initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 15

Numérotation du verset  15,1 
Tituli inscriptio ipsi David
interl.|  sicut in arcu triumphali
marg.|  TITULI. CASSIODORUS. Hic titulus de evangelio non de Veteri Testamento sumitur. Quod titulus notavit, id est victoria et regnum. Convenit Christo quod hic agitur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus secundum hominem hic loquitur de quo titulus regalis in passione eminuit. Iesus Nazarenus rex Iudeorum.
marg.|  CONSERVA. Psalmus secundus qui breviter de passione et resurrectione, primo unam hominis naturam Christus ostendens petit se servari dicens : omnia que pertulit ad gloriam hereditatis sue perducta.

1 Codd. : (Ps. 15) D30 ΩP Rusch Ps-G | Tituli Ps-G Rusch ] In tituli inscriptione. Ps-G (W) D30 , + vox Christi ad Patrem D30 , + vox ecclesie confitentium Christo Valic24
Numérotation du verset  15,I 
Conserva me Domine 
interl.|  inter pericula
interl.|  et debes
quoniam speravi in te* : 
interl.|  non in me
interl.|  ecce meritum quo servari debeo

speravi in te Ps-G ( plerique codd., edd. ) D30 ΩP] in te speravi Ps-G (R I L) Valic24 Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset  15,2 
dixi 
interl.|  speravi
interl.|  quia vel et
interl.|  non labiis sed cordis affectu
Domino Deus meus 
interl.|  id est mei hominis

Deus Ps-G ( plerique codd., edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] Dominus Ps-G (R F)
es tu, 
interl.|  vere Deus
quoniam bonorum meorum non eges. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Bonis meis non expectas beatus fieri
marg.|  BONO  MEORUM  NON  EGES. CASSIODORUS. Si Christi hominis bonis non eget Deus sed ab ipso habet omnia, destruitur arrogantia hominum et heresis Pelagianorum qui putant aliquid boni suis viribus fieri.
Numérotation du verset  15,3 II
Sanctis qui sunt in terra eius : 
interl.|  non maledictionis sed cui benedicitur
marg.|  SANCTIS  QUI. CASSIODORUS. Exposuit iam Christus qualiter oravit narrat nunc que bona fecit illi Deus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui in terra viventium spem suam fixerunt, que est eis ancora in fluctibus seculi, miras fecit omnes voluntates meas in provectu eorum in quo senserunt quid eis profuit, et humilitas ut morerer, et potentia ut resurgerem.

Sanctis Ps-G ΩP] Sancti Ps-R | sunt - in terra eius Ps-G Od D30 ΩP] inv. Rusch tantum, in terra sunt eius Valic24 Ps-R
mirificavit omnes voluntates meas in eis. 
interl.|  completas plantatas vel in eis id est inter eos qui hec viderunt et intellexerunt
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus dicit voluntatem moriendi et resurgendi
marg.|  MIRIFICAVIT. CASSIODORUS. Quasi hec dixi Domino. Dominus autem   mirificavit id est fecit miras   voluntates . He sunt mire dum eis obedientes fiunt de terrenis celestes.

mirificavit Ps-G D30 ΩP Ps-R] mirificabit Ps-G (Q² ΦRG) Ps-R (D), + mihi Ps-G , mirificavi Ps-R (Q² U) Ps-Moz C
Numérotation du verset  15,4 III
interl.|  Sed prius
Multiplicate sunt 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non ad perniciem sed ut ad medicum accelerarent
marg.|  MULTIPLICATE  SUNT. CASSIODORUS. Quasi mirificavit voluntates meas sanctis quibus per severitatem legis infirmitas carnalis multiplicata est ut gratiam Novi Testamenti desiderarent. Vel multiplicate salubri affectione Deo providente ut de exteriori afflictione intelligatur.
infirmitates eorum \ postea 
interl.|  sed non priori more
acceleraverunt. 
Numérotation du verset  15,IV 
interl.|  Quia
Non congregabo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non erunt conventus eorum carnales nec de sanguinibus pecorum propitiatus congregabo eos quasi non secundum legalem ritum faciam eis
conventicula eorum 
interl.|  instituta
de sanguinibus \ nec memor ero nominum eorum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est antiquorum patrum sed spiritali mutatione obliviscentur quod fuerunt quia non iam dicentur peccatores inimici, vel homines, sed iusti fratres, filii Dei
marg.|  NEC  MEMOR etc. Ut prius in Veteri Testamento quando specialiter designabat, vel populum ut hec dices filiis Israel. Vel personam ut Moysi. Vel tribum ut dic domui Beniamin domui Iude. Nunc autem non est distinctio personarum sed in omni gente qui timet Deum hic acceptus est illi.
Vel] Ve cacogr . Rusch
per labia mea. 
interl.|  loquens modo
marg.|  PER  LABIA. CASSIODORUS. Propria vel per apostolos. Vel labia duo testamenta que in uno sono consonant quibus voluntates eius ostenduntur.
Numérotation du verset  15,5 V
Dominus 
interl.|  Pater
interl.|  quasi non ero memor sed potius habebunt mecum hereditatem ipsum Dominum
pars hereditatis mee 
interl.|  intransitive id est portio hereditaria mei et meorum
marg.|  PARS  HEREDITATIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Eligant alii alia quibus fruantur; pars autem mei et sanctorum Deus.
marg.|  NON  CONGREGABO  DE  SANGUINIBUS, fundentes {t. 2 : Erfurt, f. 236va ; facsim., p. 472a} [Rusch, f.  236va ] sanguinem, sed qui Deum eligunt partem.  TU  ES  QUI  RESTITUES, id est tu es Domine hereditas, tu restitutor eius.
marg.|  CASSIODORUS. Vel Dominus est pars, id est portio, et premium hereditatis mee, id est sanctorum, ET  PARS  CALICIS  MEI, id est merces passionis. Hereditas enim ad gentes, calix ad passsionem pertinet qui bibitus dat resurre<ctionem>.
marg.|  CASSIODORUS. Sed nemo se putet heredem nisi preclarus.
et calicis mei \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Bibant alii venena et mortiferas voluptates, ego et mei Deum
interl.|  intransitive, id est calix meus
tu es 
interl.|  o Pater
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non mihi quod amisi, sed meis in quibus ego sum, et cum quibus unum sum   restitues notitiam claritatis mee quam amiserunt, que erat apud te priusquam mundus fieret, vel lumen claritatis id est gloriam immortalitatis
Numérotation du verset  15,6 VI
Funes 
interl.|  quasi restitues hereditatem que est preclara
interl.|  id est limites possessionis mee in tuam claritatem
ceciderunt 
interl.|  quasi sorte ceciderunt, sicut possessio sacerdotum et levitarum Deus est
marg.|  FUNES  CECIDERUNT quasi sorte in qua est divina electio ut et sors cecidit super Matthiam et quisque capit ad mensuram suam.
mihi in preclaris \
interl.|  non omnibus sed videntibus in quibus ego
marg.|  IN  PRECLARIS id est in sanctis.
etenim hereditas mea preclara est mihi. 
interl.|  quasi videntibus est preclara
Numérotation du verset  15,7 VII
interl.|  Ego autem
Benedicam Dominum 
marg.|  BENEDICAM  DOMINUM. CASSIODORUS. Gratias agit Patri de intellectu et passione in qua eo favente vincit, et de resurrectione et confessione, et hec sunt per que hareditas restituitur, ut sit rex Iudeorum ut titulus dicit.

Dominum ΩP Rusch ] Domino Ps-G
qui tribuit mihi intellectum \
interl.|  quo omnia sancta et vera vidit Christus
marg.|  INTELLECTUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quo hec hereditas videri et possideri potest.
insuper 
interl.|  iniuriis
marg.|   insuper autem id est super intellectum.
et usque ad noctem 
interl.|  mortem
marg.|  USQUE  AD  NOCTEM, id est « mortem, erudivit me inferior pars mea, carnis assumptio, ut experirer tenebras mortalitatis quas ille intellectus non habet », quia pro eis nec turbari nec deficere potuit.

Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 15, 7), CCSL 38, p. 91 : «   Insuper autem et usque ad noctem emendauerunt me renes mei. Super intellectum autem usque ad mortem me erudiuit inferior pars mea, carnis assumtio; ut experirer tenebras mortalitatis, quas ille intellectus non habet ».
increpuerunt 
interl.|  vel : erudierunt
interl.|  Iudei qui de Iuda unde ego
marg.|   Increpuerunt iniuriis temptatione et passione.
interl.|  per temptationes et passiones

Ps-H

increpuerunt ΩP Rusch ] increpaverunt Ps-G
me renes mei. 
marg.|  RENES. CASSIODORUS. Ex quibus secundum carnem exivi, scilicet parentela.
Numérotation du verset  15,8 VIII
interl.|  sed in his
Providebam Dominum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non abstuli odium ab eo qui semper est providens qui in eum post ista temporalia recurrerunt
marg.|  PROVIDEBAM  DOMINUM. CASSIODORUS. Hinc trahe exemplum quo peccata vitentur qui enim Deum semper acie mentis intuetur, non peccatis inclinatur.
in conspectu meo semper \ quoniam a dextris est mihi nec commovear. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est favet mihi ut in eo stabilis permaneam.
interl.|  Ideo nihil sinisteri mihi prevalet

nec Ps-GRP K* D) Valic24 ( interl. ) ΩP Rusch ] ne Ps-G Valic24 D30
Numérotation du verset  15,9 IX
Propter hoc 
interl.|  ideo etiam in cogitationibus et in verbis est exultatio
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Plena est letitia et que corde hilari concipitur et alacri sermone profertur.
letatum est cor meum+ et exultabit10  lingua mea \ insuper 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non deficiet in interitu sed requiescet id est dormiet in spe resurrectionis.

10  exultabit Ps-GRG ΨB) Rusch ] exultavit Ps-G Valic24 D30 ΩP
et caro mea requiescet in spe. 
marg.|  INSUPER. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sicut supra :   Insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei ut pro modo molestiarum sint, modo gaudia humanitatis celestia.

 Ps. 15, 7.
Numérotation du verset  15,10 X
Quoniam non derelinques 
interl.|  communi more aliorum
animam meam 
interl.|  quam habeo ut verus homo
in inferno \ nec11  dabis sanctum tuum 
interl.|  corpus meum a te sanctificatum

11  nec Ps-G ( plerique codd., edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R] non Ps-G
videre corruptionem. 
interl.|  putrefactionem ; alibi dicit se pati corruptionem, id est vulnerationem, ibi scilicet :
interl.|  «Que utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem »
marg.|  QUONIAM  NON  DERELINQUES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In qua spe requiescet ? In hac quia nec anima in inferno dabitur nec corpus sanctum per que et alii sanctificandi sunt patieris corrumpi.

Ps. 29, 10 ; cf. Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 25, 10), CCSL 97, lin. 200 : « Hic enim corruptionem, id est putrefactionem iuste negat fieri, que generaliter carnem uastat humanam » ; ibid., (Ps. 29, 10), CCSL 97, lin. 159 : « Ab ipsa enim parte dicitur : si descendero in corruptionem, id est ad putrefactionem, cui lege generali cuncta caro subiecta est; qualis erit spes fidelium, qui me sub triduana celeritate resurgere crediderunt ? »
Numérotation du verset  15,XI 
interl.|  Immo
Notas mihi 
interl.|  meis in quibus mihi
fecisti vias 
interl.|  per me
vite+ 
interl.|  humilitatis ut ad vitam redeant, unde per superbiam deciderant
adimplebis me 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut ultra nihil desiderent cum facie ad faciem te viderint
letitia cum vultu tuo \ delectationes12   
interl.|  et interim sunt eis in itinere huius vite
marg.|  DELECTATIONES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Delectatio est in favore tuo, in itinere huius vite perducens ad finem glorie conspectus tui.

12  delectationes ΩP etc.] delectatio Ps-G
in dextera tua 
interl.|  id est favore et propitiatione tua
usque in finem. 
interl.|  perfecte et eternaliter




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_15)