imperfectis conveniunt.
sine macula \
interl.|  innocens
interl.|  in quo notatur temperantia
interl.|  ecce prima
marg.|  SINE  MACULA. CASSIODORUS. Ut Christus agnus sine fractura membrorum qui proprie templum ingressus est non ut expiaretur sicut ceteri, sed sine macula.

Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 14), CCSL 97, lin. 56 : « Prima siquidem gloria ipsius fuit ingredi tabernaculum sine macula, quando templum Ierusalem a peccatis liber intrabat ».
et operatur iustitiam. 
interl.|  quia non satis est abstinere a malo
interl.|  ecce secunda
marg.|  OPERATUR  IUSTITIAM ut dum vendentes et ementes eiecit de templo.

Mt. 21, 12 ; Mc 11, 15 ; Lc.19, 45 ; Io. 2, 14.
Numérotation du verset  14,3 III
Qui loquitur veritatem 
interl.|  conceptam
in corde suo \
interl.|  ecce tertia
interl.|  id est qui scit et dicit in quo notatur prudentia et iustitia
marg.|  QUI  LOQUITUR. Hic exequitur plenius. Veritas est cum res ita est, ut dicitur, hoc proprie Christus fecit. In corde quia aliquando tacuit indignis fraudulenter querentibus.
qui non egit dolum in lingua sua. 
interl.|  quia aliquis aliquando verum dicit et putat fallere
interl.|  ecce quarta
interl.|  pars innocentie, id est temperantie
marg.|  NON  EGIT. Dolus est in lingua cum aliud dicitur aliud est in pectore. Vel non egit dolum quia omnia que audivit a Patre sine aliqua adiectione vel suppressione nota fecit proximis, id est discipulis Iudeis proximis secundum carnem.

Cf. n° 0.
Numérotation du verset  14,IV 
Nec fecit proximo suo 
interl.|  pro omni homine
malum \
interl.|  ecce quinta

Cf. n° 0.
et opprobrium non accepit 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. item pars innocentie
interl.|  ecce sexta
interl.|  non libenter vel temere credidit criminatori

Cf. n° 0.
adversus proximos suos. 
interl.|  quasi non accepit opprobrium etc.
marg.|  NON  FECIT  MALUM sed pro eis oravit non acceptum habuit oppobrium adversus proximos suos sicut est patens per hoc quod Iudam non mordaci increpatione lacerabat.
Numérotation du verset  14,4 V
interl.|  Sed
Ad nihilum deductus est in conspectu eius 
interl.|  fortitudo
interl.|  non potuit cogi nocere alicui
interl.|  ecce septima

Cf. n° 0.
malignus \
interl.|  diabolus vel homo male suggerens
marg.|  AD  NIHILUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec est perfectio ut nihil in homine valeat   malignus et ut hic sit   in conspectu id est certe sciat malignum non esse nisi qui a creatore ad creata convertitur.
timentes autem 
interl.|  iustitia
Dominum glorificat. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Glorificat Deus   timentes quod est « initium sapientie », superiora ad perfectos, hic ad incipientes
marg.|  MALIGNUS, id est diabolus despicitur ut cum dixit « vade retro Satana » etc. E contra :   Timentes Dominum glorificat .

Cf. Ps. 110, 10 ; Sir. (Eccli.) 1, 16 : « Initium sapientie timor Domini ».
Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 14, 4), CCSL 38, p. 89.6-10 : « Timentes autem dominum glorificat, utique ipse dominus. initium autem sapientie timor domini. sicut ergo illa superiora pertinent ad perfectos, ita ea que nunc dicturus est pertinent ad incipientes ».
Mc. 8, 33 : « Comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis que Dei sunt sed que sunt hominum ».
Numérotation du verset  14,VI 
Qui iurat proximo suo 
interl.|  non nocet sed subvenit
interl.|  firmiter promittit
interl.|  ecce octava
et non decipit+ 
interl.|  sed promissum reddit
marg.|  IURAVIT quando apostolis certissima veritate promisit : « Iam non dicam vos servos sed amicos ».

Io. 15, 15 : « Iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quecumque audivi a Patre meo nota feci vobis ».

decipit+ D30 , decipit ΩP
Numérotation du verset  14,5 
qui pecuniam suam non dedit ad usuram \
interl.|  non temporale expetit mercimoniam
interl.|  ecce nona
marg.|  PECUNIA : Vel terrena est que penitus ad usuram dari prohibetur quam Dominus Iude tradidit ad erogandum pauperibus, non ad usuram. Vel spiritalis que ad usuram dari iubetur, id est predicatio ad instruendos homines.

Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 14), CCSL 97, lin. 125 ; cf. n° 0.
Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 14), CCSL 97, lin. 126 : « Duobus modis in scripturis sanctis pecunia probatur intellegi : una est ista metallica quam ad usuram dari omnino prohibetur quoniam uitium cupiditatis est exigere uelle quod te nescias commodasse. Hanc quidem habuit dominus christus, quam iude tradidit pauperibus erogandam, quam non dedit   ad usuram , quando illam indigentibus ad informandos nos pia largitate concessit. Altera uero est quam ad usuram dari, euangelio docente, suademur, id est predicationes sanctissimas et instituta diuina. ».
et munera super innocentem non accepit. 
interl.|  ecce decima
interl.|  causam innocentis non deprimit pro munere alicuius
marg.|  ET  MUNERA accepit quidem Christus munera ut a magis et quotide pias oblationes sed non contra innocentes, immo animam pro eis dedit.

Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 14), CCSL 97, lin. 140 : « Virtus decima »; cf. n° 0.
Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 14), CCSL 97, lin. 145 « Accepit enim a magis munera sed non super innocentes. Sumit etiam cotidie que sacris altaribus offeruntur sed non super innocentes. Quapropter intellegamus pias et paruas oblationes caritatis studio non esse omnimodis respuendas. Nam si omne munus abici uoluisset, nequaquam fuisset additum, super innocentes ».

innocentem Ps-G (Q* V D) D30 (innocentê) Ω ΩP Ed1455 Ed1530 Clementina cum Ps-R hebr.] innocentes Cor2 (antiq. innocentes similiter et Aug. et Cassiod. et grecus sed hebr.   innocentem ; primis autem standum est) Rusch Weber
Numérotation du verset  14,VII 
Qui facit hec \ non {Erfurt, f. 236rb ; facsim., p. 471b} [Rusch, f.  236rb ] movebitur in eternum. 
interl.|  ab ipso non movebitur
marg.|  QUI  FACIT. Ecce absoluta responsio interroganti. Facit, dicit ut ad actum nos invitet non solum ad cantandum hec.
marg.|  QUI  IURAT  ET  NON  DECIPIT  QUI  PECUNIAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec tria non sunt magna sed qui {Erfurt, f. 236rb ; facsim., p. 471b} [Rusch, f.  236rb ] nec ista potest, multominus potest loqui veritatem in corde et non agere dolum, et non facere malum proximi. Tamen hec parva ita concludit :   qui facit hec non movebitur in eternum, id est perveniet ad illa maiora in quibus est stabilitas. Unde et per futurum tempus dicit, cum in superiori conclusione preteritum posuerit :   ad nihilum deductus est.
marg.|  QUI  FACIT  HEC. CASSIODORUS. Conclusio similiter   qui facit hec requiescet in monte.

Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 14), CCSL 97, lin. 152 : « Expositis decem uirtutibus que de domino iesu christo non incongrue sentiuntur, interrogationi prophetice breuiter data est absoluta responsio; quoniam qui facit hec, ipse habitat in tabernaculo domini, et in sancto monte eius requiescit. Sed considera quia facit dixit, non cantat, ut nos ad actualem uirtutem interposita lege constringeret, ne secreta tanti mysterii, intenti solis cantibus inaniter psalleremus ».
Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 14, 5), CCSL 38, p. 89.3-10 : « Ista non sunt magna; sed qui nec ista potest, multo minus potest loqui ueritatem in corde suo, et non dolum agere in lingua sua, sed ut est in corde uerum ita proferre, et habere in ore : est est, non non, et non facere proximo suo malum, id est nulli homini, et opprobrium non accipere aduersus proximum suum; que sunt perfectorum, in quorum conspectu ad nihilum deductus est malignus. tamen etiam ista minora ita concludit : qui facit hec, non commouebitur in eternum, id est perueniet ad illa maiora, in quibus est magna et inconcussa stabilitas. Nam et ipsa tempora non sine causa fortasse sic uariata sunt, ut in superiore conclusione preteritum tempus poneretur, in hac autem futurum; nam ibi dictum est : ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus; hic autem : non commouebitur in eternum ».




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_14)