initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 18

Numérotation du verset  18,1 
In finem psalmus David
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. apostoli exponunt gloriam Christi vel quia ipse Patrem glorificavit
marg.|  IN  FINEM. CASSIODORUS. Psalmus de primo adventu unde tyrannus cadit homo absolvitur hic propheta respicit in finem id est Christum vel in ultima tempora.

1 David] + de adventu Christi D30
Numérotation du verset  18,2 I
Celi enarrant gloriam Dei \
marg.|  CELI  ENARRANT  GLORIAM. Primo loquens de incarnatione commendat predicationem nove legis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.  Celi : apostoli de gloria Christi in qua Patri equalis.
marg.|  CASSIODORUS. Vel celi qui stellam miserunt.
marg.| GLORIAM. CASSIODORUS. Quod Deus quod gratis peccata dimittat.
et opera manuum eius 
interl.|  CASSIODORUS. facta virtutum Domini id est passio resurrectio et miracula
annuntiat firmamentum. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. firmati spiritu qui prius et terra per timorem
Numérotation du verset  18,3 II
Dies 
interl.|  sancti
diei 
interl.|  sanctis
marg.|  DIES  DIEI. CASSIODORUS. Demonstrative agit.
eructat 
interl.|  de pleno
verbum \ et nox nocti 
interl.|  quasi carnales carnalibus non verbum sed scientiam
interl.|  ut simplicibus
indicat scientiam. 
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Opera que secundum hominem. In primo alti quia altum nuntiant. In isto firmati quia per eo opus est pati unde non enim erubesco evangelium et Iudeis quidem scandalum gentibus sultitiam.   Dies ecce quam discrete non enim omnia omnibus sed clari claris sapientiam Dei et ipsi eidem facti nox tenebrosis. S  cientiam que de humanis.
marg.|  CASSIODORUS. Et hoc tam mirifice quod in omnibus linguis et tam late quod in omni parte ambitus terre.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dies diei. Spiritus spiritalibus profert plenitudinem sapientie quod est Verbum in principio apud Deum et mortalitas carnis quasi longe positis carnalibus fidem insinuando annuntiat futuram scientiam. Vel   dies diei nox nocti quia hec doctrina diebus et noctibus continuatur usque ad posteros.
Numérotation du verset  18,4 III
Non sunt loquele 
interl.|  lingue
neque sermones \
interl.|  genera dicendi
marg.|  LOQUELE. CASSIODORUS. Publice suasiones.  SERMONES communes narrationes.
quorum 
interl.|  per quos non sunt audite voces apostolorum
non audiantur voces eorum. 
interl.|  celorum
marg.|  QUORUM  NON  AUDIANTUR. Planius diceret in quibus non audiantur voces eorum vel omnium {t. 2 : Erfurt, f. 238va ; facsim., p. 476b} [Rusch, f.  238va ] sermonum audiantur voces eorum illud idem facit per relativum.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omnibus linguis primos loqui fecit Spiritus qui omnes gentes in unum erat congregaturus unus homo tunc omnibus sic modo unus Christus caput et corpus.
Numérotation du verset  18,5 IV
In omnem terram exivit sonus eorum \
interl.|  fama et si non presentia
et in fines orbis terre 
interl.|  etiam in angulis
verba 
interl.|  eadem que dixerunt
eorum. 
interl.|  vel dicentium
Numérotation du verset  18,6 V
In sole posuit tabernaculum suum \
interl.|  quomodo hoc
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in tempore vel manifestatione
marg.|  IN  SOLE. CASSIODORUS. Quod alios fecisse laudat ipse facit predicat incarnationem. Vel in sole in manifesto mundi vel in labore. Sol urit lucet et variat tempora.
marg.|  TABERNACULUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi militare habitaculum id est dispensationem incarnationis sue in qua venit expugnare errores mundi. Vel tabernaculum Ecclesiam in manifesto non in occulto ut lateat.
et ipse tamquam sponsus 
interl.|  renatus scientia et virtute
marg.|  SPONSUS. CASSIODORUS. Totiens prophetis promissus magna similitudo sacramenti ideo de virgine natus ut Ecclesiam sibi virginem copularet.
procedens de thalamo suo. 
interl.|  utero virginali
marg.|  DE  THALAMO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est virginali utero ubi Deus humane nature ut sponsus sponse copulatus est. Ecce humilis misericordia sed fortis maiestate.
Numérotation du verset  18,VI 
Exultavit 
interl.|  non invitus suscepit laborem
ut gigas 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnes incomparabili virtute precedens
marg.|  GIGAS. CASSIODORUS. Imperturbabilis irrevocabilis humanam naturam potentia superans.

gigas Ps-G (I² Q² ΦRP ΩJ² K² ΨB² V D Ω) D30 Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] gigans Ps-G (F I M Q W ΦGV U ΩJ K ΨB)
ad currendam viam suam \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non stetit ad invia mundi
interl.|  quoniam
a summo celo 
interl.|  a Patre
interl.|  a summo ab equalitate Patris. « Exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ».

Io. 16, 28.

celo Ps-G (plerique codd. edd.) D30 Rusch cum Ps-R] celi Ps-G (R)
egressio eius. 
interl.|  eterna qua de Patre natus
Numérotation du verset  18,7 VII
Et occursus eius 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. occurrit plenitudine divinitatis usque ad equalitatem Patris
usque ad summum eius \
interl.|  Patris celi
nec est qui se abscondat a calore eius. 
marg.|  A SUMMO. CASSIODORUS. Hic Trinitas ostenditur. A summo celo Pater.  EGRESSIO. Eterna generatio Filii.  OCCURSUS secundum hominem dum ascendens ad sedem Patris occurrit usque ad summum secundum quod Deus Patri equalis. A  CALORE Spiritus Sanctus quem post ascensionem apostolis misit a quo nemo absconditur qui ut Deus corda hominum novit. Dicendo eius notat unitatem Trinitatis.
marg.|  NEC  EST  QUI  SE  ABSCONDATA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Verbum caro factum non permisit ullum se excusare de umbra mortis quia et ipsam penetravit calor verbi. Vel calor est Spiritus quem misit reversus qui est lex testimonium iustitie preceptum timor et iudicia quia hec agit.
interl.|  quia
Numérotation du verset  18,8 VIII
Lex 
interl.|  non humana
Domini 
interl.|  ipse est lex
marg.|  LEX  DOMINI. CASSIODORUS. Secundo laudat precepta novi et veteris testamenti.
marg.|  CASSIODORUS. Lex perMoysen data per omnia verba sua districtione corrigens et ad Christi gratiam mittens.
immaculata 
interl.|  qui peccatum non fecit
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. immaculatos facit quod non prior lex
convertens
marg.|  CONVERTENS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Libertate ad se imitandum non premens iugo servitutis.
animas \
marg.|  ANIMAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Voluntates non modo manus ut vetus.
testimonium Domini 
interl.|   testimonium quod promittit observantibus complebitur
marg.|  TESTIMONIUM  FIDELE. Quecumque testimonia dedit Israel plena sunt veritate et humilibus sapientiam dederunt.
fidele sapientiam
marg.|  SAPIENTIAM de divinis.
prestans parvulis. 
interl.|  non superbis
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia nemo novit Patrem nisi Filius et cui Filius voluerit revelare que sapientibus abscondita sunt et revelata parvulis
Numérotation du verset  18,9 IX
Iustitie Domini recte 
interl.|  spe premii
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 239ra ; facsim., p. 477a} [Rusch, f.  239ra ] IUSTITIE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omnes in illo recte qui non docuit quod non fecit ut imitantes gauderent in eis qui libere cum caritate facerent non serviliter cum timore.
marg.|  CASSIODORUS. Iustitie lex que iustificat quidquid precipit iustum est.
letificantes corda \
interl.|  non terrentes
preceptum Domini lucidum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sine velo carnalium observantiarum non sicut Moyses ponebat velamen
illuminans oculos. 
interl.|  interioris hominis
Numérotation du verset  18,10 X
Timor Domini 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. gratis amans non puniri sed separari timens
marg.|  TIMOR  DOMINI. CASSIODORUS. Timor seculi non sanctus quia non proficuus et cum temporibus mutatur. Timor Domini sine omni perturbatione quia est mixta cum pavore dilectio quia si timet iudicem scit misericordem.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Timor non ille penatis pro terrenis quorum amore fornicatur anima sed castus quo quanto diligit cavet offendere sponsum et ideo non foras mittitur sed permanet.
sanctus permanens in seculum seculi \ iudicia Domini 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui omne iudicium dedit Filio
marg.|  IUDICIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iudicia Dei non egent alterius auctoritate.

permanet Ps-GB² V D Ω) D30 Rusch ] permanens Ps-G
vera iustificata in semetipsa. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. incommutabiliter nec quis eripit premia que dat vel penas
Numérotation du verset  18,11 XI
interl.|  ideo
Desiderabilia super aurum 
interl.|  pre divitiis
marg.|  DESIDERABILIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel multum desiderabilia vel multum aurum et lapis vel multum pretiosum.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Desiderabilia super aurum  : super pompas seculi pro quibus iudicia Dei non desiderantur sed timentur vel contemnuntur vel non creduntur. Vel si quis est aurum vel lapis vel mel vel favus plus desiderat quam se iudicia Dei cuius voluntatem sue preponit et dulciora sunt quam ipse sibi.
marg.|  SUPER  AURUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est omne quod appetitur pro divitiis vel potentia vel pro voluptate.
et lapidem 
interl.|  pre potentia
pretiosum multum \ et dulciora super 
interl.|  id est pre voluptate
mel 
interl.|  secundum Novum Testamentum
marg.|  MEL. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cibus Dei est mel id est solutus iam a seculo. Et favus id est quia adhuc circumplicatur cui opus est pressura exprimentis manus Dei ut eat in vitam.
et favum. 
interl.|  secundum vetus
Numérotation du verset  18,12 XII
Et enim servus tuus custodit 
interl.|  modo dulcia post salubria
ea \
interl.|  non loquendo probat dulcia sed custodiendo
in custodiendis illis 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in eo ipso non in extraposita re quia in eis gaudetur per se placent
retributio multa. 
interl.|  que nequit dici
Numérotation du verset  18,13 XIII
Delicta 
marg.|  CASSIODORUS. mea inquinant, aliena affligunt et ideo parce  : repelle suasorem.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sicut tenebre oculos ita delicta mentem non sinunt videre lucem vel se
interl.|  sed timeo ne quibusdam preoccuper
quis intelligit+ ?
marg.|  DELICTA  QUIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tertio petit sese a vitiis purgari ut sit dignus psalmista qui hec referat sacramenta.
marg.|  CASSIODORUS. Delicta omnia quedam enim nota sunt.
Ab occultis 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. a cupiditatibus in me latentibus ne seducar ab ailiis quia non capitur ab alienis qui est mundus a suis
meis 
interl.|  que ex me
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Menti videnti suavis est veritas dulcia iudicia non videnti que suavitas ? Sed quare non videtur propter delicta. Nec mirum delicta enim quis intelligit.
marg.|  AB  OCCULTIS. CASSIODORUS. Omnia peccata duobus includit. Occulta sunt originalia et que secreta voluntate oriuntur que multis ante effectum rei {t. 2 : Erfurt, f. 239rb ; facsim., p. 477b} [Rusch, f.  239rb ] celantur que si forte noscuntur (ut dicit Salomon) non eas post concupiscentias. Aliena sunt que suadentibus malis hominibus vel diabolo fiunt. Ab illis munda ab his parce quia iam servus que si non dominentur tunc sum mundus.
munda me \
Numérotation du verset  18,14 
et ab alienis parce servo tuo. 
interl.|  non superbo meo
Numérotation du verset  18,XIV 
Si 
interl.|  non quod omnino tollantur quod impossibile sed ne dominentur
mei non fuerint dominati+  
interl.|  vel : dominata
interl.|  alieni
marg.|  DOMINATI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel dominata occulta et aliena.

dominati Ps-R Ps-G D30 ] dominata Ps-αβ Ps-Moz
tunc immaculatus ero \
interl.|  a criminali
marg.|  IMMACULATUS quia non est tertia origo peccati preter occultum quo cecidit diabolus et alienum quo homo seductus est et consentiendo fecit suum.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non est maius delictum quam apostotare a Deo quod est initium superbie superbia vero est initium et causa omnis peccati.
et emundabor a delicto maximo. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. superbie quod est ultimum redeuntibus primum recedentibus
Numérotation du verset  18,15 XV
Et 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si fuero mundus a superbia eloquia placebunt in conspectu hominum non Dei sed si mundus tunc erit ut complaceant non solum eloquia sed et meditatio
erunt ut complaceant eloquia oris mei \ et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut non placeant hominibus quia iam nulla superbia sed in conspectu tuo qui intus vides et conscientiam puram inspicis
Numérotation du verset  18,XVI 
Domine adiutor meus \
interl.|  in bonis agendis
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. tendentis ad te quia redemptor ut tenderem ne quis sibi converti ad te vel pervenire tribuens repellatur ut superbus
et redemptor meus. 
interl.|  a malis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_18)